Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Qualiter locus est immobilis, in quo est digressio declarans locum proprium elementorum et elementatorum.
Ut autem loci diffinitionem compleamus, oportet nos investigare adhuc unam loci proprietatem. Est autem, sicut diximus, locus transmutabilis sicut vas: locus autem qui est sicut terminus, est mobilis: et ideo locus est duplex: est enim locus per se terminus sive superficies immobilis, et ille est locus simplicium corporum sicut elementorum. Est autem locus alius qui est sicut vas, et ille est immobilis, et est locus per aliud: unde cum in tali loco moveatur id quod movetur, et moveatur motu locali locatum in ipso, sicut navis in flumine movetur, tunc magis movetur in eo sicut in vase quam sicut in loco continenti. Locus enim de ratione sua vult esse immobilis: et si dicatur flumen esse locus navis, convenientius dicetur totum flumen locus qui est locus ut terminus, quam superficies fluminis quae contingit navim: totum enim flumen est immobilis, et movetur secundum partes: et ideo partes sunt sicut vas, et totum est sicut terminus immobilis.
Et ut hoc intelligatur, oportet scire quod loquendo de loco elementorum et elementatorum dupliciter est res in loco. Est enim locus proprie, quando una numero superficies in qua est virtus caelestis diffusa, est continens, salvans, et formans: et iste est locus proprie et adaequatus locato, eo quod una mensura est mensurans utrumque, quia loci superficies mensurat superficiem locati: et hoc modo simplicia corpora motum rectum habentia sunt in loco, et unius simplicis est unus locus simplex, ad quem
est motus ejus cujus quidem loci virtus formans, et continens locatum diffunditur in distantiam locati, sicut diximus supra. Et hoc est quod dixit eleganter princeps Aboali, quod si quaeramus quare ex hac parte materiae generata est terra, et ex alia aqua, et ex alia aer, et ex. quarta ignis, nullam causam possumus reddere, nisi locum cum virtute caelesti: quia enim tanta frigiditas quanta causatur exdistantia ad orbem qui motu suo et lumine facit calorem, invenit hanc partem materiae in loco terrae quae maxime distat a circumferentia, propter hoc inspis- sav. it materiam spissitudine exprimente, ex ea humidum fecit siccum et frigidum elementum quod est terra. Frigiditas autem illa causatur in distantia quae est ultra proportionem et potentiam formandi aquam: et similiter frigiditas inspissans non exprimens humidum, sed faciens fluere ad seipsum, est frigiditas quae causatur ex distantia ab orbe, quae est ultra potentiam proportionatae distantiae ad. generandum aerem. Caliditas autem infrigidibilis quae comparantur se, cum humidum spirituale lineus causatur ex distantia ab orbe elongata ultra virtutem formativam ignis. Ignis autem generatur a prima virtute orbis lunae caliditate et motu agitante et disgregante et inflammante materiam naturalem.
Et si objicitur, quod locus ignis non est immobilis, quia movetur circulariter: supernci. es enim concava lunae movetur circulariter. Respondet Abolai, quod cum dicitur quod locus est immobilis, intelligitur terminus esse immobilis moti locali et non simpliciter. Ex motu enim circulari non elongatur vel vicinatur distantia superficiei ab orbe, et ex distantia sic vel aliter proportionata causatur caliditas vel frigiditas proportionata virtuti, fornianti hoc vel illud elementum .
Si quis autem objiciat contra ea quae dicta sunt, dicens quod una proprietatum loci est, quod locatum movetur ad ipsum sicut ferrum ad magnetem. Nos autem non videmus, quod terra moveatur ad superficiem concavam aquae ubicumque fuerit, sed potius ab ipsa movetur descendendo. Et similiter videmus, quod aqua movetur non ad superficiem acris concavam, sed potius si terra removeatur, descendit in locum terrae. Et eodem modo est de motu aeris qui descendit ad locum aquae et terrae si removeantur, et non asceiid. il ad locum ignis. Dicendum, quod de hoc reddit rationem Aristoteles in tertio de Caelo ei Mundo, quia causa hujus non potest perfecte sciri, nisi sciatur motus gravis et levis: tamen quantum spectat ad hunc locum intelligendum est, quod motus simplicium corporum non est ad superficiem propter superficiem: quia si ita esset, tunc motus ad locum etiam esset mathematicorum corporum, quae locari intelliguntur in superficiebus, et habent differentias positionis ad nos dictas, et non simpliciter, siciid diximus supra: sed quod moventur ad superficiem, hoc est propter virtutem formantem ea et salvantem et continentem, et cum illa non stet tota in superficie, sed diffundatur in totum locati spatium usque ad centrum, ideo est motos terrae in centrum.
