Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans qualiter physica demonstrat de materia prima, et de forma prima, et qualiter non.
Oritur autem ex praedictis non. dissimulanda quaestio: cum enim probatum sit per hoc quod artes imitantur naturam, quod naturalis scientia habet considerare tam formam quam materiam, et artes non considerent nisi particularem materiam, et nulla materia universalis est, quae sit subjectum omnis formae artificialis: propter quod etiam non. habemus mechanicam aliquam quae tractet de materia universali artium, sed quaelibet considerat quamdam materiam proportionatam suae fornice, videbitur ex hoc quod etiam physica non consideret nisi materiam quamdam, quae est proportionata fori non considerat materiam primam omnium physicorum. Quod etiam, ex hoc videtur, quod si physica consideret materiam primam, oporteret quod ipsa poneret probationes de materia prima: aut ergo ponet per priora, aut per posteriora. Constat quod non per priora, quia prius materia prima non est nisi ens et principia entis secundum quod est ens: et hoc non habet in se scientia naturalis, sed divina, et ita consideratio primae materiae pertinet ad scientiam divinam, et non ad physicam. Si antem procederet ex posterioribus, hoc non faceret scire, et scientia alicujus rei naturalis imperfecte traderetur in scientia naturali, quod iterum est inconveniens.
Ad hoc autem dicit Averroes, cujus studium fuit semper contradicere partibus suis, quod Avicenna his rationibus concedit, quod physicus non considerat de materia prima. Et arguit in contrarium sic: Quoniam sicut est in artibus, ita est in physicis quantum ad considerationem materiae et formae: sed si esset ars generalis mechanica omnium mechanicorum, consideraret materiam omnium mechanicorum, quae esset prima materia in genere mechanicorum: ergo cum sit physica generalis omnium naturalium, sicut ista scientia quae traditur in hoc libro, illa considerabit materiam primam omnium rerum naturalium: et sic physicus considerat materiam primam.
Dicit autem, quod Avicenna deceptus fuit in subtilitate scientiae Posteriorum Analyticorum: quoniam cum ibi didicit quod nullus artifex causas sui subjecti demonstrat, intellexit hoc de omni genere demonstrationis. Est enim genus demonstrationis propter quid, et est genus demonstrationis quia: et impossibile causas
subjecti alicujus scientiae demonstrare per ea quae sunt ejusdem scientiae, demonstratione propter quid, sed. demonstratione quia non. est impossibile: quia hoc est aliquando per signum: et si signum illud fuerit scientiae altioris, tunc non potest hoc modo demonstrare causam sui subjecti scientia inferior. Si autem fuerit signum scientiae inferioris, tunc est possibile scientiae inferiori demonstrare causam sui subjecti, sicut physicus demonstrat primam materiam per physicum signum quod est proprium entis transmutabilis, sicut patuit supra quando demonstrata fuit materia prima, per hoc quod est ingenerabilis et incorruptibilis: eo quod esset ante generationem et post corruptionem si generari et corrumpi diceretur. Similiter per perpetuitatem motus demonstratur primus motor, nec aliter potest demonstrari, sicut ostendetur in octavo hujus scientiae libro.
Sed Averroes si voluisset, potuisset de facili vidisse, quod materia prima est duplex, scilicet primo prima quae dicitur simpliciter prima, de qua nihil habet dicere neque demonstrare, neque per signum, neque per causam physicus: quoniam quando demonstratio est per signum, oportet quod signum illud sit convertibile sicut proprius effectus causae: sed in tota physica non est signum convertibile cum materia secundum quod ipsa est pars entis dividens ipsum: ergo de illa nihil demonstrat physicus per demonstrationem quia: et haec est sententia Avicennae. Est autem materia secundo prima, quae est in genere prima dicta a physicis: et hoc est principium subjectum reru, naturalium: et bene verum est, quod scientia universalis physica cum sit perfecta, devenit in consideratione sua usque ad primum subjectum et primam formam physicorum. Et hanc declarat physicus per signum physicum, quia in se habet signum convertibile cum ipsa, quia est rei transmutabilis, ut dictum est. Similiter si haberent artes artem universalem meclianicorum. non ta-
Hieu illa se extenderet ad loquendum de subjecto quod nullo modo esset mechanicum, sed declararet subjectum primum in genere mechanicorum: et ideo simile
inductum non concludit, nisi de materia in genere prima, et non de materia quae est simpliciter prima. Et sic patet perspicue qualiter nulla est falsitas in verbis Avicennae.