Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est di gressio declarans explanationem harum opinionum quae dictae sunt, ut intelligantur ea quae abjicienda sunt contra eas.
Ut autem intelligantur quae objiciendi sunt contra istas opiniones, intelligendum est in quo conveniunt, et in quo differunt et quid ponunt. Conveniunt autem in hoc quod ex nihilo quod est absolute et simpliciter non ens, nihil fit: et ideo oportet quod quaelibet res fiat ex aliquo quod est aliquid suae essentiae formalis. Illud autem quod est aliquid suae essentiae formalis, aut est intra materiam, aut est extra ipsam. Si autem ponatur extra ipsam, tunc oportet quod sit lux datoris formarum, qui est intelligentia irradians super materiam eorum, quae fiunt: et sicut lux solis incorporata superficiei corporis non pervii est una, et facit multos colores secundum diversitatem superficiei: quia si est clara, facit album: et si est opaca, facit nigrum: et si est media, facit colores medios: ita lux intelligentiae cum sit una, facit formas diversas secundum diversitatem proportionis materiae: et haec fuit positio Platonis et ante eum Pythagorae. Et ideo dixit quod magnum et parvum sunt materia, quia quantitates consistunt ex proportione magni et parvi: et unum est forma, quod est lux datoris formarum .
Si autem id ex quo est res, quod est aliquid essentiae rei generandae sive fiendae, sit intra materiam: tune diversificabantur opiniones in tres sectas Philosophorum. Quidam enim dicebant, quod compositio est duplex et una earum est prior alia. Est enim compositio et homogeniorum ex homogeniis, sicut maniis et pes componitur ex carne et nervo et osse et similibus aliis. Et ulterius homogenia componuntur ex elementis, ita quod in constitutione homogeniorum mixtorum conveniunt elementa. Et illi dixerunt formas elementorum esse semina omnium formarum: et quando semina conveniunt ad convenientia sibi secundum proportionem mixturae, tunc constituunt homogenia quae sunt sanguis, et os, et similia. Et hoc modo dixit Empedocles, et ideo dixit quod in elementorum mixtio ne salvantur forma) elementorum et non corrumpuntur, et praecipue ignis erui propter vim activam in nullum transmutatur elementorum: eo quod non vincitur, ut dixit, qualitas ejus: et cum miscentur elementa, constituunt homogenia, sed non sunt colligata: et ideo sunt sic-
o ut germana ad germanitatem non adducta: unde Empedocles dixit quod in mixto multorum germanorum capita sunt sine cervice colligante capita corporis: et postea per amicitiam facientem convenire, germana iiunt et homogenia, ita quod germana manui veniunt ad manum, et germana homini ad hominem, et sic de aliis totis et partibus et homogeniis. Haec igitur fuit positio Empedoclis.
Euit autem positio Anaxagorae quod. similia in partibus quae dicunt homogenia sint principia prima, quia ipse dicebat haec priora esse elementis: propter id quod videbat, quod, materia secundum sui substantiam separata est a contrariis: similia autem minus habent de contrarietate quam elementa: et ideo dicebat partes homogenias compositorum esse principia materialia elementorum. Et quod ponebat, quod omnia sunt in omnibus actu, sed latent, quod et ideo dixit, quod caro est in ligno, et e converso: latet autem in eo quod minorum est partium, in eo autem apparet quod est partium majorum: et ideo iste non dixit principia materialia esse quatuor sicut
Empedocles, sed potius intinita per numerum, et quodlibet principiorum esse in quolibet fieri, et fieri quodlibet ex quolibet: ex quo sequitur quodlibet esse principium ad alterum et principiatum ab illo, et generationem dixit alterationem. Quod etiam dixit Empedocles, sed aliter et aliter: quia Empedocles dixit quod non fit novum, sed quod est sparsum in seminibus, colligitur ad germana, et hoc collectum constituit formam generati: iste autem dicit quod homogenium latens exit ad manifestum, et aliud similiter, et tertium, et sic de aliis: et haec constituunt et homogenium compositum ex homogeniis: et haec est generatio rei, ut dicit.
Secta autem Aristotelis et Peripateticorum est, quod omne quod fit, est in eo ex quo fit, in potentia, quae non est nisi forma: quia potentia est habitualis quae est essentia formae perfecta, et quasi formae inchoatio, et fit quando producitur ad actum per generationem: et nos hic de his positionibus non intendimus disputare: sed in Metaphysica disputabimus de ipsis, ostendentes quid habeant veritatis: opinio tamen Empedoclis pertinet ad generationis elementorum scientiam: et ideo de ipsa in libro de Generatione et Corruptione determinandum erit. Sed contra Anaxagoram disputabitur: eo quod ipse ponit principia infinita, et nos hic de praicipiis intendi mus de terminare in quo sunt numero.
