Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De rationibus sophisticis quorumdam probantium motum non semper fuisse secundum omne tempus.
Nunc autem tempus est ut inducamus rationes aliquas quorumdam Philosophorum qui dixerunt motum non semper fuisse in praeterito, neque semper futurum esse secundum omne tempus: et hoc quidem non erit difficile solvere. Videbitur autem ex hujusmodi qualia indu- ceruus hic considerantibus, motum aliquando esse, cum non semper fuerit secundum omne praeteritum, et desiturum aliquando, cum non semper futurus sit secundum omne futurum. Primum autem illorum, quia sicut diximus in fine sexti Physicorum, quod neque una aliqua secundum numerum est perpetua mutatio. Omnis enim mutatio apta nata est procedere ex quodam finito in quoddam finitum: quare necesse est omnis mutationis esse terminum terminatum. Contraria enim in quibus fit ipsa mutatio, sunt fines ejus. Et si forte dicatur, quod hoc non tenet nisi in mutatione ad formam quae est inter ea quae vere sunt contraria, et non tenet in motu secundum locum quod sibi contraria non adeo sunt determinata, sicut determinatae sunt formae contrariae: tunc ad minus probabitur linita esse mutatio secundum locum, sicut probatum est in fine sexti Physicorum: quia per hoc quod nullum mobile omnino movetur in infinitum, quod nunquam potest fieri, quod nunquam potest incipere fieri: infinitum autem nunquam incipit fieri: ergo nihil movetur localiter ad id quod distat in infinitum. SI autem oportet motum sic esse finitum, et linitus motus sit in tempore finito, sicut probatum est in sexto Physicorum superius, videbitur tunc quod nulla mutatio semper fuerit, et semper fore futura sit. Et haec est ratio prima. Secunda autem ratio inducitur contra hoc quod suppositum est et probatum in praehabitis rationibus, quod scilicet quando motus incipit de novo, quod tam ex. parte moventis quam ex parte ejus quod movetur, necesse est alium motum prius fuisse: videtur enim hoc non sequi.
Videmus enim quod possibile est movere de novo quod neque movetur jam, neque habet in seipso aliquem motum antequam hoc inceperit moveri secun-
dum aliquem motum, sicut in animatis, quorum neque pars aliqua, neque totum prius movebatur: sed videmus quod modo in toto tam secundum partem quam secundum totum quiescens contingit aliquando post hoc moveri, sicut verbi gratia, hic lapis qui quievit ante. Sed secundum dicta in praehabitis, scilicet quod motus novus non sit si non sit ante motum, convenit ista talia quae dicta sunt, aut semper moveri, aut nunquam: quorum utrumque est falsum: ergo falsum erat illud quod dicebatur motum novum non posse fieri, nisi esset alius motus ante, qui faceret motorem accedere ad. ipsum mobile, et e converso. Hoc autem pro tertia parte inducunt quod multo magis videtur quod dictum est In his quae sunt animata, quod scilicet moveantur aliquando novo motu absque eo quod praecedat aliquis motus in motore vel in mobili qui disponat mobile ad hoc quod moveatur, in nobis autem videmus hoc, quod neque unus motus est in nobis, et post hoc quasi ex- pergiscent. es per voluntatem movemur liberam aliquando: et sic fit in nobis principium motus, non ab extrinseco aliquo nos movente, sed ex nobis ipsis: quia scilicet volumus moveri, et habemus principium motus in nobis antequam. nihil nos extra moveat, sicut aliquis ambulat sine utilitate, tantum quia vult ambulare: tale enim principium non videmus in his esse quae non sunt animata: et ideo etiam non movent seipsa, sed semper aliquid exteriorum, et quae sunt extra ipsa, movet ea, quod est alterum ab eis. Moventur enim aut a generatione aut ab eo quod movet violentiam, sicut nos in sequentibus hujus libri ostendemus. Sed nos dicimus quod ipsum animal movet seipsum. Ergo cum non videamus quod animal aliquando quiescit, fiet novus motus in eo quod penitus est immobile, alio motu praecedente: et ille motus utique fiet ex. ipso, et non aliquo altero movente ex. ter. iore . Si autem in animali hoc possibile est fieri, tunc non est generale quod prius conclusum est pro inconveniente, scilicet quod incipiatur motus, nisi prius fuerit motus: quia nihil prohibet quin nos dicamus fieri in mundo et in caelo, quod scilicet motus incipit nullo motu praeexistente, sicut videtur fieri in animali. Rhetorice enim et per similitudines loquendo, animal et praecipue homo dicitur mundus parvus: quia in eo est motor primus, sicut intellectus, et sunt in ipso motores moti, sicut phantasia et appetitus, et virtutes quae sunt in nervis motivis et musculis, et calor naturalis: et est in eo motum tantum, sicut corpus vel membrum corporis aliquid: et motores inferiores habent motus proprios, et tamen motum sui superioris, sicut est in. mundo magno: et ideo quod in parvo mundo fit, videtur etiam in magno debere fieri: et si in magno mundo fit, tunc etiam videtur accidere in infinito, quod materiale principium ponit Anaxagoras, quia scilicet componitur ex infinitis, sicut ipse dixit: et ita etiam intellectus agens incipit movere et infinitum moveri, ita quod ante illum motum non, fuit praeexistens motus. Haec autem expositio quae continetur hic, ideo fideliter a nobis ponitur, ut quilibet sciat ad quid inducuntur verba Aristotelis, et quid et quantum concludere possunt. Quocumque autem alio modo exponuntur quam sicut dictum est, nihil facient ad propositum.
Est etiam attendendum, quod quidam dicunt hominem inter animalia alia magis proprie vocari mundum minorem ex. parte corporis, quia in eo sunt omnia naturalia mundi: quia elementa secundum essentiam sunt in ipso quoad esse primum elementorum, et est in eo commixtorum similitudo in commixtione elementorum ad humores constituendos, et similitudo complexionatorum in complexione, et similitudo compositorum ex diversis in compositione organica sui corporis, ex parte animae est quod vivit, sentit, ratiocinatur, et intelligit, et sic convenit cum omnibus mundi partibus
secundum formam, et secundum materiam: sed licet hoc verum, sit, nihil facit ad propositum, sed tantum primum.