Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod in substantia non potest esse vere motus, in quo est digressio declarans quae et quot exiguntur ad vere contraria.
Si igitur sufficienter praedicamenta divisa sunt quando dividuntur in. substantiam, et quantitatem, et qualitatem, et ubi, et quando, et ad aliquid, et facere, et pati, et situm, et habere, tunc necesse est motus esse tres secundum genera, scilicet motum qualitatis, et motum quantitatis, et motum, secundum locum. In aliis enim non est motus, sed in istis tantum. Sicut enim quidam dixerunt Philosophorum, motus dupliciter consideratur. Aut scilicet secundum quod est ubi, vel forma fluens. Aut secundum modum suae redemptionis in subjecto. Et primo quidem modo est in eodem praedicamento cum forma non fluente, vel cum ubi non. fluente: et hoc modo motus est in tribus praedicamentis. Secundo autem modo motus est in praedicamento passionis solum. Et quia omnis forma consideratur ut fluens vel ut quieta: et si ut fluens consideratur, tunc est cum tempore: et si consideratur ut quieta, tunc est sine tempore: ideo principales partes orationis apud omne genus idiomatis sunt nomen et verbum: et haec videtur esse Alfarabii et Avicennae sententia. Quidam, tamen alii non concesserunt, quod forma fluens ut fluens caderet in praedicamento sicut sub praedicamento contentum: et illi dixerunt, quod motus est via in praedicamentum: et ideo reducitur ad ipsum, sicut ire ad calorem est calor, et ire ad. substantiam est substantia quodammodo. Et alii dixerunt, quod motus absque dubio non est in . passione secundum quod ponitur in tribus generibus, hoc est, ratione terminorum motus, et non ratione essentiae motus.
Averroes autem videtur velle, quod duplex est consideratio motus, scilicet secundum suam materiam, hoc est, secundum quod est ratio in qua est motus, quae est qualitas, vel ubi, vel quantitas: et sic est in genere illius rei ad quam, est motus: secundum formam autem consideratur, hoc est, secundum quod est transmutatio conjuncta cum tempore est in. praedicamento passionis: quia sic est in eo quod movetur a movente, et non in. agente . ''De hoc autem plura disputata sunt in tertio libro hujus scientiae. Divisis praedicto modo praedicamentis, ostendemus impossibile esse, quod motus sit in aliquo aliorum nisi in praenominatis tribus tantum.
Dicimus igitur quod secundum substantiam non est motus, eo quod substantiae non est aliquid contrarium. Omnis autem motus est inter contraria et media. Ergo nullus motus est in substantia. Nec intelligimus hoc, sicut dixit Alexander Graecus, quod substantia composita non habeat contrarium, sed potius quia formaliter contrarietas non est in substantia, ita quod illae contrariae formae sint substantiae: quia aliter ex hoc quod diximus, probare non possemus quod in substantia non est motus. Id enim quod mutationi, subjicitur in substantia, in potentia est ens quod est non ens simpliciter. Omne autem quod movetur, est ens actu, quemadmodum in praecedenti capitulo est dictum. Nec obviat hoc quod Aristoteles dicit in libro se-
eundo Peri geneseos, quod ignis et aqua sunt contraria, cum tamen ignis et aqua siui substantiae. Ignis enim et aqua non sunt contraria, ut ipse Aristoteles in primo Peri geneseos innuit, nisi ratione qualitatum suarum: propterea quod ipse dicit ignem secundum quod est substantia nihil agore, cum primae qualitates sint qualitates, et accidentia in mixtis non possunt esse substantiae in elementis: quia impossibile est quod id quod est accidens in uno, sit substantia in altero: et ideo sunt qualitates, et non substantiae elementorum: verumtamen sunt qualitates propriae elementorum et naturales ipsis et inseparabiles, et ideo sunt signa ibrinaruin substantialium in elementis, et in diffinitione eorum ponuntur loco formarum substantialium. Et divisio elementorum penes ipsas, ut sunt signa substantialium formarum, accipitur . De hoc autem plura habent dici in libro Peri geneseos.
Scias autem quod licet bene sequatur, quod si in substantia non est contrarietas, quod non est in substantia motus: non tamen sequitur, si est contrarietas in substantia vel in alio genere, quod sit in substantia vel in alio genere motus. Et in hac consequentia deceptus fuit Themistius Graecus. Non enim supra ostendimus quod in substantia est contrarietas quaedam, sicut in omni genere uno est contrarietas: quia si large sumatur contrarium, tunc comprehendit oppositio conf rari or uin sub se oppositionem privationis et habitus, cum privatio affirmativo designatur: sed inter talia contraria non est motus, sed mutatio simplex.
