Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De modis accidentalibus causarum et substantialibus.
Modi autem accidentales causa. ru. in sunt multi valde: eo quod multaaccidunt cuilibet causas: et de omnibus illis modis non est possibile dicero in singulari, quia diversitas quae est ex accidente quod. est accidens, per accidens et communiter non est reducibilis ad artem, cum sit in- determinata et infinita: sed in communi dicemus modos magis usitatos.
Est ergo considerandum, quod omnis causa capitales et communes modos habet octo. Causae enim. quae sunt similes in specie, sicut efficientes, aliquando dicuntur priores, et aliquando posteriores, sicut sanitatis causa prior est medicus, et posterior causa ejus est artifex. Et In causis formalibus causa prior diapason, est proportio dupli: et causa posterior, numerus: et universaliter quaecumque causa sit alicujus propria et prior, omnes continentes illam sicut commune continet minus commune, sunt causae posteriores ejusdem.
Dicuntur etiam secunda diversitate modi accidentalis causae, sicut causa accidentalis, et causa per se sive essentialis. Causa autem accidentalis est, quae est accidens causae per se, et genera illius accidentis quod accidit causae per se, dicuntur etiam causae per se accidentales, sicut In genere causae efficientis statuarius dicitur per se esse statuae causa: sed quia statuario accidit Polycletum vocari, Ideo per accidens dicitur etiam Polycletus causa statuae. Continens autem Polycletum est homo et animal et substantia, et ideo homo et animal et substantia causa statuae per accidens esse dicuntur. Inter accidentia vero aliqua sunt propinquiora, et quaedam longinquiora ab actu causae per se: quoniam si dicatur statuario accidere quod sit musicus, et ideo musicus dicatur causa statuae: et dicatur eidem accidere quod sit albus, et Ideo dicatur esse causa statuae: longinquius accidens a causa per se statuae erit albus quam musicus, quoniam non est musicus nisi homo, et similiter non est statuarius nisi homo: quoniam, utrumque est disciplina quaedam, et solus homo est animal disciplinae susceptibile. Sed alba multa sunt, quae non
sunt homines, nec albedo convenit cum arte statuarum in proximo genere: et Ideo longinquior causa est albus statuae quam musicus.
Praeter omnes autem nunc dictos modos causarum quae sunt per se vel per accidens, sunt alii modi: eo quod causa dicitur aliquando causa in potentia quae potentialiter est causa, et aliquando dicitur causa in actu quae operatur actu ut aliquid fiat vel causat in effectu, sicut causa aedificandi domum est causa potentialiter aedificans et actualiter aedificans. Sed potentialiter aedificans tripliciter variatur. Est enim potentia remota quae est Indisposita habens tantum habitualitatem naturae, sicut puer potentialiter aedificat. Est etiam potentia disposita habens inclinationem ad actum ex dispositione, sicut juvenis incipiens discere aedificationem, aedificat: et hic est habens habitum potentialiter aedificandi antequam aedificet secundum actionem aedificandi erit aedificator in actu.
Secundum autem omnes istos videlicet modos causarum et alios duos quos dicemus, fiunt etiam diversimode eaquoruur sunt causae, scilicet effectus. Est enim in effectu propinquum et remotum secun dum propinquitatem et communitatem causati sumptum, sicut dicitur causa statuae et Imaginis, et secundum causam naturalem dicitur effectus aes et materia. Et similiter In accidentibus effectuum similiter est, sicut in accidentibus causarum secundum propinquitatem et longinquitatem et per se et per accidens, et secundum potentiam et actum.
Amplius autem quaedam causae dicuntur aliquando complexae cum. quibusdam, et aliquando dicuntur incomplexae: eo quod solitariae, sicut causa statuae non dicitur Polycletus tantum qui est causa per accidens, nec statuarius tantum qui est causa per se: sed dicitur causa statuae Polycletus statuarius complectendo causam per accidens cum causa per se: et in talibus non quaecumque causarum facit complexum modum causarum, quia multa conveniunt ad mixtum, quae tamen non faciunt complexam causam mixti: sed oportet quod in una specie causae conveniant plura secundum diversum modum causarum respicientia, ita quod unum per se, et alterum per accidens: vel unum propinque, et alterum remote: sed tamen potentia et actus non videntur dici in causa tanquam modi qui distincti sunt ab aliis modis, sed potius qui sunt modi modorum omnium causae. Et secundum hanc considerationem causarum modi sunt sex in communi, scilicet longius, propinquius, et per se, et per accidens, et complexae, et incomplexae: et quilibet eorum dicitur dupliciter secundum potentiam et actum. Sed propinquae sunt sicut singulares, et longinquae sicut genus et species continens illud. Et quae sunt sicut accidens, habent etiam longinquas et propinquas secundum accidens singulare aut genus accidentis, ut diximus. Et complexae sunt in duobus modis conjunctis: et quae non sunt tales, sunt sicut simpliciter dictae sine complexione diversorum numerorum: et omnes istae sunt dictae sicut operantes secundum actum, aut sicut in potentia existens.
Habent autem differentiam ultimo dictae causae secundum potentiam et actum, quoniam causae quae sunt actu existentes ponunt suum effectum. Causae autem dictae secundum potentiam, non de necessitate ponunt effectum. aedificator enim et curator actu existens ponunt suos effectus, hoc est, aedificationem et curationem: sed aedificator secundum potentiam, non de necessitate ponit aedificationem. Attende autem hic, quod sicut causa secundum actum ponit effectum, ita effe-
ctus secundum actum ponit causam: et ideo domus non est effectus immediatus aedificatoris secundum actum, sed potius aedificatio. Et si aliquando dicitur domus esse effectus aedificatoris, intelligendum est hoc de domo secundum quod est in fieri, quia sic est sub actione aedificatoris: et hoc modo posita causa ponitur effectus, et corrupta ipsa corrumpitur effectus, et o converso. Domus autem immediata erit id. quod continet partes ejus in compositione et figura: et hoc est contignatio et conglutinatio partium quae sunt in compositione et ordine et figura domus. Et ita intelligendum est in aliis: in generatione enim generaris causa efficiens immediate est decisionis et profectionis seminis, et semen causa formationis. Esse autem formati causa est victus conservans et regens formatum.
Scias autem quod causae quae sunt in. primo horum octo modorum, quae dicuntur esse priores et posteriores, tres habent diversitates speciales quae a quibusdam Philosophis non inepte sunt positae: et ideo non videntur illi etiam plures ponere modos causarum quam nunc dictum est. Sunt enim in eis priores et posteriores, et propinquae etremotae, et communes et propriae. Et est quidem causa prior, quae prior est juxta effectum: et quia effectus sunt particularium, ideo particularis causa dicitur esse prior. Posterior autem dicitur, quae posterius se habet ad effectum, non per hoc quod sequatur ad causam priorem, sed quae longius respicit ipsum, sicut dictum est de albo et musico. Remotae autem et propinquae sunt sicut immediata, et causa per medium, sicut calor est causa elevans sursum mediante raritate et levitate, et raritas et levitas sunt causae immediatae. Propria autem est, quae de suaforma causalitatem dicit hujus effectus praeter hoc quod aliquid addatur ei. Communis autem est, quae indiget aliquo addendo sibi ut propria efficiatur, sicut homo est causa statuae communis: et cum additur ei statuarius, tunc efficitur ei propria. Haec au- ieiu sunt quaecumque antiqui Peripatetici dixerunt de modis causarum.
Quidam autem ex superioribus subtiliter ista perspicientes plures causarum modos sub his contentos tamen dixerunt. Dicunt enim, quod unaquaeque causarum aliquando est essentialiter, aliquando accidentaliter: aliquando propinqua, et aliquando remota: aliquando propria, et aliquando communis: aliquando autem particularis, et aliquando universalis: aliquando vero simplex, et aliquando composita: et aliquando in actu, ei aliquando in potentia. Aliquando autem commiscentur inter se aliae cum aliis, aliquando sunt incommixtae et simplices. Et isti sunt decem et quatuor modi causarum, de quibus exemplificabimus in omnibus speciebus causarum, et primo in causa efficiente.
