Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De ratione quare agendum est de casu et fortuna, et rationibus eorum qui di-cunt nihil fieri a casu et fortuna.
Dicitur autem fortuna et casus de numero causarum, et multa dicuntur fieri a casu et fortuna naturalium rerum a Philosophis quibusdam. Et ideo consideratione opus est, qualiter fortuna et casus accipiant intentionem causarum, et qualiter differant ab invicem fortuna et easus: eo quod quidam haec eadem esse dicunt, et quidam dicunt quod differunt ab invicem. Et oportet etiam quaerere quid fortuna et quid casus. De fato etiam oportet nos adjungere his, quod Graeci vocant AdminBookmark .: quia multi dicebant, quod AdminBookmark impedit fieri aliquid a fortuna et casu.
Et ideo quidam dubitant an fortuna et casus aliquid sint omnino. Dicunt enim, nihil fieri a fortuna, sed omne quod fit, habere causam determinatam.
Et similiter id quod nos dicimus fieri a casu et fortuna, dicunt fieri a causis determinatis, sicut cum dicimus a fortuna esse, quod Demosthenes invenit amicum suum Eschiiium in foro, ubi non praeconcepti eum invenire nec intendit. Dicunt illi causam hujus determinatam esse hanc, quia Demosthenes voluit ire ad emendum aliquid in foro illo, ubi Eschiiius erat. Et similiter dicunt in aliis quae nos dicimus fieri a fortuna: semper enim horum contingit aliquam accipere causam praeter fortunam, quae determinata est et intenta.
Adhuc dicunt negantes fortunam, quoniam si aliquid esset fortuna, sapientes antiqui qui locuti sunt de causis generationis et corruptionis, aliquid de fortuna et casu determinassent: sed nullus eorum invenitur aliquid de fortuna et casu dixisse: cujus causa videtur esse, quod nihil opinabantur esse fortunam et casum, sicut videtur ex dictis eorum. Haec igitur sunt, quibus Antiqui negantes casum et fortunam dicta sua confirmabant.
Quia vero quidam modernorum ex sociis nostris etiam negant casum et fortunam, ideo volumus ponere etiam rationes eorum quae fortiores esse videntur. Dicunt autem juxta Platonem esse verum, quod nihil fit nisi cujus ortum legitima causa praecessit: et quod habet legitimam causam, illud est a causa determinata, et non a casu et fortuna: ergo nihil fit nisi a legitima causa, et nihil a casu et fortuna. Adhuc autem, omno quod vere est et non est causa, vere est causatum: sed omne quod fa- ctum est a natura vel a voluntate quocumque modo, vere est: ergo est vere causatum: sed vere causatum habet causam veram et determinatam: nihil autem talium casuale est vel fortuitum: ergo nihil de numero factorum est casuale vel fortuitum. Adhuc autem, sicut omne accidens reducitur ad ens per se, ita omnis causa per accidens reducitur ad causam per se: ergo omne quod fit a causa accidentali, necesse habet fieri ab aliqua causa per se: sed quod habet per se causam, non est casuale et fortuitum propter causam per se quam habet: ergo nihil eorum quae fiunt a causa per accidens dicetur casuale et fortuitum. Sola autem illa quae fiunt a causa per accidens, dicuntur esse casualia et fortuita ab his qui dicunt esse casum et fortunam. Ergo casus et fortuna nihil causant in numero causatorum.
Adhuc autem objiciunt mathematici ponentes hymarmenem, et ideo negantes casum et fortunam, sic: una est causa unaversaliter ordinans et regens ad finem unicuique debitum causas particulares in natura et voluntate: sed quod est sic ordinatum et rectum a causa universali, non recipit aliquid per casum. et fortunam: ergo casus et fortuna nihil causant in omnibus his quae fiunt. Quod autem una sit causa ordinans et regens causas particulares, probant ex hoc quod omnia inferiora regulantur motu cli, et ipse est causa ordinis ipsorum, et quasi vita existentibus omnibus, ut in octavo hujus scienti libro habebitur , et omnia per ipsum mensurantur periodo, sicut in secundo libro Perigeneos habet demonstrari. Idem arguunt ex. hoc quod in nulla actione potest incidere casus et fortuna, in qua principale est agens, quod omnibus aliis influit vires agendi, et actionem nihil agit casu et fortuna: talis autem omnis actio naturae est et voluntatis. Agens enim primum, in his regulans omnia alia, vel est motus cli,
vel Deus, sicut dicunt Hesiodistae ettheo logi. Ergo in talibus nihil potest fieri a casu et fortuna.
