Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De contrarietate quietis ad motum, et quietis ad quietem.
Quoniam autem motui non solum vi-. detur esse contrarius motus, sed etiam quies, determinandum est de ista contrarietate quae est motus ad quietem. Dicamus ergo, quod simpliciter et absolute contrariatur motus motui, sed quies opponitur motui quodammodo per hoc quod quies est privatio motus. Convenit enim aliquando, et praecipue in praehabitis, quod privatio dicitur contraria . Sicut enim nos declaravimus in. primo libro, materia nunquam subjiceretur motui nisi subjiceretur privationi, et secundum quod privatio radicatur in forma contrarii ex. quo est motus, privatio est contraria motui, non. simpliciter, sed. quodammodo. Quae enim simpliciter contraria sunt duo actus specie differentes, et in uno existentes genere: sed motus non est actus purus, sed diminutus et permixtus potentiae: et ideo contrariatur eidem cui contrariatur actus ad quem vadit motus per hoc quod est aliquid ejus : quia motus est generatio formae post formam, donec compleatur actus ille ad quem est motus, sicut via ad complementum: et ideo quies ad quam est motus, aliquid est motus ejusdem: et per hoc quod sic unius naturae sunt, opponuntur eidem: et ideo cum quies ad quam est motus, aliquid est motus, contrarietur ei quo est motus, motus opponitur eidem, et e converso. Et cum dicitur, quod unum non opponitur duobus uno genere oppositionis, intelligitur hoc de illis quae non sunt quodammodo idem, sicut actus per- mixtus potentiae quodammodo idem est cum actu potentiae qui educitur ex ipso: et ideo etiam non quaelibet quies opponitur cuilibet motui, sed aliqualis contrariatur aliquali, vel ei quieti quae est secundum locum, contrariatur motus secundum locum. Sed tamen hoc etiam non simpliciter est verum, quod omnis quies in locum contrarietur omni motui secundum locum. Sed nos hic non diffinito dicimus quae quies cui motui contrariatur, utrum scilicet quies quae est in hoc ex quo est motus, contrarietur motui qui est ex isto: aut quies quae est in hoc ad quod est motus, contrarietur motui qui est ad idem.
Ad hoc enim determinandum necesse est resumere quod prius habitum est, scilicet quod motus semper est in duobus subjectis existentibus, cum sit ex subjecto in subjectum: tunc enim videtur, quod huic motui qui est ex hoc in contrarium, contrariatur quies quae est ex hoc ex quo procedit motus. Alii autem motui qui est ex contrario prioris in contrarium, contrariatur quies in eodem contrario ex quo procedit motus. Regula enim generalis est, quod contraria se ad invicem destruunt: et ideo motui non contrariatur quies quam facit et ad quam vadit, sed potius illa quam destruit, et a qua recedit. Facit autem motus quietem ad quam vadit, sicut diximus supra, et destruit ipsam a qua recedit: ergo contrariatur illi a qua recedit: et haec est illa ex qua est motus, et non illa ad quam est motus. Per eamdem autem rationem illae etiam quietes contrariae sunt, quae mutuo seinvicem expellunt ab eodem susceptibili. Inconveniens enim est dicere, quod motus habent contrarietatem ad invicem, et non quietes. Licet enim quies sit privatio, et privatio privationi non. sit contraria, tamen quies non est pura privatio: et ideo per hoc quod est
ens, potest contrarie opponi privationi quae similiter est ens, sicut in praehabitis atiam privatio privationi, et unum pluribus opponitur: propter causam quae dicta est. Cum autem dicimus quod quietes sunt sibi contrariae, non quaecumque quies intelligitur esse contraria cuilibet quieti, sed quietes quae sunt in contrariis sunt contrariae ad invicem, sicut quies quae est in sanitate contraria est quieti quae est in aegritudine. Et eadem quies contrariatur motui aegrotationis, qui est ex sanitate in aegritudinem. Sed utrumque irrationale esset, quod contrarietur illi motui qui est sanatio, qui est ex aegritudine in sanitatem secundum praedicta. Motus enim qui est in ipsum quod est quies, habet illud in quo stetit pro quietante magis et proficiente quam pro contrario. Nulla enim res stat in suo contrario, nec accedit ad ipsum, nec perficitur in ipso, sed potius aufugit ab ipso, et corrumpitur ab eo. Hanc etiam quietem ad quam est motus, accidit similem fieri ipsi motui: quia de hoc quod motus est forma post formam, vel ubi post ubi, motus ipse inducit quietans ultimum: et ideo non possunt habere ad invicem contrarietatem. Cum ergo motui aegrotationis una dictarum quietum contrarietur, et non contrarietur ei illa quae est in aegritudine, ad quam motus vadit, oportet quod contrarietur illa quae est in sanitatem, a qua recedit motus aegrotationis. Oportet enim quod contraria sint ejusdem generis proximi: et ideo non dicimus quod quies in albedine contrarietur quieti in sanitate, quia ambo possunt simul esse in susceptibili uno.