Adhuc autem advertendum est quod superius diximus contraria dupliciter accipi, scilicet simpliciter, et secundum se, prout sunt qualitates purae, et secundum quod habent in se virtutem, formarum substantialium, in quarum sunt substantiis: et jdeo calor hominis aliter agit quam calor naturalis ignis, et sic est in
omnibus substantiis, in hac enim duplici acceptione non accipimus haec contraria: sed contraria hic vocamus vere contraria.
Ad vere autem contraria quatuor exiguntur. Primum quidem est, quod sint; agentia in se invicem vel patientia, vel per se, vel per alia quae sunt priora ipsis. Per se quidem, sicut qualitates primae. Per alia ab ipsis, sicut qualitates secundae creatae ab ipsis quae dicuntur primae.
Secundum autem est, quod sint formae non simpliciter simplices, sed. multiplicatae in materia multiplicata, et diminutae in subjecto diminuto, sicut sunt omnes formae corporales. Calor enim major est in majori calido, et minor in minori, si id sit subjectum ejus, sicut nos dicemus in fine octavi libri hujus scientiae.
Tertium autem est, quod omnia contraria habeant medium per quod fit motus: et hoc quidem necessarium aestimo: quia in omni motu est processus ab uno in aliud.: et quando processus ille relinquit unum, acquirit aliud continue plus et plus: et ita oportet quod medium sit inter extrema motus. Et si forte aliquis objiciat, quod etiam in qualitatibus contrariis quaedam sunt immediata, sicut sanum et aegrum, et ut quidam dixerunt, calidum et frigidum. Dico ad hoc, quod contraria immediata non sunt ex hoc immediata quod sunt contraria, sed quia causantur a privatione et habitu, sicut sanum et aegrum. Inter calidum autem et frigidum media sunt multa, ut tepidum, aliaque. Et si ad hoc mihi objiciatur quod Aristoteles dicat illa esse immediata, dico dupliciter accipi contraria, scilicet secundum intentiones suas, et secundum suum esse. Et si accipiantur secundum intentiones suas, hoc est, secundum quod sunt formae in se non relatae ad esse quod habent in subjecto, quaedam sunt torniae miscibiles sicut secundum actum suum formalem, hoc est, per hoc quod agit eas in formali esse sue. Et quaedam non sunt taliter miscibiles formae. Illa autem contraria quae sunt formae miscibiles modo quo dictum est, habent media, sicut album et nigrum: quia lux quae agit colores, miscet extrema mediis coloribus: et sicut est in acuto et gravi sono, et in saporibus, et odoribus similiter, et in aliis multis contrariis. Si autem, non sunt formae miscibiles, sed vincentes se mutuo in propriis subjectis: tunc non habent medium, sicut calidum et frigidum: et hoc convenit propter vehementiam suae actionis, quae semper vincere quaerit, aut vincit. Si autem vere contraria secundum se considerantur, tunc absque dubio omnia habent media: quia nunquam est processus ab extremo ad extremum, nisi per media multa quae in esse sunt in substantia motus: sed media ista sunt in potentia quae procedit continue ad actum secundum exigentiam motus: quia videlicet motus est actus ejus quod est in potentia.
Quartum autem sequitur ex primo, scilicet quod mutuo se expellunt ab eodem susceptibili expulsione propria, et non per formam alienam. Hoc autem dico, quod propria actione agat expulsionem suam: quia formae substantiales diversae non sunt simul in. eodem susceptibili: sed expulsio earum non fit mediante actione ipsarum, sed potius per actionem contrariarum qualitatum, sicut diximus in aliis iocis. Manifestum est autem, quod nullum horum quatuor convenit formis substantialibus: quia illae neque agunt, neque patiuntur ab invicem: et ideo una substantia posita juxta aliam non mutabit eam nisi ner qualitates primas vel secundas quae sunt in ipsa. Formae etiam substantiales sunt simpliciter simplices sino quantitate, nec majores in majori parte materiae sine, nec minores in minori: nec habent medium per quod fit motus ad extremum ipsum: quia aliter
intenderentur et remitterentur. Et ideo generatio et corruptio sunt immediata per modum contradictionis opposita, nec propria actione etiam ducuntur et expelluntur a proprio susceptibili: et ideo non sunt contraria vere loquendo de natura contrariorum. Sunt igitur in universo duae causa) in communi quare in substantia non est motus, sed mutatio simplex, quarum una est defectus mobilis: quia sicut diximus superius, materia quae est in potentia ad formam substantialem, non est mobilis. Altera autem est defectus extremorum et mediorum quae requirit motus, ut sit inter ipsa quae sunt contraria et media, quorum quodlibet sit habitus et forma.