Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod infiniti ratio per prius et posterius convenit magnitudini et motui et tempori.
Infinitum autem non est uno modo et unitate in motu et magnitudine et tempore tanquam una quaedam natura, sed in his dividitur prius et posterius: quia sicut ista se habent ad quantitatem, ita se habent ad naturam et rationem infiniti: prius enim participat rationem infiniti magnitudo quae per divisionem est infinita: quia licet quaelibet divisio accepta sit finita, tamen dependentia continua ad divisionem est infinita. Sicut enim materia nulla forma sic finitur, quin dependentiam habeat ad aliam, ita est de divisione continui: quia nunquam adeo finitur per divisionem, quin dividentia secundum potestatem dividendorum dependeant ad ulteriorem divisionem ex materia et potentia materiali continui: ab illo autem est infinitum in numeris ex hoc quod collectio numeri semper dependet ad ea quae dividi possunt ex continui divisione segregante partes continui, ita quod sicut nusquam per divisionem possunt accipi omnes partes continui, ita nunquam potest considerari numerus qui numerat continuum per collectionem suarum partium acceptarum per divisionem. Quia autem istae duae sunt species quantitatis simpliciter, ideo ista duo percipiunt simpliciter rationem infiniti. Motus autem est infinitus per posterius: quia scilicet magnitudo quae movetur vel in qua est motus, est infinita, sive ille motus sit localis, sive alteratio, sive augmentum et diminutio. Sed et tempus est infinitum propter motum, cujus ipsum est numerus: sed his utimur hic tanquam suppositis et positis sine probatione et demonstratione. Posterius autem in line quarti, et in quinto hujus scientiae libro tentabimus dicere quid est, et propter quid est unumquodque istorum, et propter quid est omnis magnitudo divisibilis in magnitudine, sed. quoniam gratia magnitudinis dividitur unumquodque istorum.