Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione ejus quod dicitur motus esse actus ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia.
In Physicis vero quaedam sunt potentia et quaedam actu, et hoc dupliciter: quia aliquando sunt potentia et actu respectu ejusdem formae sive perfectionis, aliquando respectu diversorum: sed quando sunt respectu diversorum formatorum potentia et actu, tunc simul tempore sunt potentia et actu, sicut aqua quae est calida potentia, frigida autem endelechia: et hoc dupliciter convenit, quia forma quam habet in potentia, aliquando habet naturaliter, eo quod potentia ejus est naturalis, sicut aer qui potentia naturali est calidus, etiam quando est frigidus: aliquando autem habet eam per accidens praeter potentias naturales, sicut aqua qua) potentialiter calida est, quia calefactibilis est alio quodam agente in ipsam. Quando autem aliquid respectu ejusdem formae est potentia et actu, tunc debet illud non esse simul, sicut aqua quae aliquando calida est potentia, et aliquando actu: et quia sic est in omnibus physicis quae vere sunt agentia, oportet quod multa sint agentia et patientia simul ad invicem: quia secundum quod sunt in actu alicujus formae, agunt: et secundum quod sunt in potentia ad. alterum, patiuntur. Est autem omne agens physice in potentia habens formam passivi, et e converso: ergo omne agens physice patitur, et omne movens physice movetur. Hujus autem exemplum est in cibo qui est actu panis et potentia cibus: et in quantum est panis, agit et immutat etiam corpus, et in quantum est potentia cibus, immutatur a cor- pore. Et hoc quidem verum est de omni agente physice, quod simul est actu et potentia respectu diversarum formarum,
quarum una est agentis et altera patientis: et ideo utrumque est agens simul et patiens. Et propter hoc putabant quidam, ut Plato et sui similes, quod omne movens componitur ex motore et mobili: et ideo omne movens movetur: et hoc non est verum: sed hoc tantum est verum, quod simul est actu et potentia, et hoc est quod secundum esse suum est physicum: sed tamen ex aliis erit manifestum de hoc: quia nos in fine octavi libri declarabimus, quod est quoddam movens quod secundum suum esse non est physicum, licet referatur ad physica, et illud movet cum sit immobile.
Cum ergo sic sit in rebus physicis, quod sunt in potentia et actu respectu diversorum, aut non simul respectu unius et ejusdem: tunc motus est perfectio eorum quae natura sunt in quantum sunt in potentia, et non in quantum sunt in actu. Et ideo cum id quod est in potentia secundum id quod est in potentia, fiat in actu per seipsum operans, aut alio operante et movente: tunc motus erit perfectio ejus. Dico autem per seipsum operans, quia quaedam per accidens movent seipsa, et educunt se de potentia ad actum, non in quantum ipsa, sed in quantum ut alia: sicut medicus qui curat seipsum: ille enim efficitur medicatus actu a seipso, non in quantum a seipso, sed in quantum per accidens est alter medicans, et alter infirmus, subjecto tamen idem: et medicatio est actus ejus. Alio autem movente id fit quod est in potentia in actu, sicut quando frigidum calefacit per calidum, et calefactio est actus ejus. Motus igitur non est perfectio rerum naturalium in quantum sunt actu, sed in quantum sunt potentia. Dico autem in quantum in potentia : sic accipiatur exemplum in aere: hoc enim cum sit actu, est aes, et est propter hoc in potentia idolum vel statua quod formandum est, et ideo mobile est ad formam statuae secundum quod est in potentia ad illam. Motus igitur qui est statuatio, non erit vere perfectio sive actus ejus in quantum est aes actu: quia nihil movetur ad id quod jam est: sed est actus ejus secundum quod est aes statuale. Si autem daretur quod motus est perfectio aeris in quantum est aes actu, cum forma aeris sit perfectio ejus secundum quod est aes actu, et quorum est effectus formalis unius, ipsa sunt eadem formaliter, oportet et quod idem esset forma aeris et motus: sed esse datur a forma, et esse etiam tunc daretur a motu: et sic idem esset esse alicujus rei in actu existentis, et esse mobilis alicujus: quoniam si motus simpliciter idem esset quod forma rerum actu existentium, tunc etiam esset eadem ratio aeris, et ratio motus: et hoc totum sequitur, si aeris in quantum est aes, esset motus endelechia, id est, actus: sed hoc est impossibile quod eadem sit ratio aeris et mobilis ad statuam, quia sic motus sumeretur in diffinitione aeris in quantum est aes: ergo oportet quod motus sit actus rerum naturalium in quantum sunt potentia et non actu. Sequeretur etiam ex hoc quod idem esset potentia et actus: quia quorum perfectio est una, ipsa sunt eadem. Cum igitur motus sit perfectio potentiae si idem esset perfectio actus, essent idem potentia et actus. Adhuc autem si motus esset actus ejus quod est actu, sicut cupri in quantum est actu cuprum: ergo quidditas et forma cupri esset ejus quod habet potentiam ad motum statuae: et sic iterum essent idem potentia et actus in rebus naturalibus: sed haec non sunt eadem, ut dictum est: ergo motus non convenit rebus in quantum sunt actu, sed in quantum sunt potentia.
Hoc autem manifestum est in contrariis: posse namque sanari et posse laborare sive infirmari secundum quod potentia refertur ad actum, est alterum et alterum, et si radix, etiam potentiae secundum subjectum sit una. Si autem darem quod potentia comparata ad sanari et infirmari esset una, tunc oporteret quod sanari et inlirmari essent idem: quia potentia relata ad actum diffinitur per actum: et quorum diffinitiones sunt eaedem, ipsa sunt eadem: subjectum autem sanitatis et infirmitatis est idem et unum, sicut dictum est, sive id sit humidum commixtum ex quatuor humoribus, sive sit unus humor qui magis dominatur in corpore, sicut sanguis: sed propter identitatem subjecti potcntiae non sunt caedem potentiae, contrariorum, sicut patet in colore et visibili: quae licet sint eadem subjecto, non tamen sunt propter hoc ejusdem potentiae. Cum ergo aliquid est in actu secundum formam aliquam, et sit in potentia ad formam aliam quae contraria est illi, vel non est contraria, quamvis sit subjectum idem in actu et potentia existens respectu diversarum for mar tini, actus tamen et potentia in ipso non sunt idem.: ergo motus qui est perfectio ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia, non est perfectio ejus quod est in actu secundum quod est in actu, sed secundum quod est in potentia.
Quod quidem igitur dicta diffinitio sit motus differentiae et quam convenit moveri cum. sit endelechia in quantum erit
in potentia, et neque prius contingat ipsum neque posterius, ostensum est ex dictis: unumquodque enim naturalium quod est in potentia, convenit aliquando esse in perfectione, sive in opere secundum actum, aliquando autem non, sicut patet in eo quod est aedificabile: quia actus aedificabilis in quantum aedificahile est, aedificatio est: aut enim aedificatio est actus aedificabilis nondum adhuc aedificati et perfecti secundum formam aedificii, aut ejus quod est aedificatum jam et
perfectum secundum formam aedificii: sed ejus quod est aedificatum jam et perfectum secundum formam aedificii, non amplius aedificatio est, sed potius tunc cessat aedificatio, sed aedificatur cum. est aedificabile non completum adhuc secundum formam domus: igitur necesse est aedificationem perfectam esse aedificati in quantum est aedificabile. Est autem aedificatio motus quidam. Ergo motus est perfectio mobilis in quantum est in potentia: et ideo eadem ratio est similiter in omnibus aliis motibus: ergo generaliter concluditur motum esse endelechiam ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia.