Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
An sit tempus, ei probatio quod non sit aliquid per extraneas rationes .
Conveniens antem est, quod, post praedicta aggrediamur ad loquendum de
tempore: eo quod, ipsum est unum de his quae sequuntur motum, in eo quod motus est, in communi, de quibus in hoc quarto libro promisimus mentionem facere ei: tractatum. Licet autem per seipsum manifestum sit esse tempus, eo quod ipsum percipitur cum. motu. qui. manifestus est ad sensum, tamen per extraneas rationes quidam sophistae arguunt ipsum non esse. Primum ergo bene se habet opponere de ipso per rationes extraneam, ulrum sit de numero eorum quae sunt, aut sit de numero corum quae non sunt.
Rationes autem extraneas vocamus illas, quae sunt ex communibus quae in
multis inveniuntur, et nulli sunt propria, quales sunt rationes logicae: nam logica.
propter eamdem causam philosophia extranea vocatur. Postea vero ex naturalibus et propriis tempori perscrutabimur
quae sit natura ipsius.
Quod, igitur omnino non sit tempus, aut sit vix et obscure, ex dicendis aliquis concipere poterit. Quod enim vere est, cum sit compositum ex partibus continuis, habet partes existentes ex quibus est sua continuitas: sed. tempus non habet partes existentes: ergo tempus non videtur esse: partium enim, temporis duae sunt, scilicet praeteritum et futurum: praeteritum autem non est, sed factum est et transiit: futurum alitem nondum est: praesens autem cum sit indivisibile non est pars continui temporis: ergo infinit iun tempus quod semper accipitur, sine lino componitur ex his quae non sunt. Ex his autem quae non sunt compositum non videtur participare aliquando substantiam qua sit. Ergo tempus omnino nihil est; aut si est, vix est, sicut sunt ea quorum esse est permixtum privationi: et cum hoc obscure est, quia secundum potentiam est. Et forte apud intellectum est actus ejus, ut quidam dixerunt: sed nos de hoc inferius quaeremus.
Adhuc autem omnis divisibilis quod est, aut necesse est omnes partes, aut quasdam esse: temporis autem duae partes non sunt: quia, sicut dictum est, pra3teritu. n1 factum est et non est: futurum autem nondum est: et si est, in potentia est solum: cum ergo tempus divisibile sit quoddam, videtur tempus nihil esse. Si quis autem dicat quod ipsum praesens nunc quaedam pars temporis est, constat falsum esse: quia omnis pars quae est vere pars aliquota totius, mensurata et numerata aliquando reddit totum quod componitur ex partibus aliquotis: sed nunc cum. sit indivisibile, non reddit totum tempus: ergo tempus ex nunc non componitur. Si autem dicatur quod est pars non aliquota, sicut binarius est pars quinarii, adhuc constat esse falsum: quia pars talis componit totum cum alia parte, et est quantitatis alicujus in toto: nunc autem non componit tempus, nec est alicujus quantitatis in. tempore: ergo nunc non est pars temporis, nec punctum est pars lineae, sed terminus ejus: ita etiam nunc non est pars temporis, sed terminus ejus.
Amplius si. tempus continuum est, ut dicunt affirmantes tempus, tunc oportet quod distinguantur partes indivisibili illinc quod est terminus temporis, sicut punctum lineae. Quaerimus ergo de ipso nunc quod determinat et distinguit inter praeteritum et futurum, utram sit unum et idem permanens semper, aut sit aliud et aliud ? hoc enim non facile est scire: et hoc est quaerere utrum sit unum et idem permanens nunc in toto tempore, aut plura sibi succedentia ? plura enim. simul esse non possunt: quia si essent simul, tunc oporteret quod tempus esset de permanentibus et stantibus, et hoc non est verum. Si autem sunt plura nunc sibi succedentia, ita quod semper alterum et alterum est, eo quod nulla pars eorum quae sunt in tempore, simul esse cu. ni
