Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Deinde ostendi habet quod in quiete quiescentis non est aliquid primum secundum praehabitam primi rationem. Quies enim quiescentis non est tota simul in uno temporis indivisibili: propter id etiam motus ejus quod movetur non est in uno indivisibili temporis: quia in quo sicut in mensurante est quiescere, in eo sicut in mensurante est etiammoveri: et hoc ex supra habitis in quinto libro declaratur, ubi diximus quod tunc rem dicimus quiescere in eodem mensurante, quando est in quo aptum natum est moveri, et non movetur id quod moveri aptum natum est: non est aptum natum moveri nisi in tempore, et non in indivisibili temporis: ergo neque quiescit nisi in tempore, et non in indivisibili temporis.
Amplius nos dicimus quiescere illud quod secundum diffinitionem unam in
forma, et ubi se habet nunc et prius, tanquam nos non judicemus quietem quiescentis uno indivisibili temporis, sed duobus ad minus: quia cum dicitur, quod similiter se habet quiescens nunc et prius, duo nunc signamus in sermone: sed inter duo nunc est tempus continuum, ut saepius supra probatum est: ergo in tempore continuo quiescit, et non in indivisibili temporis. Si vero quiescit omne quod quiescit in eo quod divisibile est tempus, tunc oportet quod in qualibet parte illius temporis quiescat: quia nos accipimus tempus proprium et non commune. Hoc autem, eodem modo demonstrabitur, quo et in prioribus sermonibus est demonstratum: ergo nullum erit dare tempus primum quietis. Hujus causa est, quia omne quod quiescit, et omne quod movetur, in tempore quiescit et movetur: sed non est aliquod tempus primum dare, quo non est aliquid prius per divisionem, neque est magnitudinem primam, neque universaliter aliquid quod est de genere continuorum: eo quod omne continuum divisibile est in infinitum.
Quoniam autem, sicut habitum est saepius, omne quod movetur, movetur in tempore, et continue venit ex quodam in quiddam in toto tempore illo quod motum mensurat, sicut mensurat adaequata et propria sibi, et non sicut mensuratur excellens et non commune, in cujus parte est motus, et non in toto: tunc impossibile est, quod secundum aliquid motorum vel quiescentium sit aliquid primum. Di-
cicunys cnim, quod quiescere est tunc, quando in ipso est accipere tempus quoddam, in quo etiam ipsum quiescit, et omnes partes suae et partes quietis sunt in partibus illius temporis, sicut partes motus sunt in partibus illius temporis quod est tempus illius motus secundum se et proprium. Sicut enim supra diximus, quod hoc est quiescere, cum verum sit quod in quod secundum formam, et ubi est hoc aliquid et ipsum et partes ejus in alio ipsorum nunc quae sunt extrema illius temporis, in quo dicitur uno modo se habere nunc et prius: et ideo etiam dixit, quod omnis quies est in tempore: et si hoc est quiescere, tunc non convenit quod id quod mutatur vel quiescit, secundum aliquid quod est motus vel quietis esse primum tempus, cui ita attribuatur motus, quod ante ipsum non. sit aliquid aliud prius ipso. Omne enim tempus est divisibile, et in alia et alia ejus parte verum erit dicere de quiescente et moto, quod in eodem tempore sit quiescens, vel motum et ipsum et partes ejus. Si autem dicat adversarius quod non sic est, imo potius ipsum quod. movetur vel quiescit, est in uno solo nunc, tunc nullum tempus erit secundum motum vel quietem, sed potius utrumque istorum est secundum nunc indivisibile, quod est terminus et finis temporis: et hoc jam saepe ostensum est esse impossibile: licet enim in ipso nunc aliquid sit manens secundum quod manentia dicitur illorum quae nullo modo sunt apta nata moveri, sicut sunt necessaria, non tamen aliquid quiescit in ipso nunc: et hoc ideo, quia eadem mensura est quietis et motus. Cum igitur non sit in ipso nunc moveri, non erit in ipso quiescere: sed tamen bene convenit non moveri in ipso nunc, secundum quod non moveri dicit negationem oppositam ei quod est moveri, et est in ipso nunc esse secundum aliquid: quia secundum necessitatem secundum quam non refertur aliquid ad motum. In ipso autem nunc est manentia, quae est privatio mutationis simplicis quae est generatio et corruptio, sicut diximus in quinto, quod talibus cum non sint motus, non opponitur quies: eo quod quies et motus non sunt: in nunc. Manentia autem generatorum et corruptorum est in nunc: unde non moveri talium est in ipso nunc, et etiam esse ipsorum secundum aliquid est in ipso nunc: quia esse ipsorum quod est secundum formam substantialem, in eo quod esse illud fluit a forma, est in ipso nunc. Quod qualiter sit, invenitur in quarto libro hujus scientiae de tempore, et etiam in quinto, ubi agit de mutatione et speciebus ejus. Sed in tempore nunquam convenit, quod id quod quiescit secundum aliquid indivisibile quod est simul totum sit: quia si. hoc contingeret in quiescente, tunc etiam contingeret in eo quod fertur: quia ad eamdem mensuram referuntur id quod quiescit, et id quod movetur: et sic esset dare primum in quo esset quies et motus: hoc autem est impossibile. Est autem hoc verum manifeste in motu locali, et in aliis motibus est etiam verum, sed. non adeo manifestum: sed probatur ex dictis supra in tertio, ubi diximus quod alteratio est quale continue fluens, et augmentum est quantum continue flens . ''Haec igitur dicta sunt de divisibilitate motus in infinitum.