Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod inter motorem et id quod movetur, nihil est medium in omnibus modis motus localis.
Quia autem nos in demonstratione praedicta supposuimus ex omnibus motoribus et motis, si in genere considerentur, fieri unum: et hoc non potest esse nisi immediata sint motor et id quod movetur, ita quod inter ea nec plenum sit, nec vacuum, oportet nos hic determinare, quod inter motorem et id quod movetur ab ipso, nihil sit medium secundum omnem motum in genere. Quia autem, per se manifestum est, quod inter generans et generatum et proximum nihil est medium, quia virtus formativa quae est proximum generans, est in semine, ideo non oportet nos multum sollicitari ut probemus In generatione et corruptione quae est generationi contraria, sed nos probabimus hoc in his in quibus est occultum.
Quoniam autem tres sunt motus, ut divinius in quinto, quorum unus est secundum quemlibet locum, et alter se- cundum qualitatem., et tertius secundum quantitatem, necesse est etiam quod ea quae moventur, moveantur ad res trium generum, et necesse est motus tres hsse secundum genera. Motus igitur qui est secundum locum, est loci mutatio: qui vero secundum qualitatem, est alteratio: qui vero secundum quantitatem, est augmentum vel detrimentum. Dicamus igitur primum de loci mutatione: hic est enim secundum naturam primus motuum, sicut probabimus in octavo hujus scientiae. Dicamus igitur quod omne illud quod fertur secundum locum, aut movetur ipsum a seipso, aut ab altero quod est extrinsecum ei. Si autem movetur a seipso sicut animalia moventur, vel per se videntur moveri sicut elementa, tunc manifestum est quod motus simul cum talibus et in seipsis moventibus habent in se movens: et ita simul erit moveris et quod movetur, ita quod inter ea nullum est medium, neque plenum, neque vacuum: quia cum in principio libri probatum sit, quod omne quod movetur habet motorem, oportet et quod illud quod movetur et non habet motorem extra, habeat eum in seipso: et ita habet cum conjunctum sibi sine medio. Quod autem, movetur ab alio, movetur quadrifarie: omnes enim motus violenti qui motorem habent extra, ad quatuor modos communes reducuntur. Modi autem illi sunt vocati pulsio, tractio, et vectio, et vertigo. Omnes enim alios modos motus violenti necesse est in hoc reduci, et contingere aliquam rationem istorum, sicut inferius ostendemus. Pulsio autem dividitur in duos modos speciales: quaedam enim pulsio est impulsio, et quaedam vocatur expulsio. Et impulsio quidem est, quando id quod movetur non deficit ab eo quod Impellitur, sed corporaliter conjungitur per totum spatium, et per totum tempus impulsionis: sicut si manu superposita super lapidem, lapidem impellam, ita quod manus a lapide non separetur: et tunc manifestum est, quod movens et motum conjungunt
tur sine medio. Alius autem motus pulsionis est expulsio. Expulsio autem est, quando pellens deficit ab eo quod pellitur: et hoc est quando primum tangens movens id quod movetur, impetu suo expellit ipsum a se: et tunc distat ab ipso, sicut est in lapide projecto a manu: et in hoc motu etiam movens immediate conjungitur ei quod movetur: quia acr per quem movetur, locus est naturalis ejus quod projicitur, et virtus projiciens est in ipso cum lapide, sicut in tertio de Caelo et Mundo habet ostendi : et sic manifestum est, quod in omni motu violento qui est pulsio, movens et mot iun sint conjuncta sine medio.
Hoc autem idem ostendimus fieri in motu vectioiiis. Vectio enim in communi dicta perficitur tribus modis motuum, in speciali dictis. Generaliter enim verum est de omni eo quod vehitur, quod ipsum non. movetur motu proprio, neque naturali, neque alio, sed movetur secundum accidens hoc quod ducitur in alio quodam quod movetur motu pulsionis in quo ipsum jacet, vel est secundum quemcumque modum in ipso. Vehens autem cujus motu movetur id quod vehitur, habet motum aliquando quidem pulsionis secundum duos modos supra dictos. Aliquando habet motum tractionis sive citationis, sicut id quod vellitur in plaustro. Aliquando habet motum ejus quod ducitur in circuitu, quod vocatur vertigine ductum, sicut id quod circumducitur rota molendini jacens vel sedens. Manifestum est igitur, quod vectio perficitur his tribus modis motuum: et cum in quolibet istorum vehens sit movens, id autem quod vehitur sit motum, et inter illa nihil sit medium, manifestum est quod etiam, in hoc motu violento inter movens et motum nihil est medium.
