Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione, quod generatio ei corruptio non sunt motus, sed mutationes solum secundum fines earum.
His autem habitis, procedamus ad determinandum utrum omnes istae mutationes molus sunt, vel non sunt. Hoc autom inveniemus de facili distinguendo, quod id quod non est, sive non ens dicitur multipliciter: et sufficiunt hic nobis tres modi quibus diversificatur non ens. Est enim non ens per compositionem et divisionem quando componuntur ea quae habent dividi, sicut cum dico, homo est asinus, vel chimaera, vel hircocervus: vel dividuntur ea quae habent componi, sicut: cum dicitur, homo non est animal, et hujusmodi: et haec sunt absolute vel omnino: et ideo non convenit tale non ens moveri omnino, quia quod nihil est, non subjicitur motui vel mutationi. Alio autem modo dicitur non ens quod non actu est ens demonstratum, sicut sunt omnia entia quae perfecta sunt in natura, et de quibus contingit dicero vere quoniam sunt: et hoc est ens potentia materiae solum, quod modum oppositionis habet ad id quod est actu per formam: et de hoc etiam probabimus quoniam non movetur, eo quod motui subjici non potest. Tertio autem modo dicitur non ens per accidens: quia videlicet non est per accidens illud cujus privatio significatur in ipso, secundum quam etiam privationem dicitur et significatur ut non ens, sicut dicitur non ens, non bonum, et non album: et hoc non ens convenit moveri: eo quod illud non ens simpliciter quidem est, et secundum accidens non est, ut homo est non album: et ideo illud moveri potest. Illud Igitur
non ens quod simpliciter non est, eo quod secundum actum non est. Simpliciter enim esse et secundum actum esse non convenit moveri, Cujus duas rationes dat Aristoteles, et Averroes et Avicenna assignant tertiam. Ego autem apponam et quartam et quintam et sextam.
Una igitur quam dat Aristoteles, haec est, quod dicit, quod impossibile est tale. non ens moveri: et ideo impossibile est etiam generationem motum esse: quia si moveatur, tunc movebitur quod simpliciter non est. Cum enim dicitur aliquid fieri secundum generationem, oportet quod illud quod fit, non sit simpliciter et secundum substantiam. Si in generatione secundum quid est non ens secundum quid, de quo verum est dicere, quod ipsum est simpliciter, oportet quod in eo quod simpliciter est generatio, sit non ens simpliciter: de quo nullo modo verum est dicere, quod ipsum est ens. Unde de eo quod simpliciter fit, hoc est de eo quod simpliciter generatur, verum est dicere quod ipsum simpliciter est, quod non ens est simpliciter. Idem autem contingit si dicatur non ens simpliciter quiescere, quia quies non opponitur nisi motui: et ideo quod non contingit moveri, non contingit quiescere. Haec igitur sunt inconvenientia quae contingunt si dicatur non. ens moveri, et si dicatur quiescere, scilicet quod simpliciter illud quod non est, movetur: et quod illud quod simpliciter non est, quiescit: et hoc ideo est inconveniens, quia non entis non est motus, neque quies, sicut per se manifestum est. Sed haec ratio amplius declarabitur inferius, ubi duorum Philosophorum Avicennae et Averrois ratio adjungetur, quae quasi dicet causam propter quid non ens moveri non poterit, neque quiescere.
Secunda autem ratio est ejusdem
t
Aristotelis, qui dicit quod omne quod movetur, est in loco aliquo, cum ipsum sit quantum corpus. Quod autem simpliciter non est ens, in nullo loco est: quia tale non ens non est nisi in poten- tia materiae, et gratia materiae simplicis
non debetur corporibus locus. Cujus signum est, quod materia secundum quod altera pars est essentialiter componens corpus, est in omni corpore in quocumque loco sit. Et ideo quod non est simpliciter, non in loco est alicubi sive in aliquo loco: et sic ejus quod est non ens simpliciter et est potentia, esset aliquis locus particularis: et sequeretur ex illo, quod potentia ad ens et ad non ens simpliciter salvaretur in aliquo loco, et corrumperetur extra locum aliquando existens: quod est in inconveniens, cum materia, sit incorruptibilis et ingenita, sicut habitum est supra in primo libro scientiae hujus. Sic ergo duae sunt causae quare non ens simpliciter non movetur. Una, quin non potest tale non ens motui subjici sicut mobile. Alia autem, quia non est in loco.
