Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod nihil movetur neque quiescit in tempore.
Quod autem in indivisibili temporis nihil movetur, ex his quae dicentur, erit manifestum. Si namque detur aliquid moveri in ipso, tunc per ea quae dicta sunt, oportebit dare quod aliquid movetur in ipso velocius, et aliquid tardius. Signemus igitur quod nunc, in quo ponitur aliquid tardius et velocius moveri, per litteram n : id autem quod movetur in ipso velocius, moveatur in nunc per spatium a B lineae. Totum ergo per ante dicta tardius in eodem nunc movebitur per minus spatium quam velox. Dicatur igitur, quod tardum in nunc transit partem a B spatii: et illa pars significetur per a G. Sed constat quod etiam velox movetur per partem illam spatii quae est a g. Cum ergo tardum transeat illam partem spatii in nunc, velox transibit in minori tempore quam sit nunc: ergo nunc est compositum ex breviori et longiori tempore: et hoc jam ostendimus esse impossibile: ergo non potest dici motus esse in nunc. Lineae autem hujus demonstrationis sunt duae.
At vero neque quiescere convenit aliquid in nunc, et hoc probatur primo per diffinitionem quietis quam posuimus in quinto libro hujus scientiae. Ibi enim diximus, quod id quiescit quod in natura materiae habet moveri, et tunc quiescit quando et ubi aptum natum est moveri. Sumamus igitur illam partem diffinitionis hujus, quae est quando aptum natum est moveri quod tunc quiescit: sed in nunc nunquam aptum natum est moveri: ergo in nunc nunquam quiescit.
Amplius autem si idem est nunc in utrisque, sicut jam ante probavimus. Constat autem si duo tempora accipiantur, quorum unum est praeteritum, et alterum est futurum, convenit aliquid in toto praeterito moveri, et in toto futuro quiescere. Si ergo detur posse moveri in nunc, et posse quiescere in nunc, tunc oportet concedere quod cum movetur in praeterito toto, quod movetur etiam in extremo nunc praeteriti: et tamen quiescit in futuro toto, quod quiescit etiam in nunc, quod est principium futuri: sed unum et Idem nunc secundum substantiam est postremum praeteriti et principium futuri: ergo In uno et eodem nunc per substantiam movetur et quiescit aliquid, quod est Impossibile: ergo et hoc est impossibile quod aliquid quiescat in nunc,
Amplius quiescere quidem dicimus aliquid quod similiter se habet in toto et in partibus, et nunc et prius. Sed in ipso illinc indivisibili non est prius, quare neque quiescere. Necesse est igitur omne quod movetur, moveri In tempore, et omne quod quiescit, necesse est in tempore quiescere.