Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Qualiter quiescentia ei non existentia sunt in tempore, et de distinctione praeteriti et futuri.
Quoniam autem tempus est mensuratio motus, ut diximus, erit etiam idem tempus metrum sive mensura quietis secundum accidens, hoc est, secundum quod privatio refertur ad habitum, vel mensura privationis ad mensuram habitus. Omne enim secundum natura quiescens est temporale et in tempore: non enim nos ita dicimus aliquid esse in tempore, sicut aliquid, dicimus esse in motu: quia tunc oporteret quod id quod esset in tempore necessario moveretur, sicut id quod est in motu necessario movetur. Diximus enim supra et probavimus quod tempus non est motus, sed numerus motus. In numero autem motus potest aliquid esse, quod non est in motu ipso, et praecipue in numero motus est quiescens, quod secundum quod est quiescens, est relatum ad motum. Non enim dicimus omne mobile quiescere secundum naturam, sed tantum id quod est aptum natum moveri secundum naturam, cum tamen secundum actum privatum sit motu, sicut est terra, lapis, et hujusmodi. Si autem aliquid esset omnino immobile, ita quod nullam possibilitatem haberet ad motum, illud non esset in tempore secundum quod hujusmodi, sicut jam infra ostendetur. Sicut, autem jam ante diximus, rem esse in tempore, est esse rem in quodam numero: esse autem rem in numero, non est esse aliquid numeri essentialiter conjunctum numero, sed potius esse quemdam numerum rei, et mensurari esse ipsius a numero in quo est: quare si hoc est esse sub tempore, et tempus mensurat id quod movetur, tunc oportet etiam quod mensuret quiescens secundum quod est quiescens: mensurabit ergo motum ejus quod movetur, et quietem ejus quod quiescit, secundum quod sunt quanta quaedam: quia nihil mensuratur nisi secundum quod est quantum quoddam existens: hoc enim modo non sunt tota simul, sed aliquid abjiciunt in praeteritum, et aliquid acquirunt in futurum.: propter quod cadit circa, ipsa tempus: et hoc est verum de omni quiete, sive sit quies in forma, sive quies in loco: et ideo etiam longitudinem quietis mensuramus, dicentes quod a motu quievit per tres annos, vel plus vel minus, aut quiescit per octo menses, vel plus vel minus.
Patet igitur quod id quod movetur, non simpliciter secundum quod est substantia quaedam, erit mensurabile sub tempore: quia tunc substantia corporum caelestium caderet sub tempore, quod non contingere superius ostendimus: sed cadet sub tempore secundum quod quantum aliquod est, cujus quantitatis non omnes partes sunt simul: et hoc est secundum quod motus ipsius quantus est quantitate successiva. Ex his autem per contrapositionem ostenditur, quod illa quae neque moventur secundum naturam, neque quiescunt, non sunt in tempore. Si enim omne esse quod est in tempore, movetur vel quiescit, tunc per conversam per contrapositionem quod neque quiescit neque movetur, non est in tempore. Causa autem hujus est, quod in tempore esse est a tempore mensurari et pati aliquid a tempore: tempus enim est mensuratio motus et quietis: ergo quod non sic mensuratur et patitur ut sub motu ens, vel quiescens, a tempore non mensuratur.
