Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De necessario qualiter est in physicis non absolute, sed ex conditione finis, in quo prima propter posteriora sunt necessaria.
Causa autem omnis erroris istius quo Antiqui inducti sunt ad credendum, quod ex necessitate materiae fieret omnis generatio animalium casu, et plantarum, et aliarum rerum naturalium, fuit necessarium in disciplinis demonstrativis, in quo videbant quod ex necessitate primorum principiorum sequitur esse consequens: quia conclusio ibi necessario fit propter principiorum materialium necessitatem, quae principia materialia sunt propositiones in quantum in ipsis est conclusio posita, et per habitum scientiae conf usum, sicut forma est in materia, sicut superius diximus. Et ideo oportet nos investigare de isto necessario qualiter est in physicis, et qualiter in demonstrativis, et ostendere similitudinem inter illa. -
Quaeremus ergo primo, utrum necessarium physicorum sit necessarium simpliciter, vel sit necessarium ex suppositione et conditione cujusdam praesuppositi praestituti. Verbi gratia, necessarium simpliciter est, sicut necesse est grave descendere, et leve ascendere: non enim oportet, aliquid praesupponi ad hoc quod sit hoc necessarium. Necessarium autem ex conditione est, ad cujus necessitatem oportet aliquid praesupponi, neque ipsum est necessarium, nisi ex suppositione: et sic necesse est sedere te, si ego video te sedentem. Est autem necessarium simpliciter in sola materiae aptitudine et necessitate. Necessarium autem secundum positionem est in ordine hypothesis alicujus, sicut necesse est te dormire, si quiescere debeant in te virtutes sensibiles.
Nunc quidem enim opinantur Antiqui qui casu omnia dicunt fieri, non esse in natura nisi necessitatem absolutam quae est ex materiae obligatione, sicut si aliquis dicat non propter suppositionem finis, sed propter materiae obligationem et aptitudinem fieri domum: quia cogitat parietem esse factum et erectum, non ideo quod sustineat tectum, sed ideo quia componitur paries ex diversis, quorum quaedam sunt gravia: et ideo necesse descendunt in fundamentum deorsum: eo quod sic moveri apta nata sunt. Quaedam autem sunt modo medio levia, et ideo illa cohaerent gravibus in inferioribus, et extenduntur altiora contingendo: et ita fit expansio parietis: lapides enim deorsum feruntur et fiunt fundamentum, et ligna medio modo levia altius ascen- dunt, et levissima sunt in summo. Ita dicunt quod est motus mixtorum in mixto: et ideo ex necessitate materiae adveniunt eis figurae et formae competentes motibus eorum. Sic ergo patet quod secundum istos forma sequitur necessitatem materiae, et non propter formam requiritur materia, ita ut materia non quaeritur a natura nisi propter formam: et haec est necessitas absoluta, quae est ex materiae obligatione.
Sed dictum istorum non est verum: quia licet non sine materia necessaria fiat forma, non tamen propter necessitatem materiae fit forma: quia sic non quaereretur materia propter formam, sed posset habere materia formam quamcumque sequeretur necessitatem motuum materiae. Et sic iterum forma naturalis supponeretur casui, cum non intenderetur a natura: et dicimus quod forma non sit propter hoc, nisi vocetur causa necessitatis quae est disponens ejus subjectum quod est materia, sed potius sicut in operibus artium omnia prima fiunt propter posteriora: eo quod posteriora facta sunt fines, et priora sunt ordinata ad finem: et tamen posteriora non sunt sine prioribus, ita quod per omnia est in rebus naturalibus: quia finis in eis est forma qua totius operationis est principium, propter quod fiunt universa et sunt. Et hoc quidem manifestum est in domo: quia id quod est principium omnium eorum quae fiunt in domo, est quod sibi proponit effectus qui facit domum: et hoc est operimentum a pluviis in tempestate, et contentivum esse divitiarum et salvativum esse contentorum. Et propter illum finem quaeritur materia domus et paratur et conjungitur: et omne quod fit circa domum, fit propter illud: et ideo diximus superius, quod finis qui primus in cognitione est, et ultimus in operatione et esse, est causa causarum: quia propter ipsum esse aliae causant quod causant.
Sicut enim est in domo, ita est et in aliis omnibus quae fiunt propter aliquid, quod est certus iinis ipsorum. Nullum enim illorum fit quidem sine necessaria materia et disposita ad ipsum suscipiendum: sed. tamen nunquam finis fit propter materiam vel necessitatem ejus, sed e converso materia et ejus necessitas fit propter finem, nisi aequivocatio fiat in praepositione causam denotante, ita quod dicas causam sine qua non, et necessitatem materiae quae est causa disponens in subjecto in quo finis habet esse: unde si quaeratur propter quid est serra hujusmodi, hoc est, ex ferro ? dicetur quod forma serrae quae est dentatio, requirit talem materiam: et propter formam illam materiam talem oportuit quaerere. Si autem quaeratur ultra, quare dentes habet hujusmodi materia ferrea ? dicetur pro causa, ultimus finis qui est opus serrae., quod est dividere ligna: quod opus licet non fiat nisi dentes ferrei sint, tamen opus quod est finis ultimus, cujus causa omnia fiunt, non est propter ferrum et dentes, licet e converso illa sunt propter illud. Si ergo necesse est serram ferream esse et dentatam, si debeat complere opus ejus, hic tamen non dicit necessitatem finis propter quem sunt omnia quae sunt circa serram, sed dicit necessitatem quae est in materia et dispositionibus ejus. Finis enim non est in materia habens necessitatem, sed potius in ratione: quia sic est movens artificem, et efficitur principium totius operationis: et ideo sic ab ipsa fluit et motus quo movet efficiens et necessitas materiae qua praeparatur ad finem consequendum,
Incidit autem dubium de dictis, ex eo quod finis movens efficientem qui principium est operis, est res in cognitione et ratione consistens: taliter autem ens est ens secundum quid. Si ergo illud est principium et causa operis, erit ens secundum quid causa et principium entis et simpliciter. Sed ad hoc dicendum est, quod in artibus principium operis est intellectus operativus: et ideo id quod movet intellectum, oportet quod habeat esse quale permittit intellectus: sed forma quae est in intellectu operativo, alia est quam illa quae est in intellectu speculativo. Illa enim quae est in intellectu operativo, est ars et principium formale et effectivum operis. Illa autem quae est in intellectu speculativo, est a re abstracta, et est principium cognitionis: et hoc est ens secundum quid: quia est intentio rei et non principium rei, sed principiatum a rebus in anima. Sed illa quae est in intellectu practico, per modum quo est in ipso, non est a rebus, sed principium rerum artificialium secundum hoc quod forma est: quod autem habet esse in anima, hoc accidit ei quia non convenit ei in quantum est forma artis, sed per esse suum quod habet in subjecto. Et ideo non prohibet aliquid quin ipsa, ut forma est, sit principium rerum artificialium. Et simile est hujusmodi in natura: quia forma primi motoris influitur omnibus, et per hoc quod est in efficientibus materiam, ipsa est finis et principium rebus materialibus, licet ipsa sit in eis secundum quid in esse suo: ipsa tamen simpliciter est forma rerum et principium earum.