Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione quod diffinitio motus data sit bona per aliorum, diffinitiones quae non conveniunt.
Quod autem bene dictum sit motum esse sic diffiniendum sicut dictum est, manifestum est ex. diffinitionibus quas alii dixerunt esse motus diffinitiones, et ex hoc quod non est facile ipsum aliter diffinire quam dictum est. Non enim potest poni motus in aliquo genere quam perfectionis sive endelechiae. Hoc autem manifestum intendentibus in ea genera in quae posuerunt motum alii quidam Philosophorum. Ponunt enim quidam motum alietatem vel alteritatem secundum suum genus. Quidam autem ponunt ipsum esse inaequalitatem sive exitum ab aequalitate. Et quidam dicunt motum esse non ens sive indefinitum inter ens et non ens. Et illi quidem qui dixerunt motum esse alietatem et alteritatem, videbant quod in mo- tu ad formam continua est quaedam formarum variatio: in motu autem locali continua est revocatio et variatio ubi: et propter istam rationem dicebant motum esse alietatem et alteritatem. Qui autem dicebant motum esse inaequalitatem sive exitum ab aequalitate, dixerunt hac ratione: quia res variata continue nunquam remanet statui suo aequalis: et ideo inaequalitatem communiter aeceperunt pro similitudine et dissimilitudine et inaequalitate. Qui autem dicebant motum non ens esse, aut indefinitum inter ens et non ens, ratiocinati sunt ex hoc quod id quod permixtum est privationi, non est: motus est permixtus privationi: et quia est actus existentis in potentia et non existentis in actu, ideo habet esse mixtum cum non esse: et ideo dixerunt ipsum esse indefinitum inter esse et non esse. Sed nihil horum est motus. Et hoc una ratione probatur, tali scilicet: quia cuicumque inest motus., illud movetur: sed non quibuscumque insunt quae dicta sunt, moventur: ergo nullum istorum est motus. Constat enim quod non movetur aliquid propter hoc quod ipsum est aliud, vel alterum, vel aequale, vel non ens: ergo nihil horum est motus. Similiter indefinitum inter ens et non ens licet sit motus, non tamen propter hoc est motus, quia est indefinitum: quia tempus hoc modo est indefinitum, et etiam ipsum infinitum hoc modo est indefinitum: et tamen nullum horum moveatur necesse: unde alteritas et inaequalitas, et non ens et indefinitum non sunt motus, sicut dictum est.
Adhuc autem motus et mutatio non est magis in hoc vel ex illis, quam in opposita ex oppositis istorum. Non enim magis est motus ex alio vel in aliud, quam ex opposito ejus quod est idem., et sic de aliis: ergo ista nullo modo intrant in diffinitione motus, quia nec genera motus sunt, nec termini.
Diffinitur autem motus in genere secundum gemis et subjectum, et in specie diffinitur per non ens. Constat igitur quod ista accidentalia sunt motui, et non essentialia per quae constituitur motus. Causa autem quare Antiqui posuerunt motum in hoc, est haec, quia motus est quiddam indeterminatum in esse: eo quod non. habet esse permanens, neque fundatur in esse, vel non in non esse. Hujus auctores sententiae praecipue fuerunt Pythagorici et Almcon Cromates. Illi enim dicebant eorum quae sunt duplicia principia esse, et duas fecerunt coagulationes sive coordinationes principiorum, quas AdminBookmark Graeci appellant. Eorum enim qua) secundum habitum dicuntur sive modum habitus, dixerunt esse deceni principia per modum habitus dicta, qiae sunt finitum, par, unum, dextrum, masculum, quioscens, rectum, lumen, bouum, quadratum. Dixerunt enim quiescens per modum habitus esse, eo quod optimum est quod sine motu est perfectum: et causas motus esse ex malitia et imperfectione. Privatorum autem decem his opposita dixerunt esse principia, scilicet infinitum, impar, plurale, sinistrum, faemininum, motum, curvum, tenebras, malum, et parte altera longius quadrangulum. Hanc autem opinionem Pythagoricorum ita recitat Aristoteles in primo Metaphysicae, et Commentator Eustratius super primum Ethicorum.
Et ideo cavendum est a dicto Averrois, qui motum ponit pro principio habituum: et hoc non facit Pythagoras: et ideo dictum Averrois dicto Aristotelis hic non concordat: quia Aristoteles intendit dicere, quod motus est indeterminatum, eo quod est principium privative dictorum. Et ideo dixerunt quod alterius ordinationis principia indeterminata sunt, eo quod sunt privativa: et ideo motus in esse determinatus: et quia est linius illarum ordinationum unum principiorum. Ordinatio autem secunda quae altera dicta est a dicta, determi- nata est: eo quod est habitualis et permanentium in esse. Indeterminatam autem dixit Pythagoras hanc ordinationem in esse: quia neque substantiam significat, neque aliquod aliorum praedicamentorum, sed potius privationem ab esse. Omnis autem diffinitio est alicujus esse: et ideo sic syllogizavit Pythagoras. Quaecumque privativa sunt, non habent diffinitionem: sed altera istarum coordomationum est privativa: ergo non habent diffinitionem. Et constat quod haec est falsa, quod quaecumque privativa sunt, non habent diffinitionem: habent enim diffinitionem, sed non completam. Similiter falsum est quod omnia quae ponuntur in illa coordinatione sint privativa pure.
Videtur enim motum esse indeterminatum: et causa est, quia non potest poni in pura potentia rerum in genere: sic nec in actu puro sicut in genere poni potest. Et hoc manifestum est, quia id quod est in potentia quantum, non necessario movetur per hoc quod est in potentia quantum: neque quod actu est quantum, necesse movetur secundum quod est actu quantum. Et similiter de potentia quali, et actu quali: et de potentia ubi, et actu ubi.
Et in veritate, sicut diximus, motus videtur inter omnia magis esse in genere actus, sive endelechiae, sive perfectionis: videtur tamen esse actus imperfectus: et ideo difficile est invenire diffinitionem ipsius. Imperfectus autem actus est ipse motus, eo quod est actus imperfecti: hoc quod est ejus est in potentia secundum quod est in potentia. Quod autem sit in genere actus et non in alio genere, probatur per divisionem: aut enim est in genere privationis, aut in genere potentiae, aut in genere actus simplicis et puri, aut in genere actus imperfecti, qui imperfectus est eo quod est imperfecti et potentiae et privationi admixti. Constat autem quod nullum istorum videtur communius praeter ultimum. Relinquitur ergo modus praedictus, scilicet quod actus quidam sit, sed talis actus qualem praediximus, scilicet imperfectus: et hoc quidem difficile est videre: et tamen ita esse convenit propter causas quas diximus,