Et intelligendum est hoc quadrupliciter. Cum enim virtus terminativa et formativa terrae et contentiva sit frigiditas, quae causatur ex. perfecta distantia ab orbe, illa virtus est perfecta, ubi maxima est distantia, et hoc est in centro: et ideo sicut inchoans est in concavo aqua), et sicut completa est in centro: et ideo terra non ascendit ad aquae concavum et nititur descendere usque in centrum: et haec est causa quare terra simpli citor est gravis, et simpliciter habet motum deorsum . E contrario autem cum virtus formans ignem sit caliditas, quae est completa sicut in effectivo ultimo mobilis circulariter, et debilior est in spatio quod distat ab ultimo orbis, erit motus ignis non solum super convexum aeris tantum, sed ad ultimum orbis lunae quod est concavum ipsius: hoc est enim sibi connaturale formans et continens: et haec est causa, quod ignis est simpliciter levis, et quod motus ejus simpliciter est sursum. Frigidum autem terminans aquam, non est extremum frigus, sed medium; et ideo virtus formans completa est in medio spatii aquae: et ideo descendit in aerem petens directe id in quo est virtus complete formans et salvans; quae quidem sicut inchoata est in concavo aeris, et sicut deficiens in convexo terrae est, et sic completa in media distantia ipsius aquae. Eodem autem modo est de aere qui formatur a temperato calore, et ille est sicut inchoans in concavo ignis, et sicut completus in media distantia aeris, et sicut deficiens in convexo aquae: et ideo ascendit in duobus elementis quae sunt aqua et terra, et descendit in uno quod est ignis.
Quod, autem objicitur, quod si removeatur terra, quod descendit ad eam aqua: et similiter aer descendit ad locum terrae et aquae. Respondet Alfarabius, et dicit quod descensus iste est corruptivus aeris: unde cum ex descensu a loco proprio sit transmutatio substantiae eorum, quia statim inspicit in aquam et terram mutari aer, et in terram incipit mutari aqua cum descendit ad locum ejus: cujus causa est, quod frigiditas loci terrae amplius inspissativa est quam forma aquae vel aeris exigat inspissari: et ideo post inspissationem generatur in eis forma terrae: et ideo descensus non est sicut ad locum
proprium aquae vel aeris, sed potius est motus generantis, quod generans est terrae frigiditas intensa quae vincit caliditatem et frigiditatem mediam aquae: et cum hoc quod incipit dare formam generatis, dare etiam incipitdocum ejus, sicut atiam videmus, quod facit calor elevans nubes: quantum enim in aqua generat de forma levis rarificando, tantum etiam dat ei de loco aeris elevando vapores ad locum ejus.
Nisi autem ita dicatur de loco simplicium, incidemus in errores maximos qui dicti sunt ante nos. Dixerunt enim quidam, quod aliter est in loco terra, et aliter ignis, et aliter aqua: propter id quod dicit Aristoteles quod terra est in loco deorsum, et quod locus deorsum est centrum, et medium ipsum, dicunt quod terra est aliquid sui. loci: nolunt enim eiicere, quod locus est distantia separata a corporum locatorum distantia; et ideo concedunt, quod infra concavum aquae non est distantia nisi terrae: et cum viderent terram moveri ad centrum et non ad aquae concavum, dicunt terram esse suum locum. Eodem autem modo vident aquam moveri ad concavum et audiunt dicere Aristotelem quod Amphitrites est locus proprius aquarum, et vident quod Amphytrites est aqua, concedunt quod aquae locus est aqua. Non autem concedunt hoc de igne, quia dicunt concavum lunae esse locum ignis. Et isti sunt errores pessimi et contra philosophiam naturalem: quia omnes Peripatetici dicunt non esse idem locum et locatum: quia aliter cum locatum movetur ad locum, moveretur ad seipsum. Et dicunt locum separari a locato, et locum esse immobilem, et non locatum, et alia multa quae ostendunt falsitatem dicti istius.