CAIW. XIFL De destructione opinionis Anaxagorae, in eo quod posuit principia esse infinita, ei quodlibet esse in quolibet.
Si ergo ponatur principium, eorum quae sunt entia esse infinitum, oportet quod sit ignoratum: quia secundum multitudinem in numero et secundum magnitudinem in continuo acceptum^ infinitum est quantum quoddam ignoratum. Infinitum autem secundum numerum specierum suarum est quale quoddam ignoratum. His tribus modis Anaxagoras principia dixit esse infinita: homogenia enim quae sunt lapis, et lignum, et caro, et sanguis, et os, etc. hujusmodi, infinita posuit esse multitudine: et cum multitudo eorum sit a formis et speciebus suis, dixit etiam infinita esse specie. Et quia posuit generationem infinitam, et quodlibet fieri ex quolibet, ideo dixit quodlibet istorum esse infinitum magnitudine: quia infinitus sanguis est in aqua, et e converso, et infinita caro in ligno, et e converso: quia aliter, ut dixit, in infinito tempore non semper aqua educeretur de sanguine et c converso. Si autem principia sic sunt infinita secundum multitudinem et speciem: tunc impossibile erit cognoscere totum compositum et homogenium quod fit ex similibus infinitis. Nos enim non habemus cognitionem compositi secundum quod compositum est, aliam nisi quando scimus ex quibus et quot componentibus est. Hoc autem ideo convenit, quia intellectum oportet transire super differentias et partes ejus quod intelligitur, si bene debeat comprehendi per intellectum: sed infinitum pertransiri non potest: et ideo remanet non intellectum nisi secundum quid: scitur enim in quantum infinitum est, ut in tertio hujus scientiae libro determinabimus.
Amplius necessarium est, quod totum: sit infinitum, cujus partes, sunt infinitae: tales enim partes dicimus esse totius compositi in quas cum insunt toti, dividitur fotum: et hoc modo puncta non sunt partes continui totius: quia in ea non dividitur conf inuum. Si autem totum et homogenium compositum ex similibus, sicut est animal, vel planta, non est infinitum, impossibile est partes similes ex quibus componitur et in quas dividitur esse infinitas: oportet enim quod. quantum ad diffinitionem totum sit sinii-
Iitor sicut partes. Caro autem et os et hujusmodi, partes sunt animalis, et fructus sunt partes plantarum. Manifestum est ergo quod impossibile est carnem aut os aut aliquid talium infinitum esse magnitudine secundum majus vel minus, quia oportet quod etiam compositum esset infinite parvum vel infinite in agnum, cujus contrarium, videmus oculis.
Amplius si omnia hujusmodi similia in partibus insunt in se invicem, ut dixit
Anaxagoras et non fiunt nova, sed potius segregantur ab aliis quibus insunt, et sic procedunt ad apertum et denominantur a plurimo, cum tamen omnia sint in quolibet eorum: et si quodlibet eorum fit ex quolibet eorum, sicut ex carne segregatur aqua quae inest ei, et e converso ex aqua caro: manifestum erit quod continget aliquando, quod non quodlibet est in quolibet. Et hoc patet tali ratione: cum enim totum finitum, sic erit et pars finita, sicut constat ex ratione antecedente: hoc finitum recidi et segregari potest a finito. Removeatur ergo aliquanta caro ex aqua, et iterum postea aliquanta, et sic fiat semper, cum sit finita caro in aqua, oportet quod aliquando stet segregatio ista: non autem stat nisi quia tota caro jam remota est: ergo tunc non omne erit in quolibet, quia in aqua remanente post segregationem non est caro. Si vero dicatur, quod, in secunda segregatione minor caro segregatur ab aqua quam in prima, et sic semper minor in posterioribus segregatur, istud non impedit: quia licet semper minor sit, cum non tanto minor est quod excellat omnem parvitatem: parva ergo finita in carne segregata separant totam carnem ab aqua ipsa. Si autem dicatur quod ideo non. stat segregatio, quia caro est infinita in aqua, hoc erit impossibile: quia constat ad visum, quod ea quae segregantur, sunt magnitudine finita, et sunt aequalia, et totum est finitum. Sequitur ergo secundum hoc, quod aequalia finita secun- dum numerum quae sunt in magnitudine
finita, insunt ei quod magnitudine infinitum est. Infinitum ergo habet finitas partes se numerantes, quod est impossibile: quia sic sequeretur, quod infinitum esset finitum.
Adhuc autem si concedatur nobis, quod omne corpus a quo removetur aliqua pars ejus, necesse est fieri minus secundum quantitatem: constat autem ex secunda supra habita ratione, quod carnis determinata est et finita quantitas secundum magnitudinem et parvitatem: tanta enim potest esse magnitudo ejus, quod non est caro, et tanta potest esse parvitas ejus, quod iterum non erit caro, quia non potest facere carnis opus. Manifestum est tunc, quod ex minima carne nullum corporum similium naturalium segregari poterit. Si enim detur ex minima carne aliquid segregari, oportet quod segregatum sit minus quam illud ex quo fit segregatio: ergo erit aliquid minus minimo. Licet enim in continuo mathematico non sit accipere minimum, tamen in physicis corporibus minimum accipitur et maximum: quia omnium natura et constantium terminus quidam est et determinata ratio magnitudinis sive dimensionis in parvitate et magnitudine: hocautem probabimus in. primo libro de Generatione et Corruptione, in his quae dicturi sumus contra Democritum et Leucippum.
Amplius cum quodlibet sit in quolibet, oportet quod in infinitis similibus corporibus insit infinita caro et cerebrum infinitum et medulla infinita, et in istis quae dicta sunt, et alia similia corporum infinita sunt: et haec omnia infinita sunt distincta in loco et formis: quia sunt quae sunt secundum suas species, licet sint in aliis: ergo infinitum infinities est in quolibet aliorum, et hoc est irrationabile valde: non enim indigemus in natura,
quod sit infinities unum infinitum in
quolibet , cum. semel infinitum inesse sufficiens sit.
Quod autem objicitur ab Anaxagora quod unum ab alio nequaquam sit segregatum, sed semper remaneat secundum aliquid in ipso, licet sit verum de aliquibus, tamen non est dictum scientis causam dicti. Dixit enim hoc Anaxagoras, ideo quia putabat id. quod est infinitum secundum totum, ab eo qui inest, extrahi non. posse: et hoc inscienter dictum est, sicut patet ex physicis. Sed dictum verum est de passionibus quae sunt accidentia: illae enim non sunt sejjarabil. es a subjecto. Si igitur colores et habitus et accidentia alia dicantur esse mixta, sicut dicit Anaxagoras, et quod segregentur sicut alia homogenia, tunc oportet concedere, quod aliquid sit album secundum quod album, et sanatum secundum quod sanatum, cum alterum nihil quod sit subjectum istorum, et quod ista denominative de subjecto non dicuntur, quod est falsum.
Ex omnibus his igitur clarum est, quod intellectus Anaxagorae est inconveniens et quaerens impossibilia, quando vult segregare quae nullo modo segregabilia sunt, neque secundum quantitatem, neque secundum qualitatem. Si enim secundum quantitatem fit segregatio, minus semper erit segregatum quam id unde segregatur: et tunc minus minimo, quod est inconveniens, sicut supra ostendimus. Si autem secundum qualitatem vult segregare, erit ideo inconveniens, quia accidentia inseparabilia sint a subjecto, sicut: ultimo ostendimus.
Peccat autem etiam Anaxagoras in causa suae positionis : putabat enim quod nunquam generatur aliquid nisi ex simili sibi secundum speciem: et ideo ponit omnia in omnibus secundum speciem: nos enim videmus quod non tantum fit simile in specie ex simili, sed etiam dissimile ex dissimili. Dividitur enim per generationem aliquando lutum in luta quae sunt similia in specie luti: et aliquando non est idem modus generationis in aliis quibusdam: fiunt enim lateres ex luto, et est aliquo modo similis generatio ex simili : et fit domus ex lateribus, et est generatio dissimilis ex dissimili: et hoc non est tantum in artificialibus, sed etiam in naturalibus: quia aer fit ex aqua sibi dissimili, et e converso.
Dignius autem est pauciora et finita principia accipere, dummodo ex his causari possint naturalia, quam infinita: et in hoc verum dicit Empedocles, quod. finita principia ponuntur rerum naturalium. Argumentabatur enim Anaxagoras dicens, quod si ex nihilo fit nihil, oportet quod ex aliquo fiat aliquid. Aliquid dico cujus substantia et species fit in eo ex quo fit, quia aliter id ex quo fit, nihil esset ejus quod fit. Si autem ex aliquo fit aliquid, nolebat inferre quod eadem ratione fiunt ex multis multa et ex infinitis infinita : sed ea ex quibus fiunt quae fiunt, sunt principia: ergo principia sunt infinita: hoc autem non oportet: quoniam multitudo quae est in principiatis, ad paucitatem quae est in principiis, reducitur: et in hoc melius dixit Empedocles quam Anaxagoras.