Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De contradictione, quod falsificalur dubium Anaxagorae et Empedoclis.
Modo autem volumus accingi ad disputandum contra Anaxagoram et Empedoclem. Dicimus igitur, quod nihil inordinatum in natura: et vocamus naturam universalem cursum naturae ab universali natura ordinatum, quae regit omnem maturam. Et ordinem naturae vocamus non quemlibet cursum naturae, sed potius illum qui est secundum naturae illius quae ordinata est, et dicitur per proprietatem. Haec enim natura omnibus est causa ordinationis: eo quod forma rerum naturalium cursum exigit determinatum In ordine et ratione speciali: et Iste ordo explicatur dupliter in natura. Quaedam enim res sunt talis ordinis, quod semper cursum unum servant naturae, sicut ignis qui semper ascendit extra ubi suum existens, et Sol eclipsatur interpositione Lunae inter Solem et visum nostrum in capite et cauda draconis. Quaedam autem succedunt, sed habent causas et tempora determinata quare fiant quandoque, et non fiant quandoque, sicut tempus generationis et corruptionis, quod sibi succedit ex accessu et recessu solis in circulo obliquo. Ex his autem facile est videro, quod in dictis Anaxagorae, duo sunt contra ordi- noni naturae, quorum primum est quod ipse dicit, quod mixtum quievit tempore inlinito, et postea tamen exivit in esse dist metum per generationem factam ab intellectu agente: hoc enim non est secundum exigentiam alicujus formae naturalis: quia si mixtum naturaliter quievit tempore infinito, tunc non exivit in esse distinctum in generatis nisi per violentiam: tempus autem motus violenti est parvum: ergo tempore infinito non remanebit generatio: quod tamen dixit Anaxagoras. Patet ergo quod infiniti temporis quietis ad infinitum tempus motus nulla est ratio ordinis: quia nulla forma naturalis permittit talem ordinem naturalis ad violentum. Omnium enim naturaliter ad invicem ordinatorum est ratio alia ordinis ex aliqua forma naturali. Secundum autem est, quia etiamsi dicatur utrumque esse naturale, tunc tamen aliqua causa erit differens: quia intellectus agens primo infinito tempore quievit, et postea in infinito tempore agebat. Nunc autem nulla causa differentiae assignatur ab Anaxagora, quare scilicet egit nunc intellectus et non prius. Si autem dicatur quod nulla est ratio ordinis in talibus, hoc non erit opus naturae. Sicut enim diximus, id quod est ordinis naturae, aut similiter se habet semper, et non aliquando quidem sic, aliquando non aliter, ut ignis sursum fertur natura, et non fertur sursum, aliquando quidem, aliquando vero non: aut si non est semper uno modo, tunc rationem habet differentiae, et causam determinatam in. natura, et non est simpliciter illa diversitas absque ratione, sicut diximus de periodo generationis et corruptionis, quae causam differentiae accipit in accessu generantis, et recessu in obliquo circulo, sicut in secundo de Generatione et Corruptione: et ideo licet ambo male dixerint tam Anaxagoras quam. Empedocles, tamen Empedocles aliquid dignius dixit quam Anaxagoras: et quicumque aliter dixit quam Anaxagoras, et aliquam causam
differentiae temporis motus et quietis assignavit. Dixit enim Empedocles quod sicut ignis semper sursum fertur, et non aliquando quidem fertur sursum, aliquando autem non, propter ordinem suae naturae quo necessario movetur sursum, ita se habet in hoc quod omne universum in parto temporis quiescit et in parte temporis movetur: quia illa talis vicissitudo habet quamdam jam ordinationem, eo quod amicitiae est congregare, et litis disgregare. Anaxagoras autem dixit quod nulla est causa quietis per tempus infinitum, neque exitus rerum in esse per tempus infinitum, nisi intellectus operans. Sed tamen Empedocles peccavit in hoc, quod ipse nihil addidit probationis dicto suo. Qui enim dicit quod amicitia quodam tempore congregat, et Iis quodam tempore disgregat, oportet quod non hoc dicat so lum et affirmet ita esse simplici affirmatione, sed oportet quod cum hoc dicat causam, et non sit contentus dicto simplici, cum nihil apponitur, et oportet quod non velit quod haec sit dignitas per se nota quae irrationalis est, et cui ratio communis non assentit. Si enim esset dignitas, quilibet consentiret in eam, quia communis animi conceptio est quam quilibet probat auditam. Sed oporteret quod aut per viam sensus probaret nobis, quod sic est ut dicit per inductionem, aut per viam intellectus afferat causam per quam demonstret nobis propter quid sic est ut dicit.