Videtur etiam contra fidem Catholicam esse si ponatur casus et fortuna. Si enim omnia quae futura sunt quocumque modo praescit Deus: quaecumque autem praescita sunt fieri, immobiliter eveniunt: omnia futura immobiliter eveniunt: sed quae fiunt a casu et fortuna, ut dicunt ponentes casum et fortunam, mobiliter eveniunt: ergo secundum rationem primam omnia immobiliter eveniunt. Et si casus et fortuna sunt, quaedam mobiliter eveniunt: ergo cum fides Catholica dicat omnia immobiliter evenire, ponentes casum et fortunam dicunt quaedam mobiliter evenire. Et ista sunt quasi contradictoria: sequitur enim ex. his nulla mobiliter evenire, et quaedam mobiliter evenire. Ergo videtur haeresis ponere casum et fortunam. Sunt autem quidam ista solvere volentes et dicentes omnia quae fiunt, habere comparationem ad duplices causas agentes. Comparantur enim ad causas agentes particulares, et comparantur ad causas agentes universales, sive jllae sint ordo motus caelestium, sive causa prima quae est Deus gloriosus, cujus honor est sublimis. Et si quidem comparantur ad causas agentes particulares, tunc multa fiunt praeter intentionem ipsorum, et illa quoad illas causas fiunt a casu et fortuna. Si autem comparantur ad causas agentes et ordinantes universales, cum omnia a talibus causis praeordinata sint, nihil omnium quae fiunt, fit a casu et fortuna, ut dicunt. Hujus autem inducunt simile. Si enim paterfamilias dives habens servos plurimos, habeatque pecora in fovea jaceiitia ignorantibus servis, quae tamen vult ut extrahant servi quando inveniuntur. Mittit autem servos ad eumdem locum foveae in qua jacent animalia, et non revelat eis causam quare vadant illuc, nec revelat uni quod alter veniet ad locum, sed revelat divisim eis ire ad locum per diversas vias. Illorum enim servorum unus alium non intendit invenire juxta foveam, nec aliquis intendit extrahere animalia de fovea: quia nesciunt ea cecidisse in foveam: et ideo casu extrahuntur animalia de fovea quantum ad eos et salvantur, et casu seinvicem inveniunt juxta foveam: et tamen quoad patremfamilias nihil horum est casu.
Quod autem hoc nihil sit, videtur: quia sic eveniunt quae eveniunt immobiliter simpliciter, et non haberent immobilitatem nisi quoad me vel te qui non praevidemus ea. Hoc autem si verum est, tunc perit liberum arbitrium, et perit consilium, sicut et perit casus et perit fortuna. Adhuc autem secundum haec omnia fierent propter aliquid, quia agens universale ordinat omnes actiones ad finem determinatum: ergo nihil fieret frustra simpliciter, sed quoad nos forte cum non consequimur intentum a nobis: et tamen actio terminatur ad finem ad quem ordinat agens et ordinans universale. Adhuc autem secundum illud oportet, quod primum ordinans actiones naturales intendat omne illud ad quod terminatur actio naturae. Terminatur autem actio naturae ad monstra aliquando, quae sunt peccata naturae: et sic perversa esset actio ejus et contra ordinem quem toti naturae statuit, ut ad debitam et naturalem formam terminaretur. Patet ergo quod ista solutio non videtur esse vera.
Sunt autem adhuc aliae objectiones duae negantium casum absolute, quas ponit Avicenna, quarum prima haec est, quod omnis actio vel naturalis vel voluntaria est aliquo fine terminata: sed actio quae est aliquo fine terminata, non est casualis, quia habens finem determinatum, non est casuale: ergo nulla actio naturae vel voluntatis est casualis. Alia est autem, quia impossibile est finem converti in non finem propter nostram potentiam: sed quando nos ponimus aliquem intendere ire ad forum et invenire amicum, inventio amici non est casualis, sed habet finem determina-
tum: ergo propter nostram potentiam ille finis non convertitur in. non. finem. Si ergo ponamus eum ire ad forum et non intendere invenire amicum, inventio amici adhuc erit finis determinatus adventus sui ad forum: ergo sicut prius inventio non luit casualis, ita nec nunc. Istas autem omnes rationes non solvemus statim, sed prius alias de casu et fortuna ponemus opiniones, et determinabimus quid est fatum: et tunc. redibimus et solvemus rationes inductas, quoniam. solutio istorum dependet ab aliis .