Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quae sit istius libri intentio, quoniam de motu.
Quoniam autem natura est principium motus et status mutationis, sicut in principio secundi diximus, nobis autem in hoc opere intentio facta est de natura, oportet nos non ignorare quid sit motus: eo quod motus est proprius naturae effectus.
Cum enim natura dicatur principium motus, et natura dicatur dupliciter, ut
ostendemus, atiam principium motus dicetur dupliciter. Est autem natura uno modo dicta materia, et haec bene declarabitis fuit sine diffinitione et distinctione motus et consequentium motum, eo quod ipsa non est principium ejus, nisi in quo est motus et mutatio, sed est aliud principium motus, quod est motor, et praecipue motor primus, qui non potest cognosci nisi ex motu. Et ideo ad scientiam istius principii oportet scire de motu. Si enim ignoretur motus, ignorabitur motor primus: et si ignoretur motor primus, ignorabuntur omnes motores: et tunc nihil scietur de natura: et ideo, ignorato motu, ignorabitur tota, natura. Clini autem intendamus determinare de motu, oportet tentare eodem modo ut aggrediamur de his quae consequuntur motum. Primum autem quod sequitur ipsum, est quod motus est de genere continuorum, sicut infra ostendemus. Sed in definitione continui primum apparet infinitum, quoniam infinitum est
tam in numero quam in continuo: sed infinitum in numero causatur ab infinito quod est in continuo, et est prius in ipso: unde etiam diffidentibus continuum convenit multoties uti et indigere infinito. Dico autem multoties, quoniam continuum multipliciter est diffinibile. Si enim attendatur natura continui secundum quod ipsum habet formam quae per divisionem non separatur ab ipso: tunc absque dubio infinito indigemus in diffinitione ejus, tunc enim continuum est quod dividitur in infinitum: eo quod dividentia semper manent in forma et ratione totius divisi. Si autem attendatur natura continui secundum quod ad terminum aliquem partes continui terminantur, tunc non indigemus infinito in ratione ejus, sed dicemus tunc, quod continuum est in cujus medio accipere est punctum ad quod continui copulantur ambae medietates. Per hanc enim materiam continuum separatur a discreto. Quia igitur in diffinitione continui multoties indigemus infinito, ideo post motum loquemur de infinito: et nostra intentio in hoc tertio libro complebitur, quando de motu et infinito fuerimus locuti.
Adhuc autem impossibile est motum esse sine loco et tempore: loco autem accidit vacuum, sicut multi Philosophorum dixerunt: licet enim non omnis motus sit localis, tamen omne quod movetur est in loco, et omnem motum mensurat tempus, cum tempus sit numerus motus, oportebit nos in quarto hujus scientiae libro loqui de loco, et vacuo, et tempore. Est autem hujusmodi et alia ratio haec, scilicet: quia ista sunt communia omnibus rebus naturalibus: quoniam licet infinitum non sit actu, sed tantum potentia, et est in eo quod est finitum sic- ut in subjecto: et similiter vacuum est in pleno secundum quod quodammodo habet esse potentiale et privativum et ideo oportet esse speculationem de his, ita quod primo argumentemur de istis tractando: quia speculatio de propriis speciebus motuum, et quomodo se habet motus ad motorem, et utrum motus factus est vel non, erit posterior in quinto et sexto et septimo et octavo libris hujus scientiae: in his enim complebitur nostra intentio in hoc libro.