Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Declarans de secunda solutione defectus Antiquorum per distinctionem entis in potentia et actu, in quo est digressio declarans utrum forma est in potentia, et qualiter.
Est autem et alia via planior quam sit ista, licet non per eadem verba respondeat defectibus Philosophorum : eo quod causa defectus eorum fuit ex hoc quod distinguere nesciverunt multiplicitatem entis et non entis simpliciter et secundum quid, sive per se et per accidens, quod idem valet secundum quod hic utimur ipso. Haec autem via est, ut dicamus quod ens dividi in potentiam et actum i et hoc quidem magis habet determinari in nono libro primae philosophiae, ubi de potentia et actu habet inquiri. Dicimus autem quantum hic sufficit, quod nihil prohibet quodammodo ens et quodammodo non ens lieri ex quodammodo ente et quodammodo non ente. Ens enim quod est in. potentia, non in actu, fit ex eo quod est potentia, et non actus. Dicimus autem supra, quod cum dicitur ens in potentia, non intelligitur tantum subjectum, sed etiam potentia formalis quam reliquit privatio ex hoc quod reliquit formalem aptitudinem ad actum: et ita forma quae educitur de potentia, secundum sui essentiam est in materia potentia habituali, sed confusa et indeterminata, sicut supra explanavimus.
Et ideo gravis surgit quaestio de ea quomodo sit ab efficiente. Constat enim ad omnem generationem efficientem exigi causam quae conveniens sit formae secun-
dum aliquid: quia si omnino esset contraria, potius moveret ad contrariam formam. Si enim tota forma dicatur esse in materia et educi ex ipsa, tunc videtur quod efficiens non movet ad formam, sed removet dispositiones contrarias a materia ut forma quae est in ipsa effulgeat: et sic forma jacens per actionem agentis de occulto egreditur ad apertum, et generatio erit alteratio, et non acceptio formae substantialis. Et hoc quidem dixit Anaxagoras, et multi moderni dicunt cum ipso, licet dicant per alium modum, in hoc quod non ponunt materiam omnium partes homogenias esse: propter quod ipse posuit unum tantum efficiens in natura, quod erat, ut dixit, intellectus agens et distinguens ea quae mixta erant. Si autem tota forma ponatur esse ab extra, tunc erit forma ab aliquo primo continente in se omnes formas: hoc autem non est nisi intelligentia quae vocatur dator formarum quaecumque sit illa. Et hoc quidam jam posuit Plato et multi alii moderni ponunt secum dicentes totum opus naturae non esse nisi praeparationem materiae ad formam recipiendam, et datorem formarum esse intelligentiam, quae ex nihilo formali quod sit in materia inducit luce sua formas in materias .
Et siquidem istis objicitur, quod se- cundum eos opus naturae, est violentum: quia violentum est, cujus principium effectivum extra est, et id quod vim. patitur, nihil cooperatur. Secundum autem eos efficiens est dator formarum et est extra materiam, et nihil in materia potest formaliter cooperari ad formam. Dicunt isti, quod non sequitur, quia aliquid in materia cooperatur, licet non formaliter sed dispositive alterando per actum p o tentiarum qualifatum .
Si autem objiciatur eis per hoc quod fuit communis conceptio omnium Philo- sophorum, scilicet quod ex nihilo simpliciter nihil fit, forma autem secundum
istos nihil sui esse vel essentiae praecedentis se habet in materia, et ita sit ex. nihilo: quia constat quod non sit ex essentia materiae . Dicunt isti diversimode ad hoc respondentes. Quosdam enim istorum, invenimus concedentes, quod omnis forma sit ex nihilo, et fieri suum est creari. Et videtur in plerisque Avicenna multum consentire huic opinioni, licet in veritate non consentiat, ubi loquitur de principiis corporis mobilis: quia ibi tria ponit esse principia. Alios autem istorum plus errantes invenimus et dicere, quod super unam essentiam communem quae est subsiantialitas, fiunt materia et forma, et habent naturam substantialitatis ante se: et secundum hoc differunt in esse materia et forma sub communi illa substantialitate: et ideo esset inconveniens per efficientem ex essentia materiae formam produci absque eo quod privatio ponatur in materia quae sit inchoatio formae. Si antem quaeritur etiam ab illis, per quod, materia subjiciatur motui ad hanc potius quam ad illam in generatione hujus vel istius: quia secundum eos quodlibet ex quolibet fieri debet, sicut album non plus ex nigro quam ex non nigro, ex quo privatio non ponitur unum principiorum. Dicunt isti quod hoc fit ex forma agentis, quae magis trahit ad unam formam quam ad aliam, praecipuo cum ipse dator formarum moveat virtutes caelestes et qualitates primas ad disponendum secundum exigentiam formae quam infundens intendit.
