Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod necessarium est physico inquirere de loco, an sit locus, et quid sit locus.
Similiter autem necesse est considerare naturalem Philosophum de loco sicut considerat de infinito. Locus enim est unum de consequentibus motum principium, sicut diximus superius: ideo oportet ipsum cognoscere in scientia naturali. Quia autem sciendum et inquirendum est de ipso hic: aut est locus, aut non est: et si est, quomodo est, et quid est: licet per se notum sit locum esse: et ideo demonstratio nulla potest haberi probans locum esse: tamen quia ex dubitatione quae convenit circa loci quidditatem, surgit etiam dubitatio an omnino sit locus, oportet igitur nos ex probabilibus perscrutari de quaestione hac de loco, quaerendo an sit locus.
Antiqui adeo venerati sunt, quod dixerunt omne quod est, in loco esse, et locum osse persuaserunt ratione logica arguentes: quia si. quod non est, nusquam est: oportet ergo id quod est, in aliquo loco esse. Id autem quod non est, dixerunt id quod non est ens ratum in natura, sicut sunt plura ex his quae sunt imaginatione sola, sicut est hircocervus, quod Graece dicitur AdminBookmark , et chimae-
ra appellatur. Non enim esset ratio per quam ista probarentur alicubi, cum non sint nisi in. phantasia faciente compositionem phantasticam ex. partibus animalium quae sunt specierum diversarum, Sunt autem etiam multi modernorum qui concedunt consequens ejus consequentiae, licet sciant non valere consequentiam. Ex logicis enim scimus non valere consequentiam in qua proceditur a destructione antecedentis ad destructionem consequentis: et ideo licet verum sit quod id quod non est nusquam est, tamen propter hoc non sequitur id quod est alicubi esse: et licet non sequatur ex dictis, tamen sunt multi qui dicunt, quod omne quod est, in loco aliquo est, utentes tali ratione: quia omne quod est, unum aliquod particulare est: particulare autem est hic et nunc: et quod nunc et hic est, alicubi est: ergo omne quod est, alicubi est. Amplius omne quod est, diffinitae essentiae est, quod intra terminos sui coarctatur: et quod diffinitae essentiae est, in loco diffinitur: et quod in loco diffinitur, in aliquo loco est: ergo omne quod est, in aliquo loco est. Distinguunt autem isti per
Joannis Damasceni auctoritatem dicentes aliquid in loco esse dici dupliciter. Est enim aliquid in loco circumscriptive, cujus principium et medium et ultimum assignatur in loco: et hoc modo dicunt corpora esse in loco. Est item in loco aliquid diffinitive, cujus essentia sic finitur et clauditur in uno loco, quod extra ipsum nihil sui. invenitur: et hoc modo punctum et indivisibilia dicunt esse in loco, et similiter intelligentias, et animas, et hujusmodi. Sed nos ista non credimus instantiam ferentes in ultimo coelo, quod nec diffinitur nec circumscribitur loco, eo quod omne quod est in loco, clauditur et continetur a loco in quo est. Similiter intelligentiae secundum Peripateticos non sunt in loco: quia quod nec sursum, nec deorsum, nec ante, nec retro, nec sinistrorum, nec dextrorsum est, in loco non est. Intelligentia autem
per naturam suam in. loco non est, nec in aliqua loci differentia. Sed de his alibi erit inquirendum. Hoc hic tantum sufficiat, quod Antiqui tali consequentia locum esse probabant. Argumentum quo expressius probatur quod locus sit aliquid, est motus qui. maximo communis est corporibus naturalibus: eo quod in ipso superiora et inferiora moveantur: et quia magis proprie motus dicitur, quia per prius sibi convenit ratio motus: et hic est motus localis, quem vocamus loci mutationem: hoc enim non est sine loco: ergo oportet aliquid esse locum.
Et quod dicunt moderni, quod particulare est hic et nunc, non sic intelligitur, quod sit hic per se, sed quod determinationem habet ad locum per se vel per accidens, id quod est particulare, sive sit substantia, sive accidens. Similiter id cujus essentia tota clauditur in loco, quod dicitur diffinitum loco et non circumscriptum, communiter intelligitur, sive sit in loco per se. sive per accidens. Per accidens in loco esse non negatur punctum et caetera indivisibilia, et similiter animae et caeterae substantiae spirituales: sed tamen haec ad esse suum non requirunt locum, sicut nec primum caelum quod omnia includit. Si enim omnia ad esse suum requirerent locum, oporteret locum esse divinum omnium eorum quae naturaliter sunt. Sic dixit Hesiodus, cujus rationem inferius explanabimus. Sufficit ergo nunc, quod Antiqui probabant locum, et quod per naturae effectum qui motus est, locum constat aliquod esse, ad hoc quod sciatur nos oportere de loco hic facere tractatum.
Cum autem volumus tractare de loco, multae nobis incidunt dubitationes: habet enim multas dubitationes: quid forte sit locus in tantum quod dubitationes quae sunt circa quidditatem loci, faciunt aliquos credere nihil esse locum.
SI enim inspexerimus omnia quae dicuntur esse in loco, non. videtur locus esse idem secundum rationem diffinitivam in communi secundum omnia locata: quia aliter est in loco. mixtum, aliter simplex, et aliter coelum, et elementa, et aliter superius, et aliter coelum inferius. Nomen igitur loci est ambiguum, et ideo diffiniri non potest in communi: quia diffinitio ejus nec divisione nec compositione acceptorum per divisionem potest inveniri: quia divisum non erit unius rationis ad dividentia, nec differentiae sumptae per divisionem ner unam rationem componunt essentias specierum earum quae in loco esse dicuntur. Adhuc autem diffinitio materialis posset concludi per demonstrationem: et talem etiam differentiam locus in communi non habet: eo quod non habet materiam, nec aliquid simile cum materia. Est autem alia causa difficultatis: eo quod multae sunt proprietates et partes loci, sicut infra ostendemus, in quibus omnibus proprietatibus et partibus loci non videtur idem esse locus secundum rationem: et ideo difficile est iterum invenire propriam ejus diffinitionem. Amplius autem in nullo fere sumus adjuti per antecessores nostros in consideratione loci: nihil enim de loco habemus ante quaesitum vel ab aliis inquisitum, quod bene et perspicaciter tractatum sit de loco: et ideo super nos relinquitur difficultas ista. Constat ergo ex dictis quod oportet nos in scientia naturali ista requirere de loco, et quod hoc est nobis valde difficile,