Manifestum igitur ex dictis est, quoniam neque quod non est omne erit in tempore: sicut enim non omne quod cum est in tempore, ita neque omne quod non est. Jd enim quod ita non est, quod non convenit ipsum aliter habere se quam non esse, non est in tempore, sicut id falsum quod est impossibile, ut diametrum esse lateri siui etrum: universaliter enim si mensura est tempus motus per se, aliorum autem quae non moventur, erit per accidens, hoc est, secundum quod referuntur ad motum: tunc manifestum est quod omnibus illis quorum esse mensurat, inerit esse in motu, si per se sunt in tempore, vel esse in quiete, si sunt in tempore per accidens. Sunt autem mobilia non existentium et existentium quaecumque generabilium generantur aliquando de non existentibus, vel corrumpuntur de existentibus, et universaliter quae aliquando quidem sunt, aliquando autem non sunt, talia omnia necesse est esse in tempore, et non alia: est enim, sicut diximus, tempus plus eis quae sunt in tempore, et excellens esse ipsorum, et est mensuralis esse eorum substantiam et quantitatem. Quaedam autem de numero eorum quae non sunt, quaecumque continet tempus ut mensurans, scilicet erant quidem in praeterito finito, ut Homerus erat aliquando: alia vero erant in futuro finite, sicut conceptus jam aliquando nascetur: utraque enim istorum continet tempus. Et si aliqua sunt quae sunt ambo, hoc est, praeterita et futura, illa et erant et erunt, sicut illa quae iterantur sive corruptibili substantia, sive incorruptibili: corruptibili quidem substantia, sicut si nubes fuit postquam terra madefacta evaporavit sursum, necesse est etiam nubem adhuc ex illa causa fieri: et haec sunt praeterita et futura eadem existentia secundum substantiam: substantia autem incorruptibili reiteratur secundum praeteritum et futurum, sicut ortus et occasus stellarum, et eclipses et conjunctiones et praeventiones et oppositiones stellarum et planetarum.
Sed observandum est, quod ea quae sunt in praeterito, quaedam sunt in praeterito finito ad praesens, quaedam autem in praeterito finito ad praeteritum quodfmitur
ad praesens, et quaedam sunt in praeterito quod non finitur adpraescns, sed includit ipsum non finitum ad ipsum. Illa autem quae sunt in praeterito finito ad praesens, ita quod praesens sit circa actus praeteriti, dicuntur in praeterito perfecto esse, sicut cum dicitur, Homerus fuit, vel Virgilius scripsit aeneida: intelligitur enim existentia Homeri et scriptura Virgilii jam esse finita ad praesens. Illa autem quorum esse finitur non ad praesens, sed ad praeteritum perfectum, quod linitur ad praesens, sunt in praeterito plusquam perfecto, sicut dicitur quod bella Trojae fuerunt quando scripsit Virgilius aeneida. Quorum autem existentia includit praesens, et non terminantur ad ipsum, sunt in praeterito imperfecto, sicut dicitur quod Socrates legebat vivente Platone. Quaecumque autem sunt in futuro, dupliciter sunt in ipso: aut enim sunt in futuro finito, aut infinito. In futuro finito dicuntur esse quaecumque jam sunt in propriae materiae concretione et ordinatione, sicut homo futurus est, quando jam. concretum est sperma cum sanguine menstruo. Quaecumque autem non sunt nisi in materia prima et in potentia infinita, sunt in futuro infinito, et non magis sunt futura quam non futura: et ideo non est futurum nisi quod inchoat a praesenti in materiae concretione et ordine causae, sicut sunt futura quae sunt in. ordinatione cursus superiorum tantum, sicut sunt eclipses, et similia illis: vel quae sunt in ordinato cursu superiorum, et concretione materiae inferiorum, sicut futurus est homo qui jam conceptus est in semine. Quaecumque autem sunt non entia quae non continet tempus, sicut sunt impossibilia, illa nequaquam sunt vel. erant in praeterito, vel erunt in futuro. Sunt autem hujusmodi de numero eorum quae non sunt, quorum opposita semper sunt, et necessaria sunt, sicut di am efron esse
asimetron semper est, et quodam modo aeternum est: etideo hoc neque est, neque erit tempore, nec oppositum ejus quod est esse diametron simetron: hoc enim semper non est, sicut illud semper est quod est ei oppositum: contrarie enim opponuntur semper esse et nunquam esse. Ea autem quae sunt de numero talium non existentium, quod contraria eorum non semper sunt, sed aliquando sunt, aliquando quidem non sunt, illa sunt non existentia quae possunt esse et non esse, et talia sunt generabilia et corruptibilia: et est generatio ipsorum et corruptio: et ideo talia sunt jam in ordine materiae, et causarum moventium ad esse ipsorum: et ideo talia sunt in tempore futuro finito vel infinito, sicut ante diximus. Utrum autem ea quae semper sunt et quae nunquam sunt, habeant mensuram aliquam, et an sint aeterna, posterius erit determinandum.