Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De hoc quod rationes quibus Antiqui vacuum esse probabant, non probant esse vacuum, quae de facili solvuntur.
Habitis autem his quae dicta sunt de descriptionibus Antiquorum de vacuo, ostendemus rationes quibus probant esse vacuu. ni non. esse efficaces ad probandum esse vacuum. Et ratio principalis eorum, quae est de motu propter quam ponunt esse vacuum, potius probat aliquid non esse vacuum: aut enim accipiunt quod motus In genere causatur a vacuo, aut in specie motus qui est secundum locum. Si autem accipiunt motum in. genere, constat quod nulla necessitas est, si motus est, esse vacuum: universaliter enim nequaquam omnis motus supponit esse vacuum: unde et hoc latuit Melissum, qui dixit unum esse ens et immobile, ne cogeretur dicero aliquid esse vacuum: est enim alteratio aliquis motus, et alterari convenit plenum, et non convenit. Si autem dicunt quod motus in specie dicitur esse vacuum qui est loci mutatio in his quae feruntur de loco ad locum, vel de his quae augentur et diminuuntur, probamus quod non est necesse esse vacuum ad hoc quod motus sit secundum locum generaliter. Aliquis enim est motus rectus, et convenit unum corpus subingredi In aliud corpus, per hoc quod illud, cedit sibi, licet nullum spatium separatum et vacuum esse ponatur, quod sit separatum praeter corporum motorum spatia: et hoc manifestum est etiam in. his corporibus quae continua sunt, et tamen revolvuntur secundum partes, sicut aqua et aer, quae sunt de numero humidorum: horum enim partes moventur super alias, et aliae cedunt aliis, propter hoc quod vacuum aliquid in eis esse ponatur: quia humida corpora cum sint male terminabilia, non. possunt in se habere hujusmodi spatia separata: et sicut est de motu partium ipsorum, ita est de motu corporum quae moventur in ipsis: talia enim corpora cedunt sibi et comprimuntur densata In minorem locum, et ampliantur rarefacta in majorem, praeter hoc quod aliquis ipsis addatur vel. auferatur secundum materiam, sicut infra ostendemus: et sic densata recipiunt in se alia corpora, et ampliata replent loca corporum recedentium ab ipsis.
Contingit autem et densari hujusmodi corpora non in vacuum quod extra se vel intra se habeant, sed propter id quod ea quae sunt, in ipsis elapsa, elabuntur ab ipsis et dissolvuntur, sicut aer qui continetur aliquando retentis in aqua spatiis, et egreditur ab ipsa: et tunc aqua vel alia corpora immissa resident in locum aeris, sicut supra diximus de nummis vel catenis immissis in dolio aquae vel vini. Non solum autem fit hoc ingrediente alio in aquam et dividente ipsam vel implente, sed etiam ex sola alteratione qualitatum p ri martim quae transmutant substantiam aquae, sicut quando ex aqua fit aer: tunc enim sine eo quod aliquid auferatur substantiae aquae, quo ablato fiat spatium in Ipsa: sed in tota substantia ejus accipiunt partes ejus quantitatem majorem, et replent majorem locum quam prius, et e converso condensantur praeter hoc quod aliquid ipsis addatur, et contrahuntur in minorem locum, quando ex aere fit aqua, et accipiunt quantitatem minorem. Horum autem amborum probatio evidentior ostendetur inferius.
Universaliter autem ratio quam inducunt de augmento et de experimento aquae diffusae, destruit seipsam in hoc quod probat esse augmentum: quia quaestio de augmento tali ratione posita, ita manet postea sicut prius. Hoc autem taliter videri potest. Detur enim, quod corpus augeatur per vacuum sicut dicunt, adhuc sequitur unum trium inconvenientium: aut enim corpus non secundum partem aliquam augetur, aut augetur non per corpus augens, sed per incorporeum: aut oportet quod duo corpora sint in eodem loco. Si autem augeatur in qualibel parte, tunc oportet secundum eos quod vacuum sit in qualibet parte: et sic corpus est Ipsa vacuitas, et non augetur ita: aut si augetur per plenum, tunc aut Incorporeo, et hoc est inconveniens, quio corpus non accipit additionem per incorporeum: aut augetur per corpus, et tunc duo corpora secundum eos erunt in eo-
clem loco. Constat igitur quod quaestio de augmento non est soluta : quia adhuc quaeritur qualiter fiat augmentum, etsi ponatur esse vacuum? Non ergo probatur esse vacuum per augmentum, sed potius dubitationem nobis et ipsis communem voluit solvere per vacui positionem: et tamen solvere eamdem non possunt, quia cum augmentum proprie animatorum est, et non elementorum, et ad hanc scientiam non pertinet solvere hanc quaestionem, differemus solutionem hujus ad scientiam libri Perigendos, et ad scientiam de Anima, et ibi solutionem inducemus.
Eadem autem ratio ponitur de aqua infusa in cinerem quoad hoc quod per ipsam non probatur vacuum esse . Si enim aqua tanta intrat cinerem, quanta in vas sine cinere intrat, oportet secundum eos, quod non tantum vacuum sit inter particulas cineris: sed oportet quod ibi sit cinis vacuus, et sit ipsa vacuitas, quod est inconveniens: quia secundum hoc nihil esset de cinere in vase. Solvenda autem est quaestio de cinere, sicut superius est soluta. Manifestum est igitur ex diclis, quod facile est solvere rationes illas ex quibus intendebant demonstrare esse vacuum: quoniam per ipsas vacuum esse non probatur.