Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est, digressio solvens inducta superius contra casum et fortunam.
Habito qualiter AdminBookmark quae est fatum, non impedit casum et fortunam per hoc
quod non imponit necessitatem rebus, solvemus praeinducta ex rationibus eorum qui negant casum et fortunam 1 . Dicimus
igitur omne casuale quidem habere etiam et causam per se, quemadmodum dicebant negantes casum: sed casuale est extra illam, quia non intentione effectus casualis casualia operatur, sed contingit per accidens, quemadmodum dictum est: et ideo casus est praeter causam per se. Similiter autem est in fortuna et voluntariis. Quod autem dicunt Antiquos nihil esse locutos de fortuna, reprehensione dignum est in ipsis, sicut ostensum est ex praehabitis.
Et quod objiciunt nostri socii, quod nihil est cujus ortum legitima causa non praecedat, verum est: sed effectus casualis vel accidentalis non est legitima causa quae est per se. Cum enim proportio sit inter causam et effectum, erit effectus per accidens causa legitima causa per accidens, effectus per se erit causa legitima causa per se. Quod antem dicunt omne quod naturae est effectus, habere veram causam, dicendum quod locutio illa duplex est ex aequivocatione veri. Nam si. verum dicit idem quod veritatem causae, tunc non est verum quod veram causam habeat effectus per accidens: quia sic verum opponitur non ad falsum, sed secundum quid, et convertitur verum cum simpliciter, et idem est vera causa et simpliciter causa. Si autem dicat vera causa veritatem proportionis causae ad effectum, tunc id quod est vere causatum, habet veram causam secundum modum debitum sibi: et ex hoc inferri non potest, quod id quod habet veram causam, habet causam per se, impediente aequivocatione.
Ad ea alitem quae inducunt mathematici, facile est respondere per ea quae dicta sunt de fati necessitate. Scimus enim ex illis, quod regulans est unum et multa, et immobile et mobile secundum diversas considerationes. Et primum qui-
dem induens est necessarium et immobile, et cum influxu recipitur contingenter et mobiliter secundum esse quod habet in inferioribus. Quod autem fit, ut dictum est, apparet ex. his quae dicunt divini et augures. Dicunt enim divini in scientia somniorum, quod fatum in ea parte qua procedit ex superioribus in inferiora, trahit naturas corporum particulares et infundit se eis. Natura autem corporis imprimit in animas imagines quae sunt signa effectuum fatorum, ad quae jam inclinatur fatalis dispositio: et hoc significat somnium: et cum non necessario evenit propter impedimenta quae occurrunt in materia tracta ad oppositum, eodem autem modo inclinat mentes hominum ad diversas voluntates et phantasias et cognitiones, cum tamen ab omnibus his averti possit homo, eo quod fatum immobile secundum quod fluit a primo cardine causarum, mobiliter et contingenter secundum suum esse participatur ab inferioribus. Cum autem influitur haec fatalis dispositio animalibus non sollicitis circa proprios actus, tunc magis sequuntur eam animalia: ideo in talibus fatales disponens magis manifestantur. Et ideo augures in illis tanquam in secundis stellis, ut dicit Ptolemaeus, ponunt considerationes. Hinc est etiam quod melancholici qui minus aliis circa propria sollicitantur, et ideo minus aliis avertuntur a perceptione immutationum quas in ipsis facit fatalis dispositio, magis praesignant futura, et magis praedicunt eventus fatales, ita ut quidam videantur a daemonibus ad praedictionem talium incitari . Nihil autem horum quae dicta sunt, est contra fidem vel praescientiam: quoniam praescientia nullam rebus imponit necessitatem: quia quae sunt in ipsa intemporaliter et simpliciter et immobiliter, secundum quod descendunt ex ipsa, sic fiunt plus et plus temporalia et multiplicia et mobilia et contingentia.
Argumentatio autem illa procedit ac si providentia causans omnia faciat per seipsam, et auferat modum causalitatis ab omnibus causis secundis et inferioribus. Et ideo licet sit immobile id quod futurum est secundum quod praescientia est de ipso, non consequitur hoc quod simpliciter sit mobile: quia judicium rei simpliciter est secundum causas proximas, quae quando sunt contingentes, simpliciter contingens est: et quando sunt necessariae, tunc etiam ipsa res simpliciter est necessaria: et ideo non est contradictio in hoc quod praescientia sit immobilis de rebus, et res in se sint mobiles et contingentes: sicut non est aliqua oppositio in hoc quod praescientia intemporaliter est de rebus, et cum res temporales sunt in seipsis.
Solutionem autem quae inducta est ego non judico approbandam . Sed potius dicendum est hic modo hoc dicto: quia sic non perit casus, nec perit liberum arbitrium, nec perit consilium, nec omnia hoc modo attingunt finem in natura ordinatum, sicut probant objectiones inductae. Nos tamen de manifestorum causa infra tangemus in tractatu sequenti.
Objectiones autem ex Avicenna inductae omnino nullaesunt, sicut et ipse testatur : quia cum dicitur quod destruitur casus ex hoc quod omnia habent finem, nihil est dictum: cum nos concesserimus quod casus sortitur finem, sed per accidens, et finis per accidens est aliquis finis. Cum autem dicit quod nostra positio non variat finem, falsum est absolute: quia cum nos ponimus quod aliquis vadat ad villam intentione argentum recipiendi, et hoc contingens ut in pluribus: et si ponimus ipsum ire accepturum argentum sine scitii suo, et praeter hoc quod vadat propter hoc, et hoc contingens in paucioribus: et quid mirum si positio, variat na-
turam contingentis, quod variat etiam intentionem finis. Sic ergo et in uno istorum incidit casus et fortuna, et in alio. Haec igitur de casu et fortuna an sint, quid sint, et qualiter differant, et ad quas causas reducantur, dicta sint nobis sufficienter quoad nostram intentionem qua volumus hic loqui de ipsis,