Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione, quod corpus sensibile non est infinitum actu per comparationem ejus ad locum.
Eodem autem modo probabimus nihil esse actu infinitum quod sit corpus simplex physice acceptum per comparationem corporis ad locum. Omnino autem et universaliter manifestum est, quod i impossibile est haec duo simul esse, vel dicere quod corpus aliquod simplex et physicum sit infinitum, et quod locus aliquis determinatus in natura insit illi corpori. Si enim, sicut veritas se habet, omne corpus sensibile aut gravitatem aut levitatem habet, tunc infinitum habet aut gravitatem aut levitatem: eo quod ipsi : infinitum posuerunt elementum, et non caelum dixerunt esse infinitum. Si enim grave est, tunc fertur ad medium: et si est leve, tunc fertur sursum. Quod autem fertur ad locum finitum et determinatum, finitum est: ergo infinitum est finitum: quia sursum et deorsum loca terminata sunt in natura, corpus vero infinitum si simplex est et sensibile, necesse est altero istorum motuum ferri. Si autem forte aliquis diceret, quod corpus infinitum sustinet utrumque istorum motuum, hoc est impossibile: quia tunc esset compositum ex oppositis naturis, et suppositum erat quod esset simplex. Similiter est impossibile, quod medietas ejus feratur sursum et medietas deorsum: si enim est infinitum, quomodo dividitur in duo media ? Quod autem in duo media dividitur, finitum est: quia mensuratur duabus medietatibus in quas dividitur: quomodo ergo possumus dicere, quod haec pars infiniti est sursum, et quod alia pars ejus est deorsum ? quia quod finitur partibus suis ad loca finita, est finitum. Si autem una pars Infiniti quae est superior, est sursum et finitur ad locum sursum: et si alia pars ejus deorsum, et illa finitur deorsum ad locum: et sic in partibus suis esset finitum id quod positum est esse infinitum corpus: et hoc est impossibile. Secundum hoc ergo iterum oportet concedere, quod corpus infinitum haberet ultimum, scilicet versus sursum, et haberet medium versus centrum: cum tamen hoc sit impossibile: quia cujus non est finis, illius non est ultimum: et cujus non sunt duo fines, illius non est medium quod aeque distat ab extremitatibus quae sunt fines ejus. In tota hac ratione nihil supponitur, nisi quod loca in natura finita sunt sursum et deorsum: et hoc maxime per se patet: et tamen hoc etiam declarabimus in libro Caelo et Mundi,
Amplius id quod est manifestum per se est quod omne corpus sensibile hoc modo quo dixerunt Philosophi esse sensibile infinitum, est in loco. Loci autem species et differentiae sunt sex, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, ante, et retro: et hae differentiae non solum denominantur et distinguuntur quoad nos et secundum positionem, sed sant denominatae et distinctae in toto universo, sive in mundo. Sunt enim istae differentiae in coelo ante et retro, eo quod a Phythagora animatum dicitur. Duo autem sursum et deorsum sunt in corporibus inanimatis. Possumus enim loqui dupliciter de loci differentiis: uno enim modo dicimus quod ioca naturalia sunt, ad quae est motus naturalis: et circa Ioca naturalia duo sunt, scilicet sursum et deorsum, ad quae moventur corpora naturalia sensibilia mota motu recto: quoniam de numero talium corporum naturalium dicebatur esse corpus infinitum. Alio autem modo dicimus differentiam loci naturalis, scilicet differentias situs, secundum quas est quicumque motus: eti
hoc contingit dupliciter: sunt enim distincta secundum situm solum, et sic sunt in mundo sex differentiae loci. Sunt etiam secundum positionem partium corporis quod est in loco: et hoc dupliciter: aut enim sunt secundum relationem ad nos, aut secundum positionem naturalem partium corporis et figuram, aut virtutem sine figura: et hoc dico propter caelum et secundum comparationem qua ad nos sunt istae differentiae in corporibus non animatis: secundum autem positionem partium et figuram sunt In corporibus animatis, et de omnibus his exquisitam habemus reddere rationem in Coelo et Mundo. Sed sufficit nobis hoc quocumque istorum modorum sumantur loci differentiae, Ipse determinat corpus infinitum extremitate suarum partium: ergo impossibile erit Istas differentias accidere corpori infinito: ergo impossibile est corpus infinitum esse in loco.
Similiter autem et universaliter est impossibile, quod locus sit infinitus. Cum igitur omne corpus in loco sit, impossibile est quod aliquod corpus sit infinitum. Si autem forte aliquis instet, et dicat quod mundus est corpus, et tamen in loco non est, dicimus quod nos loquimur de corporibus sensibilibus sensu tactus: quia tale corpus Philosophi dixerunt esse infinitum. Vel si volumus dicere mundum esse sensibile corpus, et coelum ultimum esse sensibile corpus, dicemus corpus dupliciter esse in loco. Uno quidem modo ambitur et conscribitur aliquo corpore continente ipsum: et hoc modo non omne corpus est in loco, sed quaedam, sicut in sequentibus ostendemus. Alio autem modo dicitur esse in loco, cujus partes determinantur ad differentias situs et loci: et sic omne corpus in loco est, quia partes ejus secundum aliquam differentiam situs determinantur. De hoc autem . quod sic in loco est, oportet quod sit alicubi: et quod est alicubi, oportet quod sit in loco: quia nihil est in genere quod non sit in aliqua specie, et de quo species praedicatur, de illo consequenter genus praedicatur, sicut est videre in genere quanti et speciebus ejus: quia quidquid est quantum, aut bicubitum, aut tricubitum, aut in aliqua alia specie quantitatis: et quia est bicubitum, aut tricubitum, aut aliam habens speciem quantitatis, est quantum: hoc enim significat quare aliquid dicitur quantum: ergo a simili quod est in loco, oportet quod alicubi sit sicut secundum aliquam speciem loci et differentiam situs. Omnis autem talis loci species et situs differentia, aut est sursum, aut deorsum, aut in aliqua alia sex differentiarum. Sed uniuscujusque horum locorum terminus est et finis aliquis: quia ipsius distantiae oppositae sunt differentiae fines: ergo omne corpus quod est in loco, est finitum: ergo nihil est actu corpus infinitum. Manifestum est ergo ex. his, quod non est simpliciter corpus aliquod infinitum.