Dicemus ergo quod causa efficiens essentialiter est, sicut medicus curationis, aut ignis calefactionis: et hoc est cum causa secundum suum nomen et formam et principium illius operis sive effectus, et in ratione talis causalitatis effectui comparatur. Causa autem efficiens accidentaliter est, quae differt ab illa: et quia id quod accidit communiter, indeterminatum est, propter hoc illud est multis modis. Est autem unus modus frequens in naturis, . quo dicitur contrarium esse contrarii causa: eo quod removet illud quod operari debet contrarium illius effectus quod per accidens inducit: sic enim dicitur calida nubes per calorem amplius infrigidari, et aqua calida citius congelari: quia calor disgregat materiam, et sic undique expirat calidum, et ubique ingreditur frigus constringens: et hoc modo scamonea quae calida est, infrigidat corpus, quia educit choleram rubeam quae corpus calefaceret, si maneret. Alio modo dicitur efficiens per accidens, sicut prohibens obstaculum, sicut dejiciens columnam dicitur efficere casum ejus quod columnae innitebatur, Tertio autem modo dicitur causa per accidens, quae non secundum formam in qua significatur per nomen,
causa est effectus, sed accidit ei illud: sicut medicus dicitur fabricare, non unde est medicus, sed unde est faber cui accidit esse medicum: aut cum dicitur, homo fabricat, eo quod homo subjectum est artis fabricandi. Quarto modo dicitur efficiens per accidens, qui sortitur finem in actione quem non intendit, et propter quem non operatus fuit, sicut projiciens lapidem casu vulnerat, cum vulnerare non intendit, sed accidit ut ob jactum lapidis animal vulneretur: aut cum fodiens sepulchrum invenit thesaurum, cum non intendit nisi fodere sepulchrum. Et haec sunt casualia et fortuita, de quibus infra dicemus. Ad hunc autem modum reducit factum jactatoris, cujus factum praeter intentionem suam aliquando sequitur laus hominum, et illam attribuit sibi tanquam ex intentione propter hoc fecerit, cum secutum sit factum ejus per accidens: et cum sequitur res vituperabilis, dissimulat ipsum tanquam ipse non intenderit ipsam facere.
Efficiens autem propinquum est illud, inter quod et factum non est modium, sicut Incertus cum virtute motiva quae est in ipso est causa motus membri. Remotum autem est illud quod movet per
medium, sicut anima est causa motus membrorum corporis.
Efficiens autem proprium est illud, a quo non patitur nisi unum solum singulare effectum, sicut medicina quam sumit Callias, non transmutat nisi corpus Galliae tantum. Efficiens autem commune est illud a quo patiuntur multa, sicut aer qui convertit multa corpora, quorum quodlibet sibi est immediatum: et iste est alius modus communis et proprii quam est iste qui dictus est supra.
Singulare autem sive particulare efficiens est illud, quod est causa unius singularis operationis, sicut statuarius hujus statuae, et hic medicus hujus curationis, aut etiam quod sit causatum circa aequalem in ambitu communitatis. Adhuc autem dicitur in physicis causa particularis, sicut medicus est causa curationis, et homo generationis hominis. Causa autem efficiens universalis est, quando naturalis causa in plus est in operando quam sit effectus, sicut sol est causa universalis generationis, quia generat omnia generabilia et alia plura opera facit: et hoc agens habet influentiam super agens particulare.
Causa autem efficiens simplex est, quae operatur una virtute ex qua provenit opus ejus, sicut provenit ex una virtute naturali expellere quae dicitur expulsiva, et ab alia provenit attrahere quae dicitur attractiva. Sed causa efficiens composita est, quae habet illi modum oppositum, quando videlicet opus provenit a virtutibus pluribus conjunctis, sicut provenit tractus navis vel lapidis a virtute multorum hominum conjuncta. Istae autem virtutes sunt aliquando similes in specie, sicut in exemplo praedicto: aliquando autem dissimiles, sicut fit fames a duabus virtutibus, quarum una est naturalis et pars vegetabilis quae est attractiva, et altera sensibilis quae est sensus manitionis in ore stomachi.
Causa autem in actu efficiens est, sicut ignis causa est ei accensionis quod accenditur in actu. Causa autem in potentia est, sicut est ignis respectu combustibilis quod nondum est accensum. Haec autem potentia variatur. per modum quem diximus supra. Omnes autem isti modi commiscentur quidam cum quibusdam, et aliquando simplices sunt, sicut supra sufficienter docuimus.
Isti etiam modi omnes conveniunt materiae. Est enim materia per se et essentialiter formae, quae de se illi formae est subjectum, sicut combustibile combustionis. Aliquando autem accidentaliter, et hoc contingit multipliciter: sed sufficiunt modi tres in hoc ut diversitas ejus sciatur. Unus quidem modus est, quando subjicitur materia, cum forma quam necesse est removeri antequam susceptibilis sit formae, sicut dicitur materia aeris aqua, et sperma dicitur materia hominis: cum tamen necesse sit amittere formam aquae, quando efficitur materia hominis. Alquando autem dicitur materia hominis per accidens, quando non significatur nomine dispositionis qua adaptatur formae, sicut dicitur rubeum esse materia idoli vel fuisse materia idoli, et hujusmodi. Tertio autem modo dicitur materia per accidens, quando significatur nomine efficientis causae, sicut quando dicitur causa curationis, qundo medicus curatur. Non enim curationi subjicitur unde medicus, sed unde est infirmus. Et sunt alii modi hujusmodi multi qui per se dignosci valent.
