Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De destructione sive improbatione Parmenidis,
Volumus autem nunc destruere et im- probare positionem ejus necessariis argumentis, primo per divisionem. Quia si omne ens unum est, aut est unum quod est, quod est accidens, aut est unum quod est substantia. Si autem est unum quod est accidens, cum accidentis esse sit inesse cuidam de quo praedicatur denominative, necesse est quod ens illud quod est omnes ens, non solum significet ens accidentale de quo praedicatur, sed etiam oportet quod sit illud quod vere est ens et unum, et hoc est subjectum. Cum enim accidens semper de quodam subjecto denominative dicatur, si dicatur solum accidens esse et non subjectum, sequitur illud non esse cui accidit illud quod est: quia sequitur subjectum non esse cui accidit, quod solum esse positum est: subjectum enim est alterum ab ente quod positum est esse. Sed sequitur etiam ex ipsa rei veritate, quod illud sit, cui accidit ens, et verius sit quam illud quod accidit ei. Ergo ex his duobus sequitur, quod aliquid sit cum non est: quia subjectum non esse ponitur, cum tamen sequatur ipsum esse si accidit ei ens. Si autem subjectum non est, tunc etiam accidens nulli alii inerit, cum (accidens per hoc quod ponitur non inesse, sit illud quod vere est. Si enim subjectum non esse ponatur, tunc accidens non inerit ei quod est vere esse, sed. subjecto, nisi ens multa significare dicatur, subjectum videlicet et accidens: et tunc sequitur quod esse sit ad unumquodque multipliciter dictum de substantia et accidentibus, quod est contra hypothesim, quia concessum est unum, solum significare quod est accidens.
Si vero dicat Parmenides, quod ens quod est omnia significans, et ideo vero ens, nulli accidit, et sic substantia cui accidit aliquid; tunc procedemus contra eum per significatum ejus quod vere esse dicit. Constat enim quod id quod vere est, magis significat ens quam non ens. Si enim ponamus simile, ut dicamus
quod vero ens signi fleat album quod est subjectum cum accidente: tunc secundum Parmenidem albo in quantum album, non convenit vere esse: ergo ei subjecto quod solum ponitur esse a Parmenide, non potest accidere ens: ideo quia id quod est, non vere est: et ideo quidquid non vere est ut substantia, illud non est. Sed non ens non accidit alicui, Ergo subjecto quod esse ponitur, nihil accidit de omnibus accidentibus: quia illa non vere sunt: ergo illud subjectum non est album, quia album secundum quod est album, est accidens. Si autem dicat quod accidens non simpliciter est non ens, sed non ens aliquid quod, est substantia et vere ens: hoc stare non potest cum hoc quod dicit, quod quidquid est praeter vere ens, est non ens: non ens enim non tantum dicit non ens hoc vel illud, sed dicit simpliciter non ens: et quod, est simpliciter non ens, nulli accidit, sicut prius probatum est. Sed cum dicit illud, unum quod ponit esse Parmenides esse album sicut supposuimus prius, ipsum vere significatur esse album i ergo vere est album: ergo quod non est, vere est. Verum enim erat dicere quod, illud unum album est, sicut dicit hypothesis: et hoc non significavit quod est ens, sed quod non est ens. Si vero et album significat quod vere est i tunc oportet quod ens multa significet, quae sunt substantia vel accidens: et hoc negavit Parmenides.
Ulterius etiam sequitur ex dicto Parmenidis, quod magnitudo non sit: quia si id quod est praeter unum solum, est non ens, cum magnitudo dividitur, utrique partium est alterum esse partium: ergo sunt extra unum solum: ergo partes sunt non entes: sed. totum constituitur ex partibus: ergo etiam ipsa magnitudo tota est non ens, quod est inconveniens et contra sensum. Adhuc autem si dicatur sola substantia esse, sequitur adhuc multa esse: div iditur enim id quod vere est, in. aliquid aliud quod etiam vere est: et hoc manifestum est in diffinitione essentiali, sicut videro possumus in homine. Et dicamus, diffinitio hominis sit animal bipes. Si enim homo dicatur vere esse, oportet etiam quod animal vere sit, et quod bipes vere sit: quia id quod vere est, non constituitur in esse nisi ex his quae vere sunt. Si enim diceretur quod animal et bipes non vere sunt, tunc oporteret quod essent accidentia: et si hoc esset, tunc oporteret quod vel accideret homini vel alicui alii subjecto. Et probemus primo, quod non sunt accidentia hominis: accidens enim duplex est, scilicet separabile et inseparabile: accidens enim separabile dicitur esse illud, quod contingit inesse et non inesse: accidens autem inseparabile est illud, in cujus diffinitione cadit subjectum cui accidit. Et est exemplum separabilis accidentis, ut sedere, quod contingit inesse et non inesse. Inseparabile autem accidens est, ut simum, in cujus diffinitione cadit nasus cui accidit simum.
