Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De divisione ex qua sumuntur prima genera, mutationum.
Hoc autem determinato, videamus quae mutationum sit motus, et quae non sit motus earum quas per se esse diximus. Sumemus autem principium hujus investigationis a divisione eorum inter quae est mutatio omnis.
Quod enim mutatio omnis sit ex quodam et in quiddam, et utique nomen manifestat mutationis, in omni enim mutatione est aliquid post aliud quod, fuit ante. Monstrat enim mutatio per hoc
quod transitum ab uno in aliud, unum esse prius ex quo est, et aliud esse posterius in quod, sive ad quod est, Quamdiu enim res manet in dispositione una, non mutatur: sed tunc mutari dicitur, quando iluit ab uno in aliud, sive secundum formam, sive secundum locum mutetur.
Mutans ergo sive movens mutabit id quod mutatur quadrifarie, eo quod duo termini inter quos est motus, quatuor modis possunt comparari et combinari. Mutatio enim inter duos terminos affirmative sumptos, sicut quae est ex subjecto in subjectum. Aut inter duos negative sumptos, sicut si esset ex non subjecto in non subjectum. Aut inter duos quorum unus subjicitur affirmativo et alter negative: et hoc dupliciter. Aut prior est affirmativus et posterior negativus, sicut est in mutatione quae est ex subjecto in non subjectum. Aut prior quidem negativus, posterior affirmativus, sicut illa quae ex non subjecto in subjectum. Ego enim voco hic subjectum quod affirmative monstratur: hoc autem est ens completum per formam importatam in praedicato affirmativae propositionis, quae est de ipso, sicut cum dicitur, hoc est homo, et hoc est asinus, et hoc est ens in se completum, quod jam aliud ens quod est accidens potest recipere in seipsum, et per hoc dare ei esse. Tale autem ens non est materia pura, quia de illa nulla est affirmatio quae verae habeat rationem affirmationis: quia cum dicitur, materia est materia, non servatur ibi habitudo subjecti ad praedicatum, licet modus aliquis illius sit ibi: et ideo etiam ex tali affirmatione non potest inferri materiam simpliciter esse: quia non sequitur, quod si materia est materia, quod materia simpliciter sit: quia, quod simpliciter est, actu est. Materia autem in potentia est tantum , Sicut autem materia in se con-
siderata non mensuratur affirmatione, neque est subjectum secundum quod hic loquimur de subjecto, sic neque materia stans sub privatione subjectum est: quia a privatione non habet entitatem materia, sed potius ex ipsa est non ens: et ideo neque materia secundum se, nec materia substans privationi est subjectum hoc modo quo hic loquimur de subiecto. Alia autem ratione secundum, quam subjectum dicitur id quod habet substare primo formis, materia sola subjectum est: sed hoc modo non loquimur hic de subjecto.
Sumamus igitur divisionem habitam ex compositione duorum terminorum mutationis ad invicem: quia ex numero partium illius divisionis necesse est crescere species et genera mutationum. Erunt igitur genera mutationum tria per ea quae dicta sunt: quia oppositio non. invenitur nisi tribus membris praehabitae divisionis, ex subjecto in non subjectum, et ex non subjecto in subjectum. Quod enim est ex non subjecto in non subjectum, non potest facere genus mutationis: eo quod in terminis illis sic ad invicem comparatis, non est comparatio per opposita in situ terminorum. Non subjectum enim ad non subjectum non opponitur, neque contrarie, neque contradictorie: eo quod non ens non opponitur non enti, sed ens enti potest opponi contradictorie. Non ens autem enti contradictorie opponitur, vel secundum habitum, vel secundum privationem. Cum igitur omnis mutatio inter opposita sit, sicut nos determinavimus in libro primo scientiae hujus, non potest esse mutatio aliqua inter non subjectum et non subjectum. Sive enim infer non subjectum, dicat negationem puram, sive relinquat potentiam solam, sive potentiam cum privatione, nunquam facit oppositum ad non subjectum: quoniam nec non ens opponitur non enti, noe potentia potentia), nec privatio privationi.
Est autem sciendum quod transmutatio quae est de subjecto in subjectum,
non est inter opposita secundum modum: quia non: est modus oppositionis aliquis inter subjectum et subjectum. Est autem inter opposita quae subjiciuntur terminis illis: quia contraria ambo sunt actu, et ita utrumque relinquit subjectum: propter quod quantum ad ea quae supponit, illud membrum divisionis mutationum constituit mutationem, quae tamen mutatio etiam reducitur ad hanc quae est de non subjecto ad subjectum, vel c converso: et sic duo sunt membra prima istius divisionis.
Quod qualiter fiat intelligendum est, quod cum dicitur non subjectum, negatio potest dicere negationem puram vel consequentem ex quadam affirmatione: et si quidem dicit puram, tunc est absoluta negatio ejus quod est in actu, sicut est non ens quod subjicitur generationi. Si autem dicit consequentem ex affirmatione negationem, tunc relinquit subjectum informatum secundum actum, quod propter oppositionem quam habet ad aliud, negatur ab ipso: et est privatio ipsius, sicut dicitur nigrum non album., et non bonum dicitur malum. Est ergo praehabita divisio talis, quod mutatio, aut est de non subjecto ad subjectum, vel e converso de subjecto ad non subjectum: et non subjectum est duplex, scilicet simpliciter, et secundum, quid: tune illa quae est de non subjecto ad subjectum, vel e converso, est duplex: quia aut est de non subjecto vere ad subjectum vere, vel e converso, vel est de non subjecto secundum quid ad. subjectum secundum quid, vel e converso, Nulla alitem potest esse de non subjecto vere ad formam accidentis: quia materia quae est non subjectum, vere non est susceptibilis formae accidentalis nisi prius receperit formam, substantialem:
eo quod esse accidentis a substantia
composita causatur, et in ipsa, sicut alibi, habet probari: et ideo nulla mutatio potest esse de non ente simpliciter ad.
ens secundum quid, vel e converso.
Patet igitur quod ex praedicta divisione non crescunt nisi tria mutationum genera. Illa igitur quae est ex non subjecto in subjectum, est in contradictionis modo: eo quod sui termini modum servant oppositionis contradictoriae, et illa dicitur generatio. Et propter causam, quam diximus, dividitur in duas. Alia enim est generatio simpliciter et sine determinatione et simpliciter: quia est ejus quod simpliciter. Alia vero est generatio quaedam, sive secundum quid, et est cujusdam, hoc est, secundum quid eritis, et non in eo quod est simpliciter, sicut generatio quae est ex non albo in album generatio dicitur secundum quid, sive quaedam et cujusdam et non simpliciter entis. Illa vero generatio quae est ex non esse quod non est, hoc est, quod secundum substantiam non actu est, quia hoc simpliciter non est, et est in substantiam actu, existentem est generalio simpliciter vel fieri vel non fieri: quia quando aliquid simpliciter fieri vel non fieri dicimus, hoc dicimus secundum substantiam. Mutatio autem quae est ex subjecto in non subjectum est corruptio et absolute et simpliciter corruptio, qua) cum est ex subjecto secundum actum existentem non esse quod simpliciter non osse dicitur: eo quod non habet actum substantiae. Illa vero quae est corruptio quaedam cujusdam et secundum quid est illa quae est in oppositam negationem. illi gen. erat. ioni quae fuit dicta esse secundum quid, quod fuit in id quod est secundum quid, sive secundum accidens.