Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De opinionibus eorum qui physice sunt loculi de principiis naturalibus.
Supra nos diximus, quod si unum est principium materiale naturalium, aut est immobile sicut dixerunt Melissus et Parmenides, aut mobile sicut dicunt physici. Quia ergo jam diximus rationes corum qui dixerant immobile et unum, tangamus etiam eos qui dixerunt mobile quia unum: quia isti naturaliter sunt locuti.
Dicamus ergo quod illi qui dicunt sicut physici, in duos consentiunt modos: quidam enim illorum qui dicunt unum esse ens, dicunt quod illud est corpus subjectum motui: et est aut trium elementorum uiiuni, scilicet ignis, vel. aer, vel aqua, aut aliud corpus praeter elementa, quod est densius igne, et rarius aere. Illi enim qui unum elementorum ponunt principium, non posuerunt terram esse principium propter terrae immobilitatem. Illi autem qui dixerunt medium inter elementa, potius inter ignem et aerem medium esse dixerunt quam inter alia, quia videbant quod nullum elementorum simpliciter erat rarum nisi ignis. Videbatur autem, eis, quod prima contraria erant rarum et densum: et ideo voluerunt quod principium materiale medium esset in alterutrum passionem permutabile, scilicet raritatem et densitatem: generabant enim omnia principia et reliqua elementa per raritatem et densitatem: per illa enim tota multitudo rerum constituebatur secundum eos: nec erat diversitas alterius formae in rebus nisi per rarum et densum: haec enim dicebant esse contraria quae principium materiale permutant, Universaliter autem loquendo discebant ista contraria esse excellentiam et defectum per additionem et diminutionem partium materiae, sicut Plato qui dixit quod magnum et parvum sunt contraria: sed differebat ab aliis Plato in hoc, quod ipse dixit quod duo contraria, scilicet magnum et parvum sunt materialia, et dixit formale principium esse unum. Alii vero dixerunt, quod materiale principium est unum, et contraria quae dicta sunt, differentiae sunt et species ipsius. Quidam autem intendunt per aliam viam: quia dicunt quod ex uno omnia continente segregantur contrarietates quae inhaerent ei, et sunt in ipso acto quidem, sed latet, sicut fecit Anaximander, et quicumque alii philosophi naturales hoc modo dixerunt esse unum principium et multa, sicut dixit Empedocles et Anaxagoras: omnes enim isti alia segregari dicunt ex illo uno sicut ex. quadam commixtione: sed differunt inter se in eo quod Empedocles et sui sequaces infinitas
fieri dicunt circulationes ex mixto et in mixtum: quia quoddam tempus habet mundus, ut dicit, quod res generatae exeunt ex mixtione quatuor elementorum quoddam tempus, in quo generata omnia redeunt ad ipsum: et sic circulando perpetuo permanet mundus. Anaxagoras autem non ponit circulum, sed exitum solum: tamen perpetuum esse mundum, ex eo quod infinitum est quod erit ex mixto, in quo jacent ea quae egrediuntur ex ipso. Differunt etiam in hoc, quod Anaxagoras elementa rerum dicit esse infinita: omnia enim similia in partibus quae homogenia dicuntur, dicit esse contraria principia. Empedocles autem non ponit prima contraria principia nisi quatuor elementa. Haec igitur sunt quae dicunt naturales de principiis physicis. Rationes autem omnium istorum non oportet nos hic ponere: quia utrum unum sit principium vel plura, infra determinabimus. Empedocles autem positionem in libro de Generatione et Corruptione habemus tangere, ubi loquemur de elementorum generatione: sed positionem Anaxagorae hic determinare oportet: et ideo rationes quibus suam probavit positionem, ponemus hic solum.
Sunt autem rationes ejus duae, quarum una. est, quod ipse supposuit, quod opinio communis omnium naturalium est vera, scilicet quod nihil fit ex eo quod non est: et dicunt illud fieri ex eo quod non est, quod fit ex illo quod non est aliquid suae essentiae: haec enim fuit causa quare dixerunt quod in uno mixto sunt omnia simul quia si aliquid eorum quae facta sunt, ibi non fuisset, oporteret quod illud factum fuisset ex eo quod non est aliquid suae essentiae, et ideo factum esset ex nihilo. Hujus autem fieri quando fit ex eo quod est, dixerunt quod est alterari: quia in tali fieri nihil fit novum, sed quod latebat, exit in apertum. Alii autem dixerunt, quod tale fieri est congregari et segregari a disconvenientibus.
Et horum omnium, in libro de Generatione et Corruptione differentia et ratio determinatur. Haec ergo est ratio una Anaxagorae quod oportuit quod omnia inerant in uno quae sunt similium partium, ex quibus postea per compositionem istorum alia generantur, sicut manus, et pes et hujusmodi.
Amplius autem ex eo quod contraria fiunt ex alterutris, dicebant omnia esse in uno: quod enim fid ex aliquo, infuit ei prius: dicunt enim quod omne quod fit, necesse est fieri aut ex his quae sunt, aut ex his quae, non sunt: sed impossibile est fieri ex his quae non sunt, quod est alterum membrum divisionis: quia omnes qui locuti sunt de natura, convellerunt in hoc quod nihil fit ex his quae non sunt: ergo relinquitur reliquum membrum supradictae divisionis, quod est fieri ea quae fiunt ex his quae sunt actu, et insunt ei ex quo fit et quod fit. Insunt enim omnia in omnibus, sed sunt insensibilia nobis propter parvitatem magnitudinum quas habent quando insunt. Dicunt enim omnes fere naturales, quod omnia homogenia in omnibus homogeniis mixta sunt, propter id quod omnia ex omnibus videbant fieri. Si autem quaeritur quare unum homogcniorum denominatur ab uno, et alterum ab altero, si omnia sunt in omnibus, dicitur enim unum aqua, et alterum sanguis, et tertium medulla, et sic de aliis ? dicebant quod nomen accipiunt ab eo quod superabundat in eis, et continet alia in forma sua, eo quod plures habet partes in mixtura communi, quae infinita sunt secundum numerum suarum partium. Dicunt enim quod nullum totum sincere est album, aut nigrum, aut dulce, aut caro, aut os, aut aliquid aliorum quod est homogeniorum: sed unumquodque videtur et judicatur secundum denominationem illud esse, de quo plus habet secundum mixturam rei homogeniorum.