His habitis, amplius dicamus quod quaecumque cadunt in diffinitivam rationem alicujus, aut ex quibus sunt illa quae cadunt in diffinitivam rationem alicujus, illa non possunt e converso recipere ea in quorum ratione cadunt in suas diffinitiones. Sicut enim in prooemio diximus, diffinitum est sicut quoddam totum constitutum ex diffidentibus, sicut homo constituitur ex animali et bipede: et illa etiam constituuntur ex aliis sibi superioribus essentialibus, sicut animal constituitur ex corpore animato sensibili. Et sic oportet venire usque ad. primum genus, et impossibile quod homo veniat in alicujus superioris diflinientis rationem. Et ideo cum bipes diffiniat hominem, non potest homo cadere in diffinitionem bipedis, sicut convenit in accidentibus. Subjectum enim sumitur in diffinitione accidentium: quia in diffinitione albi, quando albus dicitur esse homo, cadit ratio albi hominis, sicut in prima philosophia di-
core habemus. Si Igitur ea quae diximus, habent hunc modum, et homini accidit bipes, necesse est, quod aut accidat ei ut separabile accidens, aut ut inseparabile. Si autem accidit ei ut separabile: tunc continget hominem non esse bipedem, quod falsum est. Si vero accidit ut inseparabile accidens, tunc oportet quod homo cadat in diffinitione bipedis, quod iterum est falsum, cum bipes sit in ratione hominis diffinitiva. Si propter hoc dicatur, quod animal et bipes accidit alicui alteri subjecto quam homini: tunc oportet quod etiam constitutum ex eis, accidit alii: quia si constituentia non sunt vere entia, et constitutum ex ipsis non erit vere ens: ergo homo est accidens et non vere ens, quod est falsum et contra hypothesim: ergo si dicatur id quod vere est, significare unum solum quod est substantia, adhuc sequitur multa entia esse.
Parmenides autem hic dixit, quod vero ens nulli esset accidens, et esse ipsum quod vere est, de quo ambo dicuntur, scilicet subjectum quod defert accidentia: de illo enim dicuntur quod est substantia et vere ens, et accidens denominans dicitur de eodem: et dicit vere ens dici utrumque istorum, quia subjectum vere est in eo quod est substantia, et accidens vere est in eo quod significatur vere esse quando denominative de subjecto praedicatur. Et dicit etiam id quod est ex his, vere esse: sed hoc totum dicit esse indivisibile unum. Si autem hoc dicatur, tunc sequitur totum componi ex indivisibilibus: quia non vidit Parmenides diversitatem essentiae quae causatur ex formis, eo quod ipse formalem causam non vidit, sed materialem. Materiam autem dixit esse qiiantu. ni corpus, et hoc dixit esse indivisibile: quia si componeretur, oporteret esse quod aut ex di-
visibilibus, aut ex indivisibilibus componeretur. Non autem potest componi ex indivisibilibus, quia indivisibilia non faciunt quantum aliquod. Sed si componitur ex divisibilibus, oporteret quod illa iterum ex minoribus divisibilibus componerentur, et illa iterum ex aliis, et sic semper procederetur usque ad puncta indivisibilia, ex quibus prima quanta componerentur, quod est impossibile: ergo et hoc impossibile est, quod totum ex divisibilibus componatur: ergo totum secundum quod unitum esse dicitur, est in se indivisibile unum et non compositum. Verumtamen istam rationem Parmenidis improbandam reservabimus usque in librum de Generatione et Corruptione : ''quia per rationes Democriti et Leucippi ibi solvetur.