Haec autem quae posita sunt, scilicet amicitia et lis non sunt causae: amicitiae enim et inimicitiae esse, et diffinitio non est in hoc quod congregavit vel disgregant res. naturae in universo: sed amicitiae quidem est congregare quaedam, et inimicitiae est dispergere quaedam. Si enim sic determinentur et diffiniantur amicitia et Iis, quod utraque est in parte entis, et non in universo, tunc oporteret Empedoclem dixisse quae entia congregantur per amicitiam, et quae disperguntur per inimicitiam, et utrum rationabilia vel irrationabilia, vel animata vel inanimata. Videmus enim amicitiam non esse nisi rationabilium. Amicitia enim proprie loquendo hic apud nos est id quod congregat homines, et Iis qua fugiunt inimici ad invicem, et quod est in hominibus, supponitur etiam in toto universo similiter esse: eo quod in quibusdam entibus sic est ut diximus: quia in hominibus sic esse invenimus: et ideo Empedoclem oportuit assignare causas, qualiter sic fiat in toto universo. Et similiter quod dixit tempus motus et tempus quietis esse aequale, indigebat ratione: quia nos videmus quod tempus amicitiae in hominibus non necessario aequatur tempori litis.
Universaliter autem loquendo tam contra Anaxagoram quam contra Empedoclem, non recte se habet opinari, quod ista dicta sint principia, quorum non oporteat quaerere rationem: ideo quia in omni tempore aut sic est quod est motus, aut sic est quod est quies: in quo etiam Democritus dicit causas de natura. Democritus enim dixit inane et atomos causas esse rerum naturalium, cum Anaxagora et Empedocle dixit in hoc, quod non oportet quaerere causam quare atomi aggregentur et non separentur in eo quod est inane: quia principiorum dixit causas non esse quaerendas: sed dicebat quod prius secundum naturae principia sic factum est. Ejus autem quod est semper et perpetuum, noluit quod quaereretur aliqua causa. In hoc autem quod dicunt isti Philosophi, quod ejus quod est semper sive perpetuum, non debent quaeri causae, in quibusdam est rectum et verum, in quibusdam neque rectum neque verum. Conclusiones enim mathematicae perpetuae sunt, et semper habent causas, sicut quod triangulus rectilineus habeat tres angulos aequales duobus rectis. Hujus enim perpetuitatis est alia causa, per quam demonstratur: sed perpetuorum quae sunt principia
prima ad quae non habetur via demonstrationis, non est alia causa: quia si omnis rei esset alia causa, tunc iretur in infinitum in causis. Hoc autem quod isti dicunt, non est tale quod non habeat causam ante se: et ideo male fecerunt non dicendo causam.
Est autem hic advertendum, quod licet Anaxagoras dixerit intellectum agentem facere motum, tamen dixit illum. movere per naturam, et non per voluntatem: ideo nullam assignare potuit causam quare aliquando moverit, et non semper. Nos autem inferius ponemus, quod movet ex voluntate aeterna: et ideo dictum nostrum verificabitur a dicto Anaxagorae. Dixit etiam Anaxagoras quod tempus infinitum fuerit ante motum, et nostra positio est, ut patet ex praehabitis, quod nullum tempus fuit ante motum, sed potius aeternitas: et ideo iterum quoad hoc inducta contra Anaxagoram nihil facient contra nostram positionem. Sint igitur haec et tanta dicta ad probationem ejus, quod nullum tempus erat ante motum in quo nullus motus erat, neque aliquod tempus in futuro erit in quo nullus futurus sit motus.