Si autem aliquis quaerat et dicat, quod cum virtus formaris et terminans ipsam potius sit in centro quam in concavo aquae circumferentiae interioris: tune illa virtus aut est in aliquo corpore, aut est in spatio illo separato. Et si in corpore aliquo, quaeratur quod sit, illud non videtur esse in terra, eo quod virtus formans terram est ante terram. Si autem est in spatio separato, tunc erit ponere quod spatium separatum sit locus: et hoc negatum est a Peripateticis. Dicendum, quod haec fuit ratio absque dubio Joannis qui cognominatur Grammaticus, et Alfarabius contradicit dicens, quod virtus illa ut inchoans est in ultimo fine, sive termino aquae, perficiens autem et perfectum in partibus terrae magis et minus a centro distantibus, et non est in spatio separato, quia non est ibi spatium separatum aliquod sicut dixit Joannes Grammaticus. Et quod objicitur, quod terra non est ante terram, et virtus illa formativa est terrae, et ideo ante terram, dicendam quod si loquamur de prima terrae formatione, tunc terra secundum rationem formatur successive, licet secundum tempus simul formata fuerit, et incepit formatio ejus a distantia ab orbe, et inchoatio ejus est a circumferentia aquae, et in partibus terrae circulariter formatis profecit virtus et facta est fortior usque ad centrum diffusa in materia quam format in terrae speciem. Et hoc non dico, quod natura ita tempore processerit: sed iste processus ejus est secundum rationem qua comparatur
causa ad causatum. Unde etiam motus terrae ad centrum velocior est aequo, et o vicinior est centro: eo quod virtus for- mans terram, et fortior macris et magis, et imprimit terrae naturam gravis. Haec autem omnia in libro de Caelo ei Mundo dicit habent, et quae hic dicuntur, sunt ad faciliorem doctrinam. Sic igitur intelligendum est de loco elementorum habentium motum rectum. Locus autem elem exit oram minus est proprius, eo quod secundo et per naturam elementorum debetur eis locus: et cum ipsa sint communia quasi elementis omnibus, et generatio eorum sit ubi concurrunt ele-
menta, oportet quod locus eorum sit competens compositioni eorum. Sunt autem hoc in genere duplicia: quaedam enim eorum habent virtutem terrae magis sicut lapides et plantae et mineralia, et quaedam habent minus virtutem terrae sicut animalia habentia motum processivum: et illa quae habent terrae virtutem, habent locum suae conservationis in terra, ita quod multum deficit virtus eorum si removerentur a terra, et transit multum tempus antequam coiivalescaiit in loco alio, et forte nunquam convalescat: et ideo habent locum proprium suae generationis vel illi similem, et habent unum locum sicut elementa. Alia autem, habent locum non militum dissimilem loco generationis, tamen non unum: sed si multum varietur complexio loci habitationis eorum a loco generationis eorum, corrumpuntur et infirmantur, nisi fiat maxima mutatio in ipsis ex victu et aliis quae immutant corpora animalium.
Sed intelligendum est quod sicut totum concavum lunae est locus ignis, et est locus unus secundum rationem, et multiplex secundum spatium et formam convexitatis: ita animalium est unus locus secundum rationem: et haec ratio est similitudo complexionis habitationis: et est hoc idem locus multiplex secundum spatium, quod spatium est tota distantia in qua est similis complexio habitationis: et ideo moventur animalia de loco ad locum secundum spatium, et tamen manere dicuntur in uno loco habitationis eorum. Haec ergo dicta sunt de natura loci elementorum et elementatorum. Sunt autem et artificialia et abscissa et corrupta in loco per accidens: et ideo non oportet quod continens ipsa sit unigenium cum illis.