alia, nisi contineretur ab ipsa sicut pars a toto, sicut mensis continetur sub anno, et septimana sub mense, et dies sub septimana, et hora sub die, et pars horae sub hora: et hoc modo curritur necessario usque ad indivisibile nunc quod solum est de tempore accipere: minus enim tempus quod est pars pluris, semper continetur sub illo. Si, inquam, sic est, tunc plura nunc non sunt simul., nisi unum contineat, et reliquum contineatur: sed indivisibile nihil continet: ergo unum nunc non continet aliud vel alia nunc: ergo si sunt plura, tunc illa sunt succedentia, ut dictum est: ergo illud nunc quod est praeteritum et fuit prius, necessario modo est corruptum, ac omnia nunc, ut dictum est, non erunt simul: sed semper id quod est prius, necesse est corrumpi. Aut ergo corrumpitur in eodem nunc quod est ipsum, ita quod corruptum sit in seipso: aut corrumpitur vel est corruptum in alio nunc ab ipso. Non autem corrumpitur in eodem, hoc est, in se: quia nihil simul est in aliquo et corruptum est in illo: sed nunc est in seipso: ergo non corrumpitur in seipso. Si autem corrumpitur in alio nunc: aut illud aliud nunc est immediatum consequens ad ipsum, aut. non est immediatum, sed. inter nunc quod. corrumpitur et nunc in quo corrumpitur, cadit tempus medium. Non autem convenit corrumpi prius nunc in. proximo consequente nunc: quia nunc non ita se habent ad invicem, sicut nec in linea immediate punctum consequitur punctum. Hoc autem manifestabitur in sexto hujus scientiae. Si autem dicatur corrumpi in nunc non proximo consequente, sed in eo inter quod et ipsum tempus est medium: ergo prius nunc quod est in praeterito, manet in esse salvatum in infinitis nunc quae sunt in tempore intermedio, et simul, erit cum omnibus illis: hoc autem est impossibile: quia ex hoc sequitur quod id nunc quod prius erat in praeterito, sit manens in praesenti et futuro, quod non patitur natura successionis.
Sequitur etiam ex illo, quod nunc quod prius erat sit cum praesenti et futuro: ergo praeteritum, praesens, et futurum simul erunt: quod est impossibile: quia indivisibile non potest habere rationem continentis.
Sunt autem quidam qui dicunt ideo nunc praesens non corrumpi in nunc posteriori immediato, vel etiam in seipso: quia omnis corruptio est in tempore, et in nunc indivisibili nihil corrumpitur, sed est corruptum ad ipsuni, cum corruptio sit motus quidam qui non potest esse in indivisibili, sicut probabitur infra in sexto hujus scientiae libro. Sed hoc nihil est: quia corruptio nunc non est simpliciter corruptio, sed secundum quid. Si nihil enim corrumpi ii une est nisi desinere esse, et talis desitio bene est in indivisibili, sicut motus in indivisibili desinit hoc modo desitionis: quia nihil invenitur de ipso ultra ipsum: et hoc modo linea desinit in puncto. Sed si fiat vis in verbo desitionis, tunc ponam liniri tempus in nunc, et motum in momento, et lineam in puncto.
n. Sed si propter istas rationes dicat albet quis semper manere idem et unum numero nunc, ostendemus etiam hoc esse impossibile. Nullius enim continui divisibilis finiti est terminus unicus, sive in uno indivisibili sit continuum, sive continuetur ad plura, sive in pluribus sicut linea continuatur in uno indivisibili secundum rationem, quod est punctum, et habet necessario duos terminos quando finita accipitur linea i quia illa non est circularis. In plura autem continuatur superficies, scilicet in quatuor terminos: quia habet lineas et puncta. Corpus autem continuatur in terminos sex, propter tres diametros se in eodem ad rectos angulos intersecantes. Cum ergo nunc propter hoc quod est indivisibile, necessario sit terminus et finis, finis autem alicujus liniti finis est, oportet tempus accipere finitum, cujus instans sive nunc dicitur esse finis: sed nihil continuum est finitum uno tantum fine: ergo tempus necesse est habere plures fines et terminos: non ergo nunc est unum tantum, sed. sunt plura nunc. Haec autem ratio fortior est omnibus illis quas inducunt illi, qui negant tempus esse aliquid.
Amplius si simul esse aliqua secundum: tempus est esse ea neque prius neque posterius, sed in eodem et ipso nunc esse, si. dicatur unicum, esse nunc in toto tempore, tunc ea quae fuerunt prius et sunt modo et erunt postea, sunt in unico et eodem nunc: ergo simul erunt omnia secundum tempus quae sunt et fuerunt et quae erunt: ergo quae facta sunt in annum millesimum in praeterito, simul sunt cum his quae sunt hodie, et nihil altero est prius vel posterius, quod falsum est. Tot ergo opposita sunt per philosophiam extraneam accepta ex his quae insunt tempori, quae sunt praeteritum et futurum et nunc, quae sunt in tempore. Nos autem horum solutiones in fine ponemus, quoniam sine his quae determinanda sunt, determinari ista non satis manifeste possunt.