Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De probatione quod in ad aliquid, non est motus per se, sed per accidens.
Sed neque in ad aliquid est motus nisi per accidens. Quorumcumque enim accidit fieri mutationem secundum formam aliquam, nihil mutato eo quod mutari dicitur, illa non moventur per se, sed per accidens. Sicut autem accidit in ad aliquid. Cum enim Coriscus dexter sit columnae, transeunte Corisco in sinistro, efficitur columna sinistra, nihil mutata columna: ergo variatio formae ad aliquid quae fit circa columnam a dextro in sinistrum, per accidens fit: quia fit moto alio quodam. Sed et in eo quod movetur, motus fit per accidens in forma relationis: quia Coriscus non efficitur sinister nisi per motum localem a dextro in sinistrum: ergo variatio formarum secundum quas dicitur ad aliquid, causatur ex alio motu per accidens: ergo fit talis motus. Per accidens autem motum divisimus olim, eo quod in omnibus est, et determinari per artem non poterit. Adhuc autem sunt aliae causae, scilicet quia opposita relative in uno non sunt. Ea autem inter quae essentialiter est motus, sunt in uno eodem susceptibili. Adhuc autem quia simul sunt opposita relative, et posita se ponunt, et perempta se perimunt. Ea vero inter quae est motus, nunquam simul sunt: et si ponitur unum eorum, alterum destruitur, et e converso. Adhuc autem quia simplices formae sunt, quae ducuntur ad aliquid medium non habentes, sicut patet consideranti in natura eorum quae sunt ad aliquid. His ergo de causis in ad aliquid non est motus nisi per accidens, ut diximus.