Et causa hujus est quia motui non potest subjici tale non ens absque dubio: quia si. motui subjiceretur, sicut dicunt Avicenna et Averroes, oporteret quod aut gratia materiae in quantum substantia quaedam est, motui subjiceretur, aut gratia privationis quae est in ipsa. Constat autem quod non potest subjici motui gratia suiipsius in quantum substantia quaedam est ex. omnibus quae sufficienter dicta sunt in fine primi libri, ubi agitur de principiis mutationis et motus: et insuper quia omnis motus continuus est et divisibilis: et sic oportet habere medium et extrema. Inter materiam autem et formam nihil est medium, et ideo nullus potest esse motus unius ad alteram. Si autem diceretur quod subjicitur motui gratia privationis quae est in ipsa, hoc iterum esse non potest: quia privatio vel est in ipsa, et per privationem materia dicitur non ens: et sic sequeretur, quod gratia non entis, et in quantum est non ens, simpii. ci. ter esset aliquid subjectum motui: ergo ulterius cum motui subjectum sit simpliciter subjectum, oporteret quod in quantum est non ens, simpliciter esset, quod est absurdum. Si autem dicatur quod privatio relinquit aptitudinem formalem ad. actum, et gratia illius supponitur motui, hoc iterum esse non potest: cum aptitudo illa sit essentialiter forma substantialis, quae simplex est et indivisibilis x Quod autem simplex est et indivisibile, non potest intercipi ut secundum partem, et partem habeatur. In omni autem motu exigitur hoc, quod ubi vel forma per motum habita secundum partem habeatur, ut dictum est in tertio scientiae hujus: et ideo generatio non est motus, sed finis motus, ut dictum est superius. Si autem generatio non est motus, neque corruptio erit motus per eamdem. rationem. Id enim quod contrariatur motui large sumpto contrario, ut sub se comprehendat et oppositionem contrariorum, et habitus et privationis, oporteret esse motum aut quietem: et ideo cum oppositorum idem sit genus, et generatio quae opponitur corruptioni, non sit in genere motus, sed mutationis simplicis, non erit corruptio in genere motus. Ecce ad tantum extenduntur verba praedecessorum nostrorum in scientia Peripateticorum.
Hujus autem quarta ratio est, quia cum omnis motus sit actus imperfectus successivus, sicut in tertio probatum est, indiget ipse subjecto quod per motum devenit ab uno in aliud continue. Si ergo materia simplex subjiceretur motui, oporteret necessario quod ipsa per motum continue veniret ab uno in aliud: ergo aut ab una materia in aliam, aut ab una forma in aliam. Constat autem quod non potest devenire ab una materia in aliam, cum non sit nisi unum hyle quod subjicitur generationi simplici. Si autem devenit ab una forma in aliam, tunc est in una forma et alia: ergo fuit actu ens et
non materia simpliciter, quae simpliciter est non ens: et hoc est contra hypothesim: ei: haec forte fuit ratio quae praecipue movit Aristotelem ad istam subtilem c o n s i d e r at i o n e in.
Quinta ratio est: quoniam si materia ens in potentia tantum, subjiceretur motui et sufficiens esset ad hoc, tunc cum natura operetur per minima, non quaereret aliud subjectum motus. Quaerit autem aliud, sicut constat ad visum. Ergo ipsa per se non potuit esse subjectum.
Sexta autem ratio est ejusdem: quoniam materia susceptibilis est formae subito, non interveniente tempore, Si ergo talis materia subjiceretur motui, oporteret quod omnis motus esset subito, quod falsum est. Et ideo etiam divini sapientes dicunt, quod cum materia esset creata, quae subito receptibilis est formae substantialis, quod Creator omnium formis eam informavit subito, et sic creavit omnia simul, sicut acr ad oppositionem rectam luminaris ubicumque sit, simul recipit lumen.
Clini autem dico generationem et corruptionem non esse motus, intelligo quod nomen nec convenit ei univoce, nec per prius et posterius . Et quod quidem univoce non conveniat ei, satis patet ex. dictis. Quod autem non conveniat ei per prius et posterius, ex hoc declaratur, quia quidquid per prius et posterius convenit alicui, id primo convellit lini, et alii per comparationem ad illud. Motus autem nomen et ratio nec convenit generationi primo, nec in comparatione ad aliquem motum: et ideo nullo modo est motus, sed mutatio simplex vel Unis motus, sicut in praecedentibus dictum est: turbent se tamen motus et mutatio sicut inferius et superius: quia omnis motus mutatio quaedam est, sed. non convertitur, quod omnis mutatio sit motus. Dictum auferri est, quod mutatio-
nes secun. dum divisionem superius habitam sunt tres.
Harum autem trium illae quae sunt secundum generationem et corruptionem, non sunt motus, sicut nunc est declaratum: quia illae sunt secundum contradictionem quae non habet medium per quod sit motus: ergo relinquitur quod mutatio illa quae est de subjecto in subjectum, sit motus tantum: ergo est de afiirmative significato in id quod oppositum est illi affirmative significatum. Duo autem afiirmative significata opposita sunt duobus modis, scilicet secundum oppositionem contrariorum, et secundum oppositionem privationis et habitus: et ideo cum dicimus motum esse de subjecto ad subjectum, sumimus subjectum in communi pro contrariis et oppositis secundum privationem et habitum, et vocamus utrumque illorum contrarium in communi: et ideo subjecta dicimus contraria, et media inter contraria quae comparata extremis contraria sunt. Privatio enim in communi ponitur pro contrario: quia affirmative monstratur designari, ut nudum, et album, et nigrum Sicut enim nudum ad vestitum, privatio est affirmative designata, et caecum ad videns: ita privatio albi est nigrum secundum aliquem modum quem supra determinavimus. Eo autem modo quo caecum et nudum dicuntur privationes affirmative designatae, non differt subjectum a non subjecto ex quo est generatio: quia nudum et caecum non ponunt formas oppositas, sed materiam tantum: dicunt tamen aptitudinem ad formam: et ideo si talis privatio significetur respectu formae substantialis, ex ipsa erit generatio, non in o tu s, I i. c e t af Ii rui a t i o n e d e s i sig. n e t u r.