Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De opinionibus corum, qui usi sunt casu et fortuna.
Sed mirabile videtur de Antiquis, qui nullam fecerunt mentionem de causis quae dicuntur casus et fortuna. Multa enim fiunt a fortuna et casu: licet enim non ignoremus quod omnia reducantur ad causas determinatas, sicut dixit Antiquorum ratio destruens casum et fortunam, tamen scimus aliqua fieri a fortuna et casu.: quia non est verum hoc quod dicunt, quod quorum fit aliqua causa determinata, quod illorum nihil fiat a casu et fortuna. Omnes enim Antiqui et nos dicimus eorum quae fiunt quaedam fieri a fortuna et casu, quaedam autem non.
Et ideo aliquo modo erat facienda memoriale casu et fortuna ab Antiquis. Antiqui enim nullam causarum dixerunt esse casualem neque fortuitam. Empedocles enim amicitiam et litem non dixit esse casualia vel fortuita. Similiter illi qui dixerunt materiale principium esse ignem vel aliquid aliud, nec dederunt illud casui et fortunae. Neque Anaxagoras intellectum agentem quem dixit esse discernentem omnia, dedit casui et fortunae: et tamen aliquando usi sunt casu et fortuna in dictis suis. Et ideo fuit inconveniens ita relinquere casum et fortunam, quod nullam mentionem inter causas fecerunt de ipsis. Si enim non putaverunt esse fortunam, destruere debebant ipsam per rationes, et non uti ea referendo eam ad quaedam eorum quae fiunt. Si autem putaverunt eam esse, tunc inter causas debebat mentio fieri de ipsis. Utebatur autem Empedocles casu et fortuna, quia dixit quod nulla causa essentialis est quare aer congregatur superius, et non descendit sub aquam et terram, sed potius hoc contingit a causa accidentali et a casu. Dixit enim quod in mundi creatione accidit, sicut in. cursu hominis. Cum enim currit homo, aliquando allidit pedem, quando habet obstaculum in via quod non praevidet: et aliquando non allidit, quando non. objicitur ei obstaculum. Sic etiam aer, tunc quando mundus creabatur, quoniam non invenit obstaculum, ascendit sursum. Multoties autem fit aliter in motu aeris quando invenit obstaculum: et hoc totum est per causas accidentales praeter intentionem naturae. Et similiter est in partibus animalium, quod casu congregantur aliquando partes ex quibus fit caput, et aliae ex quibus fit corpus, et tunc fit generatio: ita etiam casualis est mundi creatio in uno tempore et non in. alio tempore, sicut et aer aliquando congregatur sursum et inundat in ventum, et aliquando deorsum et inundat in terrae motum per casum et fortunam . Et similiter dixit
Democritus, quia in infinito vacuo respersi atomi casu occurrunt sibi aliquando et generant mundum, et aliquando ita disperguntur per casum, quod mundus vel in toto dissolvitur, vel ex majori parte.
Sunt etiam alii quidam qui dicunt, quod omnium mundanorum causa sit casus: etenim dicunt quod motus caeli et cursus astrorum, qui discernunt inferiora, et totum universum ponunt in ordinem istum quem videmus, et statuunt quod stabiliunt illum in illo, est a casu et fortuna.
Et dictum eorum magna admiratione est dignum. Dicunt enim quod animalia et plantae nec fiunt a casu, nec sunt a casu, sed dicunt quod in his omnium quae fiunt vel intellectus est causa, sicut in his quae agunt a voluntate: aut natura est causa in eis, sicut in illis quae agunt a natura.
Et hujus signum esse dicunt, quod hoc quod fit ex semine, non fit ideo ex quod sic contingat contingenter per ca-^ sum, sed fit ex causa determinata essentiali: et ideo ex semine olivae fit oliva et non aliud, ex semine autem hominis fit homo et non aliud. Si autem fieret a casu, saepius fieret ex seminibus illis aliud et non aliud. Caelum autem et stellas quae sunt diviniora et nobiliora inter ea quae manifesta sunt nobis, dicunt, fieri a casu et fortuna, et nullam causam determinatam naturalem vel voluntariam dicunt esse ipsorum, sicut causas determinatas dixerunt esse animalium et plantarum.
Et tamen si ita est, ut dicunt, hoc ipsum dignum est admiratione et consideratione, et bene se habet aliquid dicere de casu et fortuna: id tamen quod di- cunt, etiam aliter inconveniens est. Adhuc quoniam non tantum sunt imperfecta in tractando de causis naturalibus, sed etiam inconveniens est velle dicere hoc quod dicunt: nunquam enim in caelo viderunt vel videbunt aliquid, a casu fieri. In his autem inferioribus quae secundum eos non sunt a casu et fortuna, multa viderunt fieri a casu et fortuna. Et ideo modo contrario dicere debuerunt, scilicet in caelo nihil fieri a casu et fortuna, in inferioribus autem multa. Erat'' autem causa erroris ipsorum, quia scien-. tia astrorum ipsorum tempore non erat, inventa. Et ideo videntes retrograde ascendendo et descendendo moveri quasdam stellas, planetae, hoc est, errantes ab ipsis sunt vocatae, et omnes cursus eorum catisam supponebant, eo quod defecerunt in principiis quae postea magno labore inventa sunt. . .
Sunt autem quidam alii qui in numero causarum ponunt casum et fortunam.:. sed tamen ideo quia sunt causae accidentales ab accidente quod minus est. quam ad utrumlibet: quia est, in paucioribus, et hoc est infinitis modis contingens: et quod contingit infinitis modis est ignotum, ideo dixerunt quod, hae causae sunt ignotae intellectui humano. Et cum putarent in potestate fortunae esse felicitatem et infelicitatem hominis, dixerunt fortunam esse divinum numen, cui templum statuerunt, et idolum quod erat in rota propter varietatem, et caecum propter imprudentiam fortuitorum, et dimidium nigrum et dimidium album propter eufortunium et infortunium quae sunt partes fortunae. Reputabant enim ab eo quod est incognitum homini, sibi non posse cavere in malis, vel occurrere in bonis ex. uno intellectu: et ideo orabant divinum numen ut propitiaretur in malis avortcndis, et benevolum et largum esset in bonis conferendis. Ex omnibus autem his oportet intelligere, quoniam
considerandum de casu et fortuna, vel alterum ab ipsa, quid sit utrumque ipsorum, et an sit casus idem cum fortuna, vel alterum ab ipsa, et in quem modum causalitatis reducatur de modis causarum supra determinatis.