Quibuscumque autem generibus non insunt contraria, horum mutationes quidem sunt oppositae, sed non contrariae, sed potius habent modum contradictionis, et in talibus mutatio quae est ex ipso, opponitur mutationi quae est in ipsum idem. Sed tales mutationes non sunt motus,
sicut mutatio quae est ex non esse opponitur mutationi quae est in esse, sicut corruptio opponitur generationi, Sed privatio hujusmodi mutationis quae non est motus, non proprie dicitur quies: sed appellari consuevit immobilitas. Sed talis mutatio duplex est, ut superius diximus, per se, et per accidens. Per se quidem quando nullum subjectum est non esse in quod vel ex quo est mutatio, sicut fit in generatione et corruptione quae in substantia est. Per accidens autem quando per se quidem mutatio est ex contrario. Per accidens autem ex privatione, sicut quando diximus ex non albo fieri album: tunc enim per se fit ex nigro vel medio cui accidit non album esse: et tunc est aliquod subjectum non albi. Tunc quando est aliquod subjectum ex quo est mutatio, tunc mutatio est vere contraria mutationi, et habet quietem oppositam quae vero est quies. Quando autem nihil subjicitur non esse quod sit subjectum, sicut in non esse substantiae, tunc potest dubitare aliquis, cum sit contraria mutatio quae est ex non esse, et utrum habeat aliquam quietem contrariam. Si autem hoc concedatur, quod scilicet quietem habeat, tunc sequitur alterum duorum inconvenientium, scilicet quod non omnis quies metui contrarietur, sed quaedam contrariatur mutationi quae non est motus: aut quod omnis mutatio sit motus, et rerum generatio et corruptio sint motus. Manifestum est ergo quod talis immobilitas sive immutatio, quod melius dicitur, non est dicenda esse quies, nisi generatio et corruptio dicantur esse motus. Est igitur secundum veritatem non quies, sed aliquid simile quieti: et ideo potest vocari immutatio, hoc est, privatio mutationis in eo quod aptum natum est mutari. Et oportet dicere quod haec immutatio aut nulli est contraria, aut dicetur contraria mutationi quae est in non esse, et mutationi quae est corruptio. Corruptio enim est ex immutatione quae est in esse, et generatio quae opponitur corruptioni, est In illam mutationem quae
est in esse, ut patet in praehabitis. Sicut ergo generatio et corruptio opponuntur, sic opponuntur immutationes quae sunt in esse, et in non esse. Et sicut quies duplicem habet oppositionem, unam ad motum qui est ex ipsa, et alteram ad quietem oppositam: ita etiam immutatio opponitur tam mutationi quae est ex ipsa, quam immutationi quae est in opposito. Sicut enim omnia alia in naturis secundum esse accipimus, ita accipimus et quietem. Si autem secundum esse accipiatur quies et immutatio, non solum est in ea intellectus privationis, sed intellectus naturae quietantis, ut diximus: et sic habet nomen contrarietatis, et mutatio accipit rationem oppositionis privativae vel contradictionis.