Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quare difficile est tradere de loco, et est
in ipso digressio declarans sententiam Epicureorum et Peripateticorum de substantia et natura loci.
Ex dictis autem manifestum est, quod aliquid magnum est difficile accipere quid sit locus propter dictas loci similitudines ad. tria quae dicta sunt. Apparet enim materia et forma: et ideo Hesiodistae dixerunt ipsum esse materiam, et quidam dixerunt ipsum esse formam. Epicurei autem dixerunt ipsum, esse spatium intermedium extremorum loci. Et quidam propter id quod transmutatio ejus quod movetur secundum locum, sit in vase quiescenti et manenti, propter hoc videtur eis contingere, quod sit spatium aliquod separatum in loco et vase, quod aliud est a motis magnitudinibus, in quo magnitudines eorum quae moventur, recipiuntur et locantur. Unde habuisset remedium aliquod error, si fuissent imaginati extrema vasis corrumpi. Si enim spatium fuisset locus, tunc oporteret quod aqua in vase adhuc contineretur post corruptionem superficiei vasis: et hoc ad. sensum patet esse fal- sum: et ideo hoc fuisset remedium erroris eorum. Aliud autem remedium fuisset, si imaginati fuissent motum columnae: haec enim quia non est concava sicut vas, non ita videtur habere spatium separatum sicut vas concavum. Apud rudes enim Epicureorum multum profecit ad assertionem vacui hoc quod aer eis incorporeus videbatur esse: propter hoc enim quia cum vas erat aere plenum, videbatur eis esse vacuum.: et ideo non solum terminos vasis, sed spatium intermedium quod aer accipiebat, locum esse dicebant tanquam vacuum.
Subtiliores autem alias habebant rationes, quae erant praecipue quatuor. Prima fuit, quod corpori non debetur locus ratione suae superficiei, sed ratione corporis in quantum habet tres dimensiones: sed si superficies esset locus, non contineretur corpus in loco nisi secundum superficiem: ergo superficies includens non est locus, sed potius spatium separatum quod tres dimensiones habet, Secunda autem est, quod locus est aequalis locato: non autem sola superficies est aequalis corpori habenti tres dimensiones: cum ergo sit locus separatus a re locata, erit locus spatium separatum habens tres dimensiones. laertia est, quod particulae loci et locati ad uuinii terminum communem copulantur: non est autem terminus communis nisi duarum distantiarum centrum, scilicet loci et locati: ergo locus est spatium sive distantia habens centrum, cum quantitate locati.: cum ergo locus sit separatus a locato, oporlet quod locus sit spatium separatum, in quo recipitur res locata. Quarta est magis physica, et est haec: si locus est superficies, tunc quando corpus movetur ad locum, movetur ad superficiem, et est idem motus ad locum qui est motus ad superficiem: movetur autem corpus ad locum tanquam ad perficiens et salvans: ergo superficies est perficiens et salvans: et hoc inconveniens videtur, quia superficies alterius corporis est, quod habet quandoque contrarietatem
cum corpore quod locatur in loco: et quod contrarium perficiat et salvet, videtur inopinabile. Addunt etiam, quod si locus est superficies, tunc motus secundum superficiem est motus secundum locum. Eum autem lapis stat in aqua fluente, vel homo in vento, variatur circa ipsum, superficies aquae et aeris: ergo movetur secundum locum, quod falsum est cum stet immobilis. Hae rationes ex libris Epicureorum colliguntur, et fuerunt illae praecipuae quae inducebant eos ad ponendum spatium intermedium extremorum loci esse locum. Sunt autem et aliae adhuc quae in tractatu de Vacuo ponentur.
Sicut autem diximus, Epicureorum duplex fuit sententia de loco: quidam enim ponebant aliquod spatium esse inane, et aliqui plenum, et de illis loquemur in primo tractatu de Vacuo: quidam autem ponebant spatium illud semper esse plenum et separabile, tamen per successionem mobilium a quolibet corpore: et illorum sententia fuit probabilior, et habuit, in se fere Academicos omnes. Sed Peripateticis non placuit via ista: sed dicebant locum esse superficiem concavam corporis continentis. Dicebant enim quod omne generabile et corruptibile habet proprium locum suae generationis, et alium suae corruptionis: et hoc ostendunt in animalium generatione, quibus locus generationis est matrix. Et in plantarum generatione, quibus locus generationis est terra. Et sic est de omnibus elementis: eo quod in locis generationum. suarum virtus caeli est cum virtute elementi permixta formans et generans generatum. Si autem quaeratur: si sit sic in elementis ? patet manifeste quod apertius est in elementis quam in elementatis: quia ignis non perficitur in specie nisi in concavo orbis lunae, et aqua non nisi in concavo aeris: et videmus expresse quod motus ad locum unicuique mobili datur a generante ipsum: quia quantum dat ei de specie et forma levis vel gravis, tantum dat ei de consequere tibus formam quae sunt motus et locus ad quem est motus: ex quo etiam patet, quod locus debetur ei gratia formae et non materiae. Formae autem variatio variat locum et non materiae. Est ergo sententia Peripateticorum, quod cum virtus caelestis in omnibus sit formans et generans elementa et elementata quae proprie sunt in loco, sicut inferius declarabimus, et formans et perficiens necesse est esse distinctum a formato et perfecto, necesse est quod illa virtus sit diffusa sicut in subjecto in eo quod tangit proxime formatum et perfectum. Est autem haec superficies concava corporis superioris quod ambit locatum. Ergo in hac superficie diffunditur virtus illa: et ideo concavum lunae et orbis est formativum et perfectivum materiae in speciem ignis, et concavum ignis formativum et perfectivum est materiae in speciem aeris, et sic fit descensus in elementis et elementatis.
