Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Ei est digressio declarans diversum ordinem causarum ,
Est autem ordo in istis causis diversus: hic enim enumeratae sunt secundum quod sunt propinquiores rei causatae quae est effectus: hoc enim causatur per motum cujus subjectum materia est, et actu complens est forma: et haec sunt duo intrinseca causato: principium autem movens a quo motus fluit in mobile, efficiens, et terminus motus est finis . Si autem considerentur secundum intentionem causarum, tunc prima est illa quae est causa causarum quae est finis: quia haec movet efficientem: et propter hoc efficiens est secunda: et quia influendo formam movens efficiens, eo quod forma conveniat cum efficiente, ideo tertia forma est, et ultima est materia quae plus distat ab efficiente et fine. Si autem causae attendantur secundum esse, tunc prima causarum est efficiens, et secunda est materia quae movetur ab ipso, et tertia est forma quae producitur actu efficientis, in qua per consequens consequitur intentionem suam: et ideo ultima est finis. Si vero attendatur ratio illa quae est ratio movendi, cum. omne quod movet, a forma habeat rationem movendi, prima erit forma, et secunda efficiens, et tertia finis, et ultima materia. Et sic patet qualiter diversus ordo est in. causis, et licet haec pertineant ad primam philosophiam, tamen hic interposita sunt ut facilior sit doctrina.