Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod ad unum motum numero non sufficit unitas temporis et speciei vel subjecti, sed oportet haec omnia adesse.
Quoniam autem omnis motus est de genere continuorum, oportet quod motus qui simpliciter est unus, sit etiam continuus. Omne enim divisibile est continuum: et ideo etiam cum motus divisibilis sit in partes aliquantas, oportet quod motus unus sit continuus. Et eadem est ratio, quia oportet tempus esse continuum: et haec ratio melior est ad probandum, quod motus et tempus sunt quantitates: sed tamen de hoc subtiliter tractare pertinet ad metaphysicum. Cum autem motus sit continuus hoc modo quod est de genere continuorum, non tamen omnis motus continuatur omni motui, sicut nec aliquid aliorum quod est de genere continui, continuatur omnibus: quia sic essent omnia continua. Unde sicut in aliis non continuatur contingens contingenti, sed continuatur cum rebus sui generis et suae speciei: et illorum ea continua sunt, tantum, quorum ultimo sunt unum: et ideo non omnibus omnia sunt continua. Ultima enim quorumdam non. sunt, quia non omnia habent ultima: sed ea quae sunt in genere quantitatis tantum, et illa habent ultima. Ut quaedam etiam quae habent ultima, habent atiam ea specie differentia, sieut tempus, et linea, et oratio: et ideo ultimum si in ratione physica quae per esse datur, praedicetur de eis, aequivoce praedicabitur: et ideo etiam talia: e non tangunt, neque coninuantur in ultimis Irrationabile autem esset si ultimum lineae diceretur tangere ullimum ambulationis: et ideo linea et ambulatio non continuantur: et ideo motus diversi neque genere, neque specie possunt esse
continui,
Habiti quidem similiter esse possunt, et sunt aliquando, hoc est, immediate sibi succedentes motus illi. qui neque genere neque specie sunt. Currens enim aliquis potest febricitasse statim cum cursu, vel immediate post cursum, ita quod ultimum instans desitionis cursus sit primum instans febricitationis, ita quod nullum intercidat tempus: sed tamen iii motus licet habeant unum continuum, tempus, non tamen sunt unus simpliciter et continuus: et sicut lampas vel flamma sive lumen quod facit motum ex succedente sibi diffusione loci, quia in loco diffunditur: et hoc est quando candela vel flamma vicissitudinantur de manu in manum, ita quod semper ultimum instans diffusionis unius sit principium alterius absque interpositione temporis: tunc enim illae diffusiones habent tempus unum, et tamen non sunt motus unus continuus, sed potius habiti sunt, sive succedentes. Ponitur enim continuum diffiniri, quod illa sunt continua quorum ultima sunt unum. Tales igitur motus habiti sunt, et continentur in eo quod tempus eorum continuum est, non interruptum: et ideo non sufficit ad hoc, quod unus numero et continuus sit motus, quod tempus sit continuum non interruptum, sed potius continuus dicitur ipse motus, quo ipse est continuus in sua essentia et linus: et hoc est quando ultimum linum fit ambobus motibus, sive partibus motus. ter nec per accidens dicti. Et tempus quidem debet esse unum, et non intercidat quies sive immobilitas. Si enim tempus deficiat, tunc necesse est quiescere: et tunc quies interponitur: et tunc motus non est unus et continuus, sed plures, sive multi erunt motus, quorum quies est media: quia si aliquis motus statu sive quiete occupetur, ille neque unus numero est, neque continuus. Recipitur enim quies media, si in medio intercidit quies inter duo scilicet. Similiter quamvis non deficiat tempus aliquando, sed sit continuum et unum, si tamen motus non sit secundum speciem unam in qua est motus, non erit motus ille unus et continuus: quia in talibus tempus quidem est unum, sed tamen motus sunt alii secundum speciem: et ideo non continuantur, quia diversorum secundum speciem non est ultimum unum. Motus enim qui est unus simpliciter, hoc est, numero et continue, necesse est unum esse secundum speciem: sed non convertitur, quia non est necesse quod unus secundum speciem et tempus simpliciter sit unus. Oportet igitur omnia tria adesse, scilicet quod id. quod movetur sit unum simpliciter et per se motui suppositum, ad hoc quod sit in specie una, et quod sit tempus unum non interruptum. Sic ergo dictum est quis sit motus simpliciter unus.