Tractio autem est motus violentus, qui duobus modis perficitur. Fit enim tractio semper hoc modo, quod movens non separetur ab eo quod movetur: sed fit dupliciter, scilicet quod potest fieri ad. trahentem, vel ad alterum a trahente. Constat enim quod tractus aliquis fit ad trahentem, et aliquis fit ad aliud a trahente. In hos duos motus omnes alii modi tractionis reducuntur: et tractionem quidem nos superius posuimus in secundo loco enumerationis istorum motuum, et tamen exequemur eam tertio loco: quia vectio fiebat uno modo per tractum, et aliis modis: et ita vectio quodammodo erat in plus quam tractio, et ideo prius erat exequenda. Sed in quantum tractio simpliciori modo motus fit quam vectio, erat tractio enuntianda ante vectionem: in quantum fit motu proprio ipsius mobilis, cum vectio semper fiat motu alieno. Cum autem duobus modis fiat tractio, etiam duo nomina sortitur vulgariter: quia motus qui est ad trahentem, dicitur attractio. Motus autem qui est ad aliud, dicitur extensio.
Omnes autem alii motus tractionis cum incidant in duas species modorum praedictorum, reducuntur ad istos. Sunt autem quidam modi motuum qui licet non sunt violenti, qui etiam reducuntur ad. similitudinem istorum, licet non habeant eamdem rationem cum istis, sicut est in anhelitu inspiratio quae est per modum attractionis, et expiratio quae est per modum extracti onis. Similitudinem etiam habent cum his omnium illorum corporum modi motuum qui sunt per modum emissionis vel receptionis: quoniam emissio semper est per modum extensionis, et receptio per modum attractionis, sicut in virtutibus est naturalibus, in quibus virtus emittitur in organa, et habet organum quodlibet fila et lacertos et chordas per quas attrahitur: etsi ista etiam sint accidentalia et corrumpentia, tamen in hoc reducuntur, sicut tussis et sternutatio quae per modum cxtrusionis sunt, et tractus qui est per modum attractionis. Similiter est autem de speeu-
latione et radiatione: quoniam speculatio omnis cum fiat intus suscipiendo, est per modum attractionis: et cum radiatio fiat in emittendo lumen et radium, ipsa fit per modum extensionis: quodlibet enim unum fit per modum attractionis, et alterum segregationis et extrusionis.
Est autem advertendum, quod licet tam motus naturales quam animales similitudinem habeant cum his duobus modis attractionis, tamen non sunt illi ipsi motus in specie, sicut in motu animali, sicut in principio diximus, et etiam motu naturali per se constat, quod motor conjunctus est suo mobili quod ab ipso movetur: et ideo non egemus ut probemus hoc: sed in motu tractionis non. ita constat.
Est etiam, adhuc advertendum, quod licet quaedam trahant, tamen non omnia quae aliquo modo trahuntur, dicuntur moveri motu tractionis: sed aliquando moventur plus motu naturali ejus quod trahitur, sicut nutrimentum movetur ad membra, non motu membri quod trahit ipsum, sicut locus trahit locatum, sed potius proprio motu: quia cum assimilatum est secundum aliquid membro, movetur ad ipsum sicut ad suum locum salvantem se in forma quam recipit. Et hoc etiam modo grave movetur deorsum et leve movetur sursum. Et hoc modo etiam magnes movetur ad. ferrum propter similitudinem formae quam habet cum ferro: et ideo ferrum est locus ejus: et ideo cum impeditur vis illius similitudinis, ferrum non movetur ad magnetem, nec e converso: et ideo cum linitur succo allii vel lapillus vel ferrum, neutrum movetur ad alter uni: et iste motus est etiam sic, quod movens conjunctum est suo mobili quod movetur ab ipso: quia virtus lapidis diffunditur In medio usque ad ferrum, et e converso: et haec virtus tangens est movens immediatum, Similiter autem est de kakdbre vel alio lapide pretioso, qui non trahit paleam nisi calefactus per motum: quia per motum dissolvitur res trahens et emittit virtutem: unde etiam aliquando si calefiat per ignem, non trahit: quia ignis est vehemens dissolvens et consumptivus: et ideo non manet cum calido Ignis vigorosa virtus ad attrahendam, sed potius consumitur: et ideo non attrahit. In omnibus autem his licet motor immediate conjunctus sit mobili quod movetur ab ipso, tamen Ipsi non sunt modi hujus motus quem vocamus tractionem, nisi secundum similitudinem: quia in istis qui naturales vel animales sunt, non movetur tractum fortiori motu trahentis, sed potius fortiori motu ejus quod trahitur quod jam acquisivit aliquid de forma, et per hanc formam naturaliter ad ipsum trahens movetur. Cum autem sit verus motus tractionis, tunc oportet quod velocir et vehementior sit motus trahentis quam ejus quod trahitur. In omnibus autem dictis considerandum, quod sive fiat motus verae tractionis, sive motus naturalis vel animalis assimilatus Illi, quod semper hoc verum est, quod nullum est medium inter proximum movens et motum: et ratione hujus motus constat, quod propositio non habet instantiam quae dicit, quod inter movens et motum non est medium. Sciendum autem quod quidam vocant modum motus violenti citationem quae quasi fit per chordas et instrumenta. Modum autem tractionis naturalis vel animalis vocat tractionem. Hoc est Igitur quod dicere volumus de tractu.