Ex hoc patet intellectus verbi Porphyrii Peripatetici, qui dicit quod locus est principium generationis quemadmodum pater . Quod autem sic sit, ut dictum est, patet ex hoc quod Aristoteles dicit quod omne agens est tangens: non autem dubium est quin generatio et perfectio generabilium corporum ad aliquod agens reducatur: oportet ergo quod illud tangat ea: non autem tangit nisi concava superficies in qua sunt: est ergo illa formans, salvans et perficiens ea quae formantur, salvantur et perficiuntur, Quod autem verum sit hoc, patet adhuc ex his quae alii de loco dixerunt:. Quidam enim dixerunt, quod locus est corpus continentis cum determinata a caelo distantia: et distantia non esset eis opus nisi viderent, quod locus a virtute in se diffusa caelesti haberet virtutem formandi et salvandi et perficiendi ea quae sunt in ipso. Alii dicebant, quod locus est superficies concava corporis continentis, cujus
basis et summitas est lux orbis: intelligentes per lucem virtutem caelestem dictam loco infusam. Et hoc forte fuit causa, quod Hesiodus dixit loci virtutem mirabilem, et habere se per modum principii ad alias creaturas quas fecit creator mundi.
His praelibatis secundum Peripateticos, de facili solvuntur quaestiones Philosophorum Epicureorum. Dicemus enim ad primum, quod corpus locatum gratia sui totius est in loco: sed tamen virtus loci conjungitur ei primo per superficiem, et per superficiem diffunditur in toto locato. Et hujusmodi causam dicit Avicenna esse in Sufficientia: quia licet toti corpori dicamus deberi locum, tamen locus non datur ei nisi ut contingens et continens, sicut jam dictum est. Contactus autem non est nisi in ultimo quod est superficies: et ideo locus non continet proxime nisi per superficiem: non autem tangit superficiem propter superficiem, sed tangit superficiem propter totum corpus.
Ad rationem autem secundam jam ante dedimus solutionem quare locus est aequalis locato. Possumus autem hoc dicere, quod una distantia est loci et locati, sed sunt duo termini: locus enim est illius distantiae terminus extrinsecus non essentialis, et figura et superficies locati est ejusdem distantiae terminus intrinsecus essentialis: et sic eadem est distantia loci et locati: et sic ad quemcumque terminum copulentur particulae distantiae illius ut terminum essentialem, ad eumdem copulantur particulae loci sicut ad terminum extrinsecum non essentialem, et sic aequantur. Et sic patet solutio rationis tertio inductae.
Ad hoc autem quod quarto inducunt, dicendum est quod non est motus ad locum prout est superficies sola, sed prout habet potentiam activam et perfectivam locati, sicut in principio hujus tractatus ostendimus: et haec potentia est a virtute caelesti loco infusa. Et id quod objiciunt, quod haec superficies est contrarii, corporis, et motus contrarii non est ad contrarium corpus, dicendum quod licet sit contrarii corporis, tamen non movetur ad ipsum tanquam ad contrarium corpus: quod sic patet: constat enim quod virtutes formativae et salvativae elementorum terminatae sunt, et ultra terminum proportionatae distantiae a primo formante non extenduntur: et ideo cum per motum et lumen caelestis corporis materia elementorum et calefiat et rareficetur, ita virtus non est infinita: finitur ergo in aliquo. Constat autem quod non protenditur ultra subjectum suum quod est ignis, eo quod nulla virtus ultra subjectum proprium protenditur, Finietur ergo in ultimo ignis. Est autem haec superficies concava ignis: ergo in illo finitur, ita quod nihil sub ipso formatur in genere illo: oportet ergo quod ibi incipiat virtus formans aerem: illam enim quantum, est de primo formante, oportet esse extra aerem, sicut superius monstravimus: ergo ibi erit virtus formans aerem. Nec est inconveniens duas virtutes esse in eodem ultimo, unam sicut deficientem et determinatam, aliam sicut perficientem et agentem et incipientem: et ideo locus refertur ad inferius locatum, licet sit superficies corporis superioris: quia inferius diffundit virtutem et non superius. Sic ergo patet quod non movetur ad ipsam superficiem tanquam ad contrarium, sed sicut ad formans et salvans.
Ad hoc autem quod dicunt, quod si superficies est locus, quod tunc motus secun. dum superficiem est motus secundum, locum, dicendum quod locus multipliciter dicitur, sicut inferius ostendemus, et locus per accidens potest esse mobilis, licet non moveatur motu locali: et ideo accidit loco hominis et loco lapidis moveri, non in quantum est locus per se, sed per accidens: et ideo non sequitur, quod ex tali motu inducatur motus localis
locati. Hoc infra magis patebit, quando ostendemus quod locus dicitur per prius et posterius de locatis.