Propinqua autem materia est, sicut membra corporis, et remota sicut humores et elementa ejusdem. Materia autem propria est, sicut corpus hominis cum sua complexione subjicitur formae hominis. Communis autem, sicut ligna lecto et cathedrae. Particularis autem, sicut est materia adaptata formae, sicut materia solis. Universalis autem, sicut ligna cathedrae et omnibus ex lignis aedificabilibus. Simplex antem est, sicut hyle secundum rem et ligna secundum sensum. Composita autem, sicut humores, et sicut species in tyriaca. Materia autem in actu est illa quae in effectu est per formam, sicut corpus hominis. Et materia in potentia est, sicut sperma est materia hominis. Commixtae autem et simplices sunt secundum conjunctionem et separationem horum modorum.
Modi etiam isti conveniunt formae. Est enim forma essentialis, sicut humanitas hominis, et figura cathedrae, et hujusmodi. Accidentalis autem est multiplex secundum quod in attendendum est, hoc est, quod aliquando prodest accidentalis ad retinenam formam, aliquando ad usum rei formatae: aliquando autem nihil prodest ad neutrum, et tunc vel obest, vel indifferenter se habet. Prodest autem ad formam retinendam, sicut compactio cathedrae ad hoc quod permaneat figura cathedrae. Prodest autem ad usum, sicut planities superficiei ad. sedendum bene in cathedra. Obest autem, sicut debilitas li-
gnorum cathedrae. Sed, indifferens est, sicut albedo cathedrae.
Propinqua autem forma est, sicut quadratura tetragono. Et remota est, sicut angulare tetragono. Forma autem propria et particularis non differunt, et sunt sicut diffinitio et proprium, quae sunt convertibilia. Similiter communis non differt ab universali, et est sicut genus propinquum vel remotum. Simplex autem forma, sicut ignis et caeterae formae, quae non sunt constitutae ex multis formis numero. Composita autem est, quae constituitur ex multis numero, sicut est complexio, et etiam secundum alios sicut forma hominis, quae est composita ex multis viribus et ex multis formis quae conveniunt. Forma autem in actu est cognita et est, quae perficit materiam in actu: sed illa quae est in potentia, quae adhuc cum privatione est permixta, sicut nos supra ostendimus esse quasdam formas cum privatione permixtas.
Isti etiam modi conveniunt finali cau-. sae. Est enim finis essentialis, ad quem propter se et non propter aliud tendit motus efficientis naturalis vel voluntarii, sicut medici est finis sanitas, et generantis finis est filius. Aliquando dicitur accidentaliter finis, et hoc multis modis. Est enim finis per accidens, sicut quando fit aliquid, non propter se, sicut contritio medicinae dicitur fieri ut bibatur: quod tamen non fit ut bibatur, sed ut cito dissoluta proficiat curationi. Hujusmodi autem fines accidentales aliquando sunt utiles in rei veritate, et aliquando putantur utiles. Finis autem per accidens est etiam illud quod comitatur finem, sicut dicitur finis generationis hominis ut moriatur, vel finis comestionis ut egeratur: cum tamen nec homo generetur ut moriatur, nec etiam comestio fiat ut egeratur tantum, sed propter depulsionem famis et virium conservationem. Aliquando finis accidentalis est, quod coaccidit fini, sicut decor accidit exercitio: quia cum homo sanus est, efficitur decorus. Dicun- tur etiam fines per accidens ea quae eveniunt non. intenta, neque quaesita, sicut casualia et fortuita, de quibus infra dicemus.
Finis autem propinquus est, qui attingitur operatione efficientis, sicut sanitas finis est medicinae. Remotus autem est, qui consequitur per medium ad illud, sicut fortitudo finis est medicinae. Finis autem proprius qui est determinate intentus, sicut inventio ejus quod quaeritur, vel adeptio ejus quod desideratur. Communis autem finis est, qui ex pluribus haberi potest, sicut expulsio phlegmatis ex pluribus medicinis potatis. Finis autem particularis est, qui. ex uno sequitur, sicut quando aliquis capit debitorem suum propter quem capiendum diu profectus est. Universalis autem est, sicut vindicta de malefactore. Simplex autem est, ut saturatio comessationis. Compositus autem, sicut decor et calefactio: propter quae duo conjuncta, emitur vestis pretiosa. Finis autem in actu et in potentia est, sicut forma quae est in actu et in potentia. Isti autem fines commiscentur et simplices sunt sicut in aliis modis causarum. Haec igitur dicta sunt de modis causarum subsi antialibus et accidentalibus.