Et dicendum quod omnis motus qui secundum locum est, aut per modum congregationis, aut per modum segregationis: eo quod omnis motus localis aut est ad. moventem, aut a movente. Et siquidem est ad moventem, tunc est motus per modum attractionis sive congregationis. Si autem est motus a movente, tunc est per modum extensionis sive segregationis: et ideo omnes motus reducuntur ad duos motus tractionis: et ideo cum illi duo modi motus educantur ad attractionem in communi, tunc omnis modus reducitur ad unum modum motus: et haec
forte fuit causa, quod Antiqui duo prima moventia esse supponebant, scilicet litem quae movet per modum segregationis, et amicitiam quae movet per modum congregationis.
Vertigo autem componitur ex tractu et pulsione: vertigine enim ducitur quod circumducitur circulariter, sicut rota. In motu autem rotae est semicirculus, qui est ex parte moventis et attrahitur, et ideo habet similitudinem cum tractu, et perficitur tractu. Semicirculus autem qui distat a trahente, expellitur, et ideo habet similitudinem cum pulsu, et perficitur pulsu. Est autem considerandum, quod licet circulus sit figura simplex, eo quod una linea continetur, tamen motus ejus simpliciter esse non potest propter orientia et regnantia in ipso quae a duabus virtutibus moventur, ab ea scilicet quae expellit, et ab ea quae retrahit ad moventem: et ideo etiam motus iste post alios ponitur: quia simplici virtute nequaquam perfici potest. Ex praecedentibus autem manifestum est, quod si pellens et trahens simul sunt cum eo quod pellitur et trahitur, et inter ea nihil est medium, neque plenum, neque vacuum. Quod autem inter pellens et pulsum, et inter trahens et tractum non sit medium, manifestum est ex diffinitionibus utrorumque. Pulsio enim, sicut ante dictum est, aut a seipso, aut ab alio ad aliud est motus: eo quod perficitur in duobos motibus impulsionis vel expulsionis. Tractus autem similiter in duobus peflcitur: cum, sicut dictum est, sit aut ab alio ad ipsum trahens, aut ab ipso trahente ad aliud. Ergo in omnibus his motibus verum est, quod inter movens et motum et proximum non est medium.
Amplius forte credet aliquis, quod instantia sit ejus quod dictum est in specie pulsionis quae est projectio. Projectio enim fit duobus modis: aut enim secundum naturam motus projecti, aut contra naturam. Et si quidem fit contra naturam, tunc cessat motus quando cessat impetus projicientis: sicut fit cum lapis jacitur sursum. Si autem fit secundum naturam motus projecti, tunc non cessat motus quando cessat impetus projicientis. Si autem impetus in talibus addit super motum naturalem rei projectae: ut si lapis projiciatur deorsum: ille enim velocius fertur deorsum quam si secundum naturam moveretur: et in talibus verum est, quod projectio fit quando velocior motus fit eo motu quem habet id quod secundum naturam fertur: eo quod fortior fiat impulsio quam sit inclinatio ad motum naturalem in eo quod projicitur: et tunc ille motus fortior usque ad hoc fit quousque fit motus ejus quod fertur quam fit naturalis motus ejus: eo quod violentia et impetus projicientis addunt super motum naturalem in tali modo motus: et in tali etiam ultimum projectivum proximum est rei projectae: et infer ea non est medium: ergo in omnibus his motibus manifestum est, quod simul id. quod movetur et movens proximum, et nullum est medium, ipsorum.