Si quis autem consideret subtiliter, tunc absque dubio ambae istae positiones sunt falsae est impossibiles: quod enim prima sit falsa, de facili patet: quia absque dubio sequitur quod generari sit alterari, et quod quodlibet sit quodlibet, licet non appareat, et quod homo et asi-
nus sint idem eum infinitis aliis, licet non.
appareant unum et idem i et ideo illa positio penitus est absurda. Et quod secunda sit falsa, sic probatur : si enim forma est a datore formarum, tunc dator formarum producit formae essentiam, et sic actus dationis non est terminatus in esse compositi per se, sed in existentia formae. Similiter naturales actiones eorum quae transmutant materiam, non operatur esse compositi: ergo esse compositi nec fit per se a natura, neque a datore: ergo esse compositi, nunquam fit nisi per accidens. Adhuc autem compositum non est unum secundum hanc opinionem, quia unitas compositi non est ab essentia formae: quia si esset ab illa, cum in eo sit etiam essentia materiae, compositum esset duo et non unum, sed esse compositi non est: quia unio formae cum materia non est nisi per accidens, et non ex intentione alicujus agentis: ergo compositum non est unum nisi, per accidens. Amplius duorum agentium non est idem terminus: sed in composito isto generato sunt duo agentia non conjuncta: dator enim agit formam, et qualitates naturales praeparant materiam: ergo non est unus terminus utriusque, sed. duo: et sic compositum non est unum, sed duo. Adhuc autem si dator est extra materiam, tunc forma dationis non informat qualitates materiam transmeantes: ergo non agit caliditas nisi in virtute ignis: ergo dissolvit tantum, et non agit proportionaliter ad aliquam complexionem vel formam nisi ad formam ignis tantum.: ergo materia nunquam disponitur ad formam hominis vel asini vel complexionati, quod falsum est. Propter hoc et his similia plura quae in prima philosophia determinari habent, dicimus secundum Peripateticorum perfectam sententiam, quod forma et est in materia per essentiam confusam, ut di- ximus, et Ipsa est eadem numero extra per virtutem formativam immissam in
materiam, quam tangit agens aut mediate aut immediate. Mediate quidem, sicut movet orbis inferiora per aerem et ignem. Immediate autem, sicut semen masculi movet sanguinem et semen faemineum immixtum in ipso sicut coagulum immixtum lacti. Nec intendo dicere quod formae pars sit ab intus, et pars ab extra, sed tota est ab intus et tota est ab extra secundum esse diversum: quia secundum esse confusum doia est intus, et secundum esse in actu tota est ab extra.
Adhuc autem observandum, quod ex quo ponimus formam totam esse intus in materia, non possumus dicere, quod agens agat ad producendum essentiam
formae, quia illa jam est: sed agit ad esse formae, quia licet sit esse formae si esse causat, non tamen est esse compositi sicut ejus quod est: et ita actus agentis terminatur super compositum, et non super simplicem essentiam formae vel materiae. Impossibile enim videtur secundum intellectum, quod actus alicujus agentis secundum naturam terminetur in simplici, sicut etiam est videre in corporibus artium, quae omnia in compositis sicut in domo et idolo terminantur.
Tali autem retenta veritate Peripateticorum, oportet tria supponi principia mobili corpori, eo quod materia secundum se nullo modo potest subjici motui ad formam unam vel aliam, sicut supra ostendimus: si enim ipsa secundum se esset subjectum motus, cum sua essentia non sit fluens in motum, non esset aliquid fluens ab uno termino motus ad alium, et sic non esset motus, oportet quod ipsa immixta sit privationi: et cum ipsa sit unum subjectum, sicut saepe ostendimus, et sic ipsa efficitur subjectum motus, amplius cum omnis motus sit propter indigentiam, sicut credunt Peripatetici, indigentia autem nulla sit ejus quod non est natum inesse, oportet quod in mate- ria, sit natum inesse id ad quod movetur: non autem est natum inesse nisi propter privationem: ergo oportet materiam immixtam esse privationi, quae
subjicitur motui et mutationi. Id autem habetur per verbum Aristotelis in libro Ethicae, ubi dicit quod omnis motus est propter malitiam, et nos ostensuri sumus quoniam malitia est ex privatione sola.
Sciendum autem quod licet omnis forma sit in potentia habituali materiae, tamen hoc significatum, non dicitur esse in potentia in aliquo, nisi per motorem unum secundum formam naturae vel artis possit educi de ipso: cum enim dicitur hoc, sicut homo est in potentia in illo sicut in spermate, intelligitur potius esse inclinata et disposita ad hoc et non ad aliud: propter quod non exigitur nisi motor unius formae naturalis vel artis, quod educat ipsum ad actum, sicut domus in potentia est in lignis et lapidibus, et homo in potentia in semine, et cuprum in potentia in argento vivo permixto cum sulphure adurente: tamen aliqua dicuntur res esse in potentiis remotioribus.
His ergo sic concessis, patet quod vere dicimus solvi per istam distinctionem defectus anti quorum Philosophorum, per quos coacti per ignorantiam removerunt quaedam dictorum principiorum: quia privationem removentes etiam formam tandem removerunt: et ideo in tantum, sicut diximus, destiterunt a via recta principiorum in generationem et corruptionem et universaliter in omnem mutationem: haec enim potentia quae dicta est, quae est potens in omnium naturam quando privationi est permixta, solvit omnem eorum ignorantiam.