Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod primo primus motor est omnino immobilis, ut per hoc concludatur quod id quod est causa omnis motus, est movens seipsum.
Juxta autem haec quae praedicta sunt, inducemus rationes ad hoc quod primo primus motor est immobilis in quolibet genere motus: propter hoc etiam ille motor dicitur esse extra genus mobilium motorum: et tunc redibimus et faciemus per easdem rationes constare eadem haec quae nunc diximus secundum quod primum illud quod est causa omnis motus et est motum, est illud quod movetur a seipso et movet seipsum. Erunt autem istae eaedem rationes contra Platonis positionem, qui dicit quod nihil movet immobile existens, sed quod primi motores movendo se movent omne quod est.
Dicimus igitur si det nobis adversarius, quod omne quod movetur ab eo movetur quod secundum naturam movetur, sicut dicit Plato: tunc moveri quod est in primo motore qui est causa motus in omnibus aliis, aut convenit ei. essentialiter et per se. Si autem primus motor qui est causa motus universaliter in. omnibus, movetur per accidens, tunc non propter idem, movet, et est causa motus quia movetur: sed accidit eidem moveri qui est causa motus movendo: ergo primum motorem non est necesse moveri ad hoc quod moveat. Si autem hoc detur, tunc sequitur contra Platonem inconveniens, quod scilicet possibile est contingere, quod nulla res movetur in omnibus partibus mundi: et hoc ideo sequitur, quia id quod est per accidens, non necessario inest, sed contingit inesse et non inesse. Si ergo tale quod per accidens inest, ponamus non esse, tunc secundum doctrinam Priorum Analyticorum, nullum debet sequi impossibile: quia falso et non impossibili posito, quod accidit est falsum et non impossibile: sic igitur accidit hic: sed quod hoc accidit, est falsum et impossibile: quia sequitur exhoc, quod si nos ponamus primum motorem non moveri, cum hoc quod Plato dicit non movere eumdem nisi moveatur, quod possibile est nullum motum esse in mundo: quia sic ostendimus quod primo motore non movente, non contingit movere aliquem secundorum motorum qui sunt post ipsum. Dicit autem Plato omnino non movere nisi moveatur: ergo cum contingat ipsum non moveri, non erit motus in aliquo entium hujus mundi. Hoc autem est impossibile: quia nos supra probavimus, quia necessarium est primum, motum esse, qui est primi mobilis: ergo positio fuit impossibilis, quae dixit quod primus motor movetur per accidens et non per se.
Hoc autem quidem dictum esse ratio naliter accidit, quod scilicet primum movens quod omnino est primum motus principium, sit mobile et non moveatur. In ordine autem omnis motus necesse est tria esse, quorum unum est quod movetur tantum, secundum quod est movens tantum, et tertium quod instrumentaliter fit motus, et hoc movet et movetur. Et horum exemplum est in motu processivo hominis: quia quod movetur tantum, est membrum, sicut pes, vel manus: quod autem movet tantum, est virtus movens quae est appetitus movendi: et quod movet instrumentaliter, est sicut nervus vel musculus, et hoc movetur a virtute, et membrum movet. Exemplum autem horum est in. ordine naturalium motuum. Cum enim aliquid calefit, est calidum movens motum: et id quod calefit, est motum. Est autem necessarium quod sit aliqua causa prima caloris movens tantum, sicut stella, vel motus qui non movetur secundum qualitatem secundum quam movet, licet moveatur forte localiter: hoc autem in sequentibus ostendetur. Inter haec autem quod movetur quidem, necesse est generaliter moveri, sed non generaliter necesse est movere: quia ultimum motum sic est motum, quod ipsum nullo modo movet: sed. illud quod movet movens etiam necesse est moveri et movere: quia medium est inter primum movens et ultimum motum: illud enim simul communicat participando haec duo: et secundum idem esse diffinitum convenit cum eo quod movetur, quia in veritate movetur ab alio: et convenit cum movente, quia movet ulterius id quod est ultimo motum.
Haec autem quae dicta sunt, sunt maxime manifesta in his quae movent et moventur secundum locum. Haec enim tria necesse est tangere se invicem aut simpliciter, quod inter ea nullum sit medium, aut usque ad aliquid, hoc est, usque ad spatium et distantiam determinatam, ad quam distendi potest virtus
moventis, sicut nos videmus quod secundum determinatum spatium movet chorda sagittam, et non ultra usque ad determinatum spatium distans movet magnes ferrum, et piscis stupefactor
usque ad determinatam distantiam immutat rete in quo manum tangentis stupefacit, et non ultra. Piscis autem qui Latine dicitur stupefactor, Arabice autem rachadam vocatur. Sicut autem sol vel mare calefaciunt aerem, et universaliter omne quod movet habet spatium determinatum ultra quod non distenditur virtus motiva. Movens autem primum, quod non sic movet, sicut in quo instrumentaliter fiat motus, illud movet, ita quod est immobile ab alio. Et quia nos videmus, quod modium horum est compositum ex utroque extremorum, et videmus quod ultimum in ordine isto quod est illud quod potest ita moveri, quod ipsum nullum habet principium activum motus, potest inveniri per se separatum: et videmus etiam existere illud quod est movens motum, quod quidem movetur ab alio extrinseco sibi, et non a seipso: tunc etiam rationale est quod dicamus etiam tertium existere illud quod est ita movens quod ipsum est immobile omnino, sicut nos hoc videmus existere in compositione mixtorum. Nos enim in compositione hydromellis invenimus et aquam per se existere et mel: et multo magis hoc est in proposito, cum id quod movetur instrumentaliter divisivum sit secundum rationem, tam ab eo quod movet primum, quam ab eo quod movet ultimum, Irrationabiliter igitur dixit Plato nullum movens inveniri et immobile. Sed rectius dixit Anaxagoras in hoc: quia cum posuit intelligentiam universaliter agentem esse primum movens mi. xtu. rain de qua superius locuti, sumus, tunc posuit ipsam impassibilem et immixtam. In hoc enim recte ponit intelligentiam primum motus principium, quia immobilis erit per hoc quod erit impassibilis i et si esset mixta materiae ex contrariis, sicut virtutes phy- sicae moventur, tunc esset generabilis et corruptibilis: et ideo imperare habet motum per hoc quod est immixtus, sicut faciunt intelligentiae separatae. Et ex ista probatione habetur, quod impossibile est quod primo motori accidat moveri cum movet: quia secundum dicta necesse est inveniri primum motorem, qui non possit moveri per se, vel per accidens, quod impossibile est quod accidit ei moveri cum movet.
At vero si dicat adversarius, quod primus motor non secundum accidens, sed per se et essentialiter movetur, ita quod non potest movere nisi moveatur, eo quod ex necessitate movetur: tunc necesse est quod hoc fiat altero duorum modorum: aut enim movetur secundum eamdem speciem motus secundum quam movet, aut movet secundum unam speciem motus et movetur secundum alteram. Ilico autem secundum eamdem speciem motus movere et moveri, sicut si calidum quod calefacit, etiam calefit, et sanans sanatur, et latum secundum locum movet secundum locum. Et dico secundum alteram speciem motus moveri et movere, sicut si sanans fertur et movetur secundum locum, et motum secundum locum augetur, aut aliquo modo motus movetur diverso ab illo quod movet. Sed manifestum erit statim quod utrumque horum est impossibile. Si enim sic dicatur, tunc non erimus contenti universali dictione, ut dicamus quod movens movetur: sed nos descendamus ad individuos secundum speciem et numerum motus: quia in illis magis manifestum est inconveniens. Si enim movetur movens secundum eamdem speciem motus secundum quam movet, tunc oportet quod ille qui docet geometricam, addiscat et doceatur geometricam: et oportet quod docens sit ignorans secun. dum eumdem motum numero: aut oportet etiam quod illo qui projicit
lapidem vel aliud quodlibet quod projici potest, projiciatur eadem projectione: quae aperte sunt inconvenientia: ergo non est possibile quod movens moveatur secundum illum modum motus quo movet.
Si autem. dicat sic quidem, quod non moveatur secundum eumdem motum quo movens movet, sed movetur secundum alium modum et speciem motus: sicut si dicamus id quod fertur secundum locum, augeri: aut id quod auget, alterari ab alio: et hoc alterans mover: dicamus secundum alterum quemdam m odum motus que meum que volneri mus. Adhuc ostendemus hoc esse impossibile: quia jam supra probavimus quod species motuum sunt infinitae: e ideo necesse est stare, cum finiti sin motus secundum speciem: oportet ergo, si hoc semper dicatur fieri, quod fiat reflexio in primum motum: quia si fereus secundum locum dicatur augeri et augens alterari, et alterans doceri, et sic de singulis, quod tamen redeant, quod alterans vel docens dicantur moveri secundum locum. Idem autem est quantum ad convenientiam inconvenientis si mox dicatur movens secundum locum moveri secundum locum, et si dicatur post multa media aliorum motuum moveri secundum locum: quia in utroque sequitur ferens secundum locum ferri, et docens doceri: licet enim post multa media deveniatur ad eumdem modum motus quo movet primum movens, tamen refertur motus ille ad primum motorem plus quam ad aliquem secundorum: quia jam manifestum est ex superius habitis, quod omne quod movetur, movetur ab eo quod est movens superius et prius, et magis movetur ab illo quam ab aliquo alio. At vero jam prius ostendimus hoc esse impossibile: eo quod secundum hoc docens accidit addiscere, et movens secundum locum moveri, ad locum: et ideo dicimus quod hoc est impossibile, quia docens habet scientiam, et addiscens non habet eam: et sic in uno tempore, et secundum unum et eumdem motum aliquid habet scientiam et non habet eam, quod est impossibile.
Amplius autem quod magis est irrationale quam ea quae dicta sunt, hoc est, quod motuum secundum locum vel secundum quemlibet alium motum sit mobile: et hoc est improbabile etiam secundum opinionem. Si enim omne quod movetur, dicatur moveri ab eo quod movetur, tunc mobile erit aliquid simile: sicut si aliquis dicat, quod sanativum et sanans est sanabile secundum eumdem motum ad sanitatem: et tunc quando medicus sanat aliquem a febre, oportet quod ipse sanetur a febre: et sicut aliquis dicat, quod id quod aedificat, aedificatur secundum eamdem aedificationem, aut mox sine medio, aut per plura media, sicut in praecedentibus est explanatum. Dico autem per plura media, sicut si dicatur quod omne quod movet, est mobile ab aliquo movente, sed non secundum eumdem motum secundum quem movet proximum quod movetur ab ipso, scilicet secundum istum motum quo movet alterum, quo mediante conjungitur ei: ut si sanans dicamus non addiscere, quia proximum est illud quod dicit, sed altero modo moveri, hoc est, ascendens et decurrens per omnes modos motuum aliquando pervenit et ad eamdem speciem motus quo movet ipsum movens, sicut diximus prius. Cum enim motus in omnibus substantiis inventus sit a primo motore, de necessitate refertur ad ipsum in quocumