Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De turbatione Antiquorum propter verbum substantivum quando est tertium adjacens inter subjectum et esse naturale praedicatum .
Redeamus ergo nunc ad improbationem positionum Melissi et Parmenidis. Fuerunt enim quidam sequentes eos adeo conturbati et impediti dictis et rationibus
eorum, quod putabant quod ens non esset usi unum quod est substantia una in genere vel numero, et accidens dicebant esse extra ens, et ideo non debere praedicari de substantia per verbum subtantivum notans compositionem accidentis cum substantia. Quando enim hoc verbum, est, tertium adjacens fuit in propositione, etsubstantiafuitinsubjecto, et accidens in praedicato, sicut quando dicebatur, homo est albus: conturbantur, eo quod, putabant verbum substantivum essentialem notare compositionem: et sic id quod erat unum, fieri multa: quia putabant idem significari esse accidens quod erat substantia: nescientes quod ens quod importatur in verbo substantivo, multipliciter dicitur de substantia et accidente: et ideo quidam eorum dicebant hoc verbum, est, esse auferendum de talibus propositionibus, sicut Lycophron. Adii autem emendabant dictionem dicentes ipsum debere implicite significari, dicentes quod non oportet dici, homo est albus, sed homo albatur: neque oportet dici, homo est ambulans, sed homo ambulat: ne forte si ponerent verbum, est, pro nota compositionis, significarent substantiam esse accidens: et ita unum significaretur esse multa: quia substantia est substantia et non est accidens est accidens et non substantia: et ideo haec sunt duo: unde si unum significatur esse alterum, unum significatur esse duo, quod est inconveniens.
Causa autem conturbationis fuit, ut diximus, quod verbum substantivum semper putabant essentialem notare compositionem: et ideo quando inter subjectum, ponitur et praedicatum, putabant quod praedicatum esset semper essentia subjecti: nescientes quod quando tertium fuit adjacens hoc verbum, est, quod tunc significat quamdam compositionem essentialem vel accidentalem, quam sine compositis non est intelligere. Et haec est quandoque essentialis, quandoque ac- cidentalis: quia ens multipliciter dicitur
de subjecto et accidente.
Ipsi autem processerunt in dictis suis tanquam singulariter, hoc est, uno modo diceretur unum et ens: et hoc falsum est, quoniam entia multa sunt non unam raj tioncrn habentia. Et unum dicitur multipliciter: aliquando enim plura sunt aliffua secundum rationem diffinitivam, sicut aliud esse diffinitive inest albo, et aliud musico. Sed tamen eadem sunt utraque per subjectum. Similiter ens dicitur potentia et actu, et similiter unum: sicut totum est unum cum partibus actu, et tamen multa est potentia divisionis. Hic autem in distinctione entis et unius deficiebant Antiqui et confitebantur sequi ex nota compositionis importata per verbum substantivum, unum osse multa, tanquam magnum inconveniens esset unum secundum diversas rationes esse multa: cum tamen secundum aliquem modum aliqua esse multa, et esse unum secundum alium modum, non sint opposita. Dicitur enim unum multipliciter: potentia, et endelechia, hoc est, actu et aliis modis quos in prima philosophia habemus determinare. Modo igitur praehabito praecedentibus non videtur impossibile Linum esse multa.