Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod cognitio temporis dependet a cognitione motus, eo quod non percipiunt tempus sine motu.
Quia autem jam probavimus quod tempus non est motus, et intendimus hic investigare naturam et diflinitionem ipsius, volumus hic incipere a motu, eo quod sine motu non est tempus. Cum autem nosipsi nihil mutamur secundum intelligentiam vel animam, aut latet nos si transmutamur, non videtur fieri tempus nobis. Ilico autem nos transmutari secundum animam transmutatione qua nos transmutamur in esse per tempus. Cum enim dicatur transmutari secundum animam secundum tros modos, secundum scilicet quod nos non percipimus tempus nisi quando fuerimus moti motu animae, qui est motus imaginationis, vel intelligentiae: et hoc modo dixerunt Galenus et Augustinus nos percipere tempus, et esse in tempore. Dixerunt enim, quod esse in tempore, est esse in virtutibus motuum animae vel alterius creaturae spiritualis: et cum motus animae sit simplex, et non habeat proprie prius et posterius, constat quod isto modus proprie non dicit nos percipere tempus: et ideo est sensus corruptus: eo quod nec Galenus nec Augustinus sciverunt bene naturas rerum. Alter vero modus est, quo nos dicimur transmutari secundum animam cum percipimus per aliquem animae motum, scilicet imaginationis vel intelligentiae aliquem de motibus exterioribus: et hoc modo iterum directo non. percipimus tempus: quia est percipere motum praeter hoc quod numerus prius et posterius in ipso: et tunc non percipimus tempus, sed motum in ratione motus praeter hoc quod mensuramus ipsum per tempus. Est autem tertius modus quo nos percipimus motum, in eo quod percipimus nos ipsos transmutari: et tunc necessario percipimus tempus in eo quod nos imaginamur vel sentiretur secundum intelligentiam venire a priori, in posterius: et hoc solo modo verum est, quod cum nihil mutatur secundum intelligentiam, aut latet nos nostra transmutatio, eo quod ligatae sunt virtutes in nobis quibus debuimus percipere motum, sicut fit in somno vel voluptate, quod nos tunc milium percipimus tempus: et ideo tunc nobis tempus fieri non videtur. Sicut est de illis Poetis qui fabulose dixerunt per dictamen versuum in Ilhodo insula et dictamine heroico, quod quidam dormierunt per multos annos qui non perceperunt tempus quo dormierunt. Illi enim copulaverunt nunc prius quo dormire inceperunt, cum nunc posteriori quo evigilaverunt, et non perceperunt tempus intermedium: sed putabant quod in uno nunc essent quando dormire inceperunt, et quando surrexerunt, et removerunt totum tempus medium propter motus insensibilitatem.
Causa autem est hujus profunditatis somni. Sunt enim quaedam animalia et quidam homines phlegmatica valde et pellis spissae: et est in eis vapor spissus diu morans propter caloris debilitatem: et illi habent multas superfluitates viscosas circa viscera, ubi est locus digestionis, et habent cerebrum frigidum valde: et ideo quia in eis quando ex longitudine temporis calidi, sicut est aestas, aggregatur superfluitas, et permanet calor aeris aliquantulu. ni aperiens poros cutis, non dormiunt, et quaerunt illo tempore nutrimentum, eo quod calor exterior juvat calorem, interiorem, et sunt vorantia multum propter frigus naturale circa locum digestionis: quia facit descendere cibum, et ejici indigestum. Cum autem per frigus exterius restringuntur pori, non potest exire superfluum per vapores et poros, aet redundat ad interiora vapor
sicut fumus in olla cooperta: et ex illa abundantia humescunt valde, et humor viscosus efficitur, et animalia efficiuntur pinguia et dormientia, et dormiunt illa quae multum spissae pellis, et frigida per totum tempus quo pori per frigus restringuntur, et quo abundat humor viscosus in visceribus: et postea cvi gi lauti a adveniunt et moventur. Hoc autem ex eadem causa fit in hominibus aliquando, et praecipue in mulieribus quando sunt immobiles et spissae pellis, ei viscosartiin superfluitatum, et habentes lentum calorem naturalem, et praecipue (filando dormiunt sub terra: quia frigus terrae juvat ad striclionem pororum, et haec sunt profundi somni, in quibus non sunt imagines somniales: et ideo in toto ligantur in eis vires animales exteriores quae sunt quinque sensus, et interiores quae sunt imaginatio et intellectus: et ideo tales nullum circa se percipiunt tempus: habent igitur se illi ad. tempus copulando nunc prius qnando dormire incipiunt, ad. nunc posterius quando evigilant tanquam si non essent nunc medii temporis: et hoc ideo, quia latet eos alterum esse nunc quod est cum priori tempore et posteriori, quod est medium inter tempus inceptionis somni et violationis: et ideo non percipiunt tempus medium. A. simili ergo accidit nobis non opinari tempus esse, quando non determinamus esse aliquam mutationem, sed in uno et eodem indivisibili videtur manere apprehensio animae nostrae. Cum autem nobis sentimus et determinamus fieri transmutationem, qua nos transmutamur, tunc dicimus fieri tempus, Ex eadem autem causa est, quod in delectatione maxima existentes et deductione, sicut homines divini quando sunt in vehementi delectatione contemplationis, non percipiunt tempus. Constat autem anima eorum in uno desiderabili, et ideo non percipit motus qui in se fiunt i et ideo tanto minus percipitur motus, quanto jucundius est illud, quod contemplatur. Manifestum est itaque, quod tempus non est sine motu et mutatione. Videtur forte aliter sequi, ex dictis, quod tempus sit passio omnis motus, eo quod. percipitur ex omni motu: et non percipitur res nisi sicut est: ergo est ex omni motu: quinimo videtur, quod sit passio motus in nobis facta et percepta ab anima: et sic necessario multiplicaretur tempus secundum multiplicationem inotus, et praecipue secundum multiplicationem motus animae: et sic essent plura tempora. Et sequitur ex hoc, quod tempus simul esset et non esset tempus: aliquis enim transmutatur secundum aninirnam, et aliquis non. Sequitur etiam ex hoc, quod tempora, sunt infinita, et quod plura tempora sunt simul in tempore, et illud tempus in quo sunt simul, est etiam simul cum aliis temporibus, et hoc procedet in infinitum. Et sequitur etiam ex. hoc, quod fiant multa tempora nova, et corrumpuntur tempora antiqua: quia fiunt in nobis motus et mutationes novae et corrumpuntur antiquae: et alia multa inconvenientia ex hoc sequi videntur, quae Galenus et Augustinus evadere
non possunt, qui dicunt his de causis in anima esse tempus.
Propter quod respondent viri illustres in philosophia, Avicenna, Alexander, Themistius, Averroes, Theophrastus, et Porphyrius, quod tempus non est passio nisi unius mobilis per motum suum. Et hoc est primum mobile: et hic motus percipitur in omni motu sicut causa in suo effectu. Et non est necessaria in hac perceptione collatio effectus ad causam: quia quidquid est in effectu, hoc est a causa, sive advertatur et participatur distincte, sive non. Si enim motus caeli non esset, non esset aliquis motus in inferioribus, sive in anima, sive in aliis qui. facerent aliquam in inferioribus transmutationem. Et hoc ignoravit Galenus quando objecit contra Aristotelem, qui dixit tempus esse mensuram motus caeli, de his qui nati sunt sub terra et detenti ibi, nunquam aliquid percipientes de moto. caeli, quos dixit secundum Aristotelem non debere percipere tempus. Et est erroneum dictum suum: quia illi percipiunt motum caeli in effectu habitualiter, licet non conferant et referant effectum ad causam. Et ex hoc ulterius patet, quod non propter illam Galeni objectionem cogimur dicere tempus esse in anima tantum.
Quod quidem igitur neque motus, neque sine motu est tempus, manifestum est ex praedictis. Cum igitur jam quaerimus quid est tempus secundum naturam et diffinitionem ? oportet incipere ab eo quod, consideremus quid est motus: eo quod nos similem sentimus motum et tempus. Et namque si nos ponamus nos esse in tenebris, et nihil per corpus patiamur: motus autem deprehenduntur esse in anima per imaginationem et intellectum, subito, hoc est, statim cum ipso motu videtur et percipitur tempus quoddam etiam. At vero e converso cum tempus videtur fieri, simul cum illo tempore videtur fieri, aliquis motus: quia tempus necesse est esse alterum, duorum, scilicet quod sit aut motus, aut aliquid conjunctum motui, et quia ex praedictis probatum est quod tempus non est motus, relinquitur quod tempus sit aliquid motus, hoc est, conjunctum motui.