Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod in quo primo est mutatum, et a quo primo est mutatum sunt indivisibilia, et a quo finis manet in eo, sed non principium .
In quo alitem primo mutatum est illud, necesse est esse indivisibile: quod Graeci atomum vocant. Dico autem primum, cui gratia sui et non gratia alterius attribuitur motus alterius. Dico quod sit pars ejus vel totum ad ipsum, et non loquor hic de primo, quod secundum tempus est primum, sed potius de primo quod secundum quod idem est primum et per se, et hoc est id cui sic convenit mutatio, vel mutatum esse, quod non potest inveniri tempus in quo mutatio conveniat alteri quod sit aliquid, hoc est, aliqua pars ejus: et de hoc dicimus quod est divisibile cui convenit mutatum esse vel mutationem esse ab ipso. Non enim sunt nisi duo quibus hoc modo attribuitur mutatum esse in mutatione: quorum unum est finis mutationis, et alterum principium. Et similiter est in continuo omni: omne enim continuum est inter duo indivisibilia: et ideo cum motus et mutatio accepta cum motu sint continua, oportet quod sint inter duo indivisibilia. Et hoc quidem declaratur per deductionem ad. impossibile. Si enim det adversarius veritatis, quod primum in quo mutatum est quando mutatum est, sit divisibile, tunc id primum sit signatum per a sig. lineam, et dividatur illa secundum punctum quod signatur per b, ut una pars ejus sit a B, et alia pars sit b c. Si igitur id quod mutatum est, sit mutatum in utraque istarum partium in a b scilicet et B c, tunc per diffinitionem primi quam diximus, sequitur quod non sit mutatum
in toto a c, sicut in primo: quia primum diximus esse idem quod per se, cui convenit mutatum esse, et non gratia alterius quod sit pars ejus. Si autem dicat adversarius, quod in utraque partium transmutatur, et in toto est in transmutatum esse, et sic transmutatum esse convenit gratia totius, et non gratia partium: hoc est impossibile, quia totum non habet aliquid nisi in partibus: totum dico acceptum in ratione continui. Continuum constituitur ex continuis, sicut supra diximus: et ita non potest dici, quod in utraque pardo sit in transmutari, et in toto in transmutatum esse: sed potius necessarium est si in utraque parte transmutatur, quod etiam in toto transmutetur: et si in toto est transmutatum esse, quod etiam in partibus sit in transmutatum esse. Sed tamen positum erat, quod in toto esset in transmutatum esse primo: et hoc ostensum est esse impossibile. Eadem autem ratio est si adversarius veritatis dicat, quod id quod transmutatum est, in una parte est in transmutari, et in alia in mutatum esse, convenit ei mutatum esse toti gratia partis: ergo prius convenit parti quam toti: sed positum est, quod post convenirent toti: ergo aliquid est prius primo, quod est impossibile: ergo non potest dici, quod illud cui primo convenit mutatum esse, sit divisibile: quare non erit divisibile in quo primo mutatum est. Linea autem demonstrationis est haec a b g.
Ex his eisdem autem tanquam corollarium accipiemus, quod id etiam quod corruptum est, et id quod factum est, in indivisibili sicut in primo hoc quidem corruptum est, illud autem jam generatum est. Sicut autem jam ante diximus, id in quo primo mutatum est in mutatione, dicitur dupliciter, hoc est, deduobus tantum. Unum enim dicitur in quo primo perfecta est mutatio. Quando enim mutatio venit ad finem, et est perfecta, tunc verum est
dicere quod mutatum est, et gratia alicujus per se dicitur immutatum esse, quia gratia finis. Aliud vero primum dicitur, in quo coepit mutari. Dico autem in quo sicut in principio, et non in quo esse habuit mutatio. Non enim mutatio est in indivisibili, licet sit ab indivisibili sicut a principio: et id principium necesse est indivisibile esse, si ipsum sit primum et per se principium mutationis, per eamdem necessitatem per quam finis mutationis est indivisibilis: et omnino in ipso non est mutatio, sed continue post ipsum, et ab ipso: sicut nec in indivisibili quod est finis est mutatio, sed ante ipsum et ad ipsum: sic enim linea se habet ad duo puncta inter quae est ipsa linea.
Illud autem principium quod dicit esse secundum finem mutationis existit in
esse: et hoc etiam est illud quod est per se in primo in hoc quod mutatum est: et hoc ideo, quia oportet quod mutatio perficiatur: non autem perficitur nisi in suo fine, et jam ante ostensum est, quod mutationis finis est indivisibilis: et aliter non esset finis per se, sed per alterum quod esset pars ejus, ut superius diximus. Illud vero primum quod omnino primum est, illud est a quo est mutatio: et illud non habet esse, cum primum probatum sit quod mutari est deficere, vel sequitur ad deficere: et illud quod deficit, est principium ex quo est motus et mutatio. Principium autem mutationis non est, propter hoc quod mutatio est de numero successivorum. Et non dico primum tantum id ex quo a principio est motus, vel mutatio secundum actum, sed etiam in toto motu id ex quo est motus, non est, neque manet ubicumque accipiatur. Neque etiam est tempus aliquod in quo primo et per se mutatum illud quod mutatum est, sicut nos infra probabimus, sed est indivisibile temporis. Et quia nos ostendimus quod principium ex quo est motus, sive sit primo primum, sive secundo primum, sive tertio primum, exclusa est quaestio quorumdam, quare non ostendatur esse medium sicut primum: cum medium etiam mutationis non maneat, sicut neque primum. Adhuc autem non sunt audiendi qui dicunt multum habere finem et principium, sed finem habere indivisibilem, et non principium: quia hoc falsum esse patet ex praedictis. Adhuc autem si quis dicat utrumque indivisibilem habere motum, sed tamen a Peripateticis non fieri mentionem nisi de fine, sicut nec Aristoteles, ut illi dicunt, nisi de fine loquitur, patet per ante dicta quod falsum dicunt: et dictum eorum ex prava intelligentia litterae Aristotelis oritur: cum, sicut hic dictum est, dicat Aristoteles, et sicut hic dictum est, explanant eum Commentatores.