Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De solutione objectorum contra locum,
n. Manifestum est autem ex his quae dicta sunt, quod, diffinitione loci superius posita, et intellectis his proprietatibus loci eo modo quo expositae sunt, solvuntur omnes dubitationes inductae superius. Locus enim superficies est, qui est terminus exterioris locati, et est in genere accidentis quod est quantitas: et tamen non. denominat locatum, quia non est in
ipso sicut in subjecto: et ideo non movetur motu ejus. Sic enim utique dicto loco solvitur quod dicebatur locus esse corpus, eo quod augetur cu. ni locato, et nihil videtur augeri nisi corpus: loco enim accidit augeri per accidens, et non per se: et ideo non sequitur, quod locus sit corpus.
Eodem autem modo non. sequitur puncti esse locum vel lineae vel superficiei, nisi daretur locus esse corpus: non autem est hoc verum. Et ideo corpus est in loco per se: dimensiones autem corporis sunt in loco per accidens: cujus causa superius est assignata. Unde cum supra diximus locum esse ultimum corporis, non est locus nisi corporis per se, et dimensio num corporis per accidens.
Et hac eadem causa non contingit duo corpora esse in eodem loco: quia locus non est corpus, nec distantia trinam habens dimensionem: unde corpus contentum in loco convenit ullique medium: medium autem dico quod est inter medium furis qui est locus, et non est locus spatium inter medium, sicut diximus.
Similiter quod dicitur, quod si locus aliquid est, quod est alicubi. Dico quod falsum est: sed est in aliquo., non quidem sicut in loco sed sicut in subjecto: in. subjecto est enim quod est corpus locans: sed est sicut terminus in eo cujus est terminus, sive ejus quod finitur in loco: non enim omne quod est, in loco est: sed mobile corpus motu recto per se est in loco: corpus autem separatum a motu, non. est in loco, nisi imaginabiliter: et non omne corpus mobile circulariter est in loco. Haec igitur dicta sunt de solutione objectorum.