Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De causa quare fertur in suum locum unumquodque corpus et quiescit in eo.
Lx dictis de loco etiam scitur causa quare unumquodque mobilium rationabiliter fertur in suum proprium locum.: locum autem proprium voco, cui corpus est ita consequenter, quod inter ipsum et illud non est aliquid medium, ita quod tangit ipsum et est proximum ei per naturam et non vi sive violentia: quae enim apta nata sunt esse simul, illa sunt impossibilia ad invicem: et haec sunt quae habent continens contingens unigonium suum connaturale eis: esse enim in tali continente causa quietis est: et quando est extra ipsum, tunc est causa quod moveatur ad ipsum, sicut patet ex superius probatis. Quae vero se invicem tangunt et tanguntur ad invicem violenter, illa sunt activa et passiva ad invicem et pugnantia, et ideo recedunt a se invicem, et nititur unumquodque in suum proprium, locum. Patet ergo ex praedictis, quod manet et quiescit unumquodque in suo proprio loco rationabiliter: et quia locus et locatum, non sunt ad invicem pars et totum, tamen similitudinem habent cum parte et toto: quia sicut pars quiescit in toto, quando conjungitur ei, sicut cum aliquis ab aqua vel aere removeat partem, hoc enim non quiescit donec conjungitur toti: ita etiam est de parte locati ad. totum locum: cum enim est extra locum, movetur ad ipsum: et cum venit ad locum, tunc quiescit.
Sicut autem se habet aer ad. aquam, ita
se habet locus ad locatum: est enim aqua ut materia aeris, sicut et aer species et forma aquae: aqua enim est sicut potentia et materia aeris et corruptio ipsius, aer autem sicut actus et generatio aquae. Licet etiam aer potentia sit aqua, hoc est per alium modum potentiae: hoc enim est per circularem generationem elementorum: sed secundum comparationem nobilitatis et formalitatis, tunc aer est actus aquae, et aqua est potentia aeris. De hoc autem in posterius demonstrandis habendus est sermo, hoc est, in quarto Caeli ei Mundi, et in primo de Generatione et Corruptione, Quod ergo nunc incerte dicitur et supponitur propter necessitatem doctrinae tunc erit certius. Sicut igitur idem est materia et actus: aqua enim utraque est: sed. materia est ratione potentiae, actus vero ratione perfectionis: et eodem modo utique quodammodo se habet similiter pars ad totum, hoc est, locans ad locatum: quia locatum est sicut materia, et locus sicut actus et forma secundum quod format et continet, et locans corpus est formale: propter quod talia corpora se contingunt, ut supradiximus: aptitudo autem, et continuitas est inter ea cum. utraque unum fiant per transmutationem potentiae ad actum: et haec eadem est proportio locati ad locum, ut diximus saepe. De loco igitur quoniam, est, et quid est, in tantum dictum sit a nobis.