Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod principia sint contraria.
Quia autem jam de principiis posuimus sententias aliorum, dicemus deinceps de ipsis eisdem, ostendentes primo quae sunt secundum genus, et deinde in quo numero sint, et tandem etiam solvemus defectus et dubitationes Antiquorum.
Omnes igitur physici conveniunt in . lioc, quod dicunt principia esse contra- ria. Illi enim qui dicunt unum esse ens et immobile, sicut Melissus et Parmenides, dicunt contraria esse, non in re, sed in apparendo, quae faciunt in rebus apparentem in sensu diversitatem. Parmenides enim etiam cum aliis dicit principia esse contraria: sicut enim supra diximus, iste ponebat entia esse duplicia, scilicet vera et aestimabilia: et vera quidem sunt intelligibilia quae sunt quidditates rerum, et substantia res omnes uniens. Sensibilia autem sunt aestimabi- lia et facientia in apparentia diversitatem, cujus diversitatis causam dixit esse contraria, quae sunt calidum et frigidum: et hoc dixit esse ignem et terram, quantum ad prima subjecta contrariorum quae principia esse dicebat. Quidam autem alii contraria prima dicebant esse rarum et densum, ponentes prima ex parte materiae. Democritus autem prima dicebat esse firmum sive plenum et solidum, et inane sive vacuum: et horum alterum quod est plenum, dixit esse sicut ens: alterum autem quod est inane, dixit esse sicut non ens. Adhuc autem id quod dixit esse sicut ens quod est firmum sive plenum, dixit differentias habere positione et figura et ordine, et hoc dixit esse genera contrariorum: quia positio generis est ad sursum et deorsum, et ante et retro, et dextrum et sinistrum: figura autem ad angulosum, et rectum sive latitudinis planae, et ad rotundum. Ordinem autem dixit esse unius ad alterum, ex eo quod quadrata rotundis vel trigonis componuntur. Licet enim angulus non contrarietur recto secundum esse, contrariatur tamen secundum motum, ut dixit Democritus: quia acutum, habens angulum pungit et penetrat, sicut ignis, et ascendit: planum
autem et obtusum, hebes est et grave et descendit.
Manifestum est igitur ex. dictis, quod. omnes Philosophi tam physico quam non physico loquentes de principiis dicunt contraria esse principia. Cujus causa dicti est, quia principiis tria sunt propria: oportet enim principia neque ex alterius esse, ita quod unum sit ex alio: et oportet etiam quod non sint ex aliis prioribus se: et oportet tertio quod ab ipsis sint alia. Haec autem tria insunt contrariis primis: propterea enim quod illa contraria sunt prima, convenit eis esse non ex aliis prioribus: quia si essent ex aliis, tunc illa essent priora ex quibus essent: et sic ipsa non essent prima, quod est contra hypothesim. Ideo autem quia sunt contraria, et contrariorum unum non est causa per se alterius, convenit eis non esse ex alterutris. Si enim unum esset ex alio per se, tunc illud esset principium ejus, et conveniret cum ipso in essentia: et tunc non esset ei contrarium. Qualiter autem tertia proprietas conveniat eis, scilicet quod ex ipsis sint omnia alia, oportet per rationem considerare qualiter contingat: et hanc considerationem ponemus in. inductione eorum quae fiunt et generantur.
Accipiendum igitur primum est, quod omnium eorum quae sunt in natura, nihil aptum est facere et agere in quodcumque, neque aptum est pati a quocumque: sed facit quod facit et agit in contrarium, et patitur physico a contrario. Neque per se fit quodlibet ex quolibet nisi per accidens: per accidens enim potest fieri quodlibet ex. quolibet, sicut album ex musico, si accidat nigro quod sit musicum: sed. nos de illo quod sic fit per accidens, non loquimur: quia, hoc est accidens commune et non proprium, et hoc perarlem non potest tcr-
minari. Per se autem album fit ex non. albo quod est privatio albi: et ideo non ex omni non albo fit album, quia ex eo non albo quod est absoluta negatio albi, non fit album: quia privatio relinquit subjectum cum aptitudine ad formam, quod non facit negatio. Aptitudo autem ad formam jam est aliquid formae: et quia contraria sunt genere unum et specie diversa, et genus est forma imperfecta, quae non est forma simpliciter, sed aliquid formae, ideo aptitudo materiae ad formam est una ratio duorum contrariorum, licet dispositio ad duo contraria non sit una: quia dispositio fit per accidentia inclinantia materiam magis ad unum contrariorum quam ad alterum: et haec est causa, quod album non fit ex non albo quod absolute negativum est albi secundum actum et aptitudinem sive potentiam: sed fit ex non albo quod privativum est albi: hoc autem est nigrum vel medio colore coloratum. Nos autem infra differentiam dabimus inter medium inter contraria, et inter naturam mediam contrariorum quae subjicitur utrique contrariorum. Sicut autem est in formis corporalibus, in quibus est alteratio simpliciter dicta, ita est in formis mentalibus, in quibus etiam est alteratio dicta secundum quid: musicum enim fit ex non musico, et non ex omni non musico, sed ex immusico quod privativum et non negativum est musici, aut ex medio inter musicum et immusicum, si aliquid ipsis est medium. Inter privationem enim et habitum, secundum quod hujusmodi secundum se accipiuntur, nihil est medium: sed secundum quod causatur a contrariis medium, habere possunt illud idem quod est medium contrariorum. Musicum autem et immusicum medium habent dispositum ad musicam. Dispositio enim dupliciter accipi potest, scilicet secundum id quod est qualitas quaedam, et secundum id quod est dispositio et non habitus. Et primo quidem modo est de natura habitus, et hoc modo media est inter privationem et habitum. Secundo autem modo opponitur habitui: quia per hoc quod est facile moveri, opponitur ei quod est difficile moveri.
Sicut autem vidimus hoc in exemplis
generationis et alterationis, ita facile est hic Addere in corruptione, sive sit corruptio simpliciter, sive sit corruptio quaedam. Id enim, quod corrumpitur, in quodcunque contingens non corrumpitur, si primum accipiatur in quod primo et per se corrumpitur: album enim non corrumpitur in musicum: quia ipsorum aptitudo in subjecto non est una: sed corrumpitur album in non album, et non in quodlibet contingens non album: quia non corrumpitur in negativum albi, sed in privativum albi, quod est nigrum vel medium inter nigrum et album. Similiter autem in mentalibus qualitatibus: quia musicum non corrumpitur nisi in non musicum, et non in quodcumque non musicum, sed in privationem musici, quod est immusicum, aut in medium inter musicum et immusicum, si ipsis est medium aliquod, sicut ostendimus prius. Hoc autem est videre similiter in omnibus aliis simplicis formae existentibus, quae generantur vel corrumpuntur, sive generentur simpliciter, sive secundum quid generatione dicta generentur. Quod autem differentia sit inter generationem simpliciter dictam et generationem secundum quid, et inter alterationem simpliciter et alterationem secundum quid, dicere habemus in primo libro mpiykvzos, hoc est, de generatione.
Hoc autem quod diximus, non tantum est in his quae sunt formae simplicis, se]d etiam in his quae fiunt compositione quadam, tam in artificialibus quam in naturalibus. In artificialibus quidem, sicut est forma domus. In naturalibus autem, sicut est forma corporis organici physici.
quod ex diversis partibus componitur i sed tamen in his magis latet, ideo quod dispositiones et formae oppositae in eis non habent nomina: et hoc convenit ideo, quod nomen illud deberet imponi a proportione compositorum: proportio autem illa frequenter ignota est: et ideo non aptatur ei nomen: tamen necesse est, quod consonans compositum in. proportione partium et harmonia fiat ex inconsonanti: et quando corrumpitur, corrumpitur in inconsonantiam privaive oppositam consonantiae illi quae dicta est, et non in non consonantiam quantum per accidens acceptam.
Nec est differentia quantum ad praesentem tractatum, utrum dicamus consonantiam illam attendi in ordine componentium vel in compositione eorum: ] quia quocumque modo dicamus, una erit ratio quantum ad terminos generationis et corruptionis. Compositio enim necessaria est componentium, quia distantia non faciunt compositum: et ordo est necessarius: quia licet non distent partos, tamen inordinatae existentes non componunt totum: et ideo sive careat compositione, sive ordine, semper corruptio facta est in non consonans. Hoc autem satis patet in artificialibus, et accipiamus to um in quo magis est compositio causa: cum enim fit domus, non fit ex his quae composita sunt, quia sic jam esset domus: sed potius fit ex partibus diversis: et ita fit consonans compositio ab inconsonanti divisione, ita quod circa eadem sumitur compoantio consonantiae compositionis et inconsonantiae divisionis. Eodem modo si accipimus totum in quo plus est ordo partium faciens consonantiam, sicut est figura sive imago vel idolum quod constituit ordo elevationis et depressionis partium et caeterarum figurarum, oportet quod cum sic fiat ex non figurato sive effigiato, et non ex quocumque, sed ex eo quod susceptibile est figurae:
unumquodque enim talium, constituitur, aut compositione partium, aut ordine, aut utraque, sicut constituitur corpus organicum physicum ex compositione similium et honiogeiii oraui membrorum et ordine figurationis.
Si ergo verum est quod dictum est, quod videlicet omne quod fit, fit ex his quae dicta sunt: et id quod corrumpitur, corrumpitur in illa, hoc est, ex contrariis fit, et in contraria corrumpitur, vel in horum media, media enim sunt ex contrariis, sicut colores medii sunt ex albo et nigro: oportet quod omnia quae naturaliter fiunt et corrumpuntur, fiant et corrumpantur ex contrariis, aut in contraria, vel in horum media: et tunc patet, quod omnia sunt ex principiis, eo quod ipsa sunt prima contraria, ad quae omnia alia reducuntur: et haec fuit tertia proprietas principiorum. Cum autem dicitur medium contrariorum esse, sicut fuscum est medium inter album et nigrum, et cum dicitur materia sive subjectum esse medium contrariorum, accipitur medium hinc et inde aequivoce: quia medium quod est forma inter contraria, habet participative utrumque contrariorum per essentiam formalem. Subjectum autem medium non habet contraria nisi potentialiter: quae potentia non est actus aliquis, sed est confusa quaedam et imperfecta formae contrariorum inchoatio, sicut nos inferius explanabimus ,