Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod punctum non habet analogiam cum articulo.
Fuit quaedam existimatio de puncto, quod haberet rationem articuli indivisibilis: eo quod in ipso partes continui connectuntur. Quaeramus igitur, utrum puncto generaliter conveniat ratio articuli ? Articulus enim dicitur minimum in corpore composito in quo diversa articulantur et quasi colliguntur: secundum hanc igitur rationem articuli dicemus, quoniam generaliter punctum in continuo articulus dici non potest. Articulus enim semper duorum est terminus quae in ipso arctantur: punctum autem unius lineae terminus est: et ideo punctum cum articulo non generaliter habet similitudinem. Amplius punctum secundum hoc quod actu est in ratione Indivisibile, magis habet rationem termini quam divisionis: sed e converso articulus magis habet rationem divisionis quam termini: natura enim in fine et extremitate aliquando non constituit articulum, sed in medietatibus inter extrema: sed punctum semper est finis lineae. Amplius lineae et planum habent magis rationem articulorum quam punctum: quia habent aliquid analogum, hoc est, secundum proportionem similitudinis dictum ad articulum. Articulus enim est aliqualiter differentia, hoc est, in quo differentia colligantur, sicut linea est inter punctum et planum, et planum inter lineam et corpus: punctum autem et corpus sunt sicut extrema: et. ideo habent analogiam cum articulo. Propter quod et Empedocles recte fecit articulum, propter quod et oportet facere ipsum. Dixit enim, sicut apparet ex suis sermonibus, quod in primo mixto capita germanorum erant sive cervice, et similiter alia non colligata erant et conjuncta, quae postea per amicitiam ordinata et articulata sunt diversis convenientibus per concordiam. In constitutionem unius et ejusdem: et ideo articulus concordat diversa: sed punctum est eorum quae sunt unius lineae, sicut sunt partes continui terminatae ad punctum: et Ideo patet ex dictis Empedoclis, quod punctum non habet analogiam cum articulo.
Sed forte objici et aliquis, quod est in linea punctum secundum quod est divisio lineae, quod signum proprie vocatur vel divisio: et ille videtur habere cum articulo analogiam. Sed hoc citius solvitur: quia punctum dividens non est nisi potentia: articulus autem dividit actu et connectit quae actu divisa sunt. Punctum autem etiam est in his quae non habent motum, sive omnino abstracta sint a motu, sicut mathematica: sive non habeant motum a seipsis, sicut habent motum animalia. Articulus autem non est nisi in corporibus ad motum ordinatis: unde et propter motum formatur articulus, sicut in libro de Molibus animalium dici debet. Adhuc nullus habet infinitos articulos actu vel potentia in corpore toto vel in parte corporis, sicut in manu: puncta autem potentia sunt infinita, eo quod non fit divisio nisi in puncto, et divisio vadit in. infinitum. Amplius lapidis et alterius homogenii In partibus articulus nullus est: puncta autem habet lapis, sicut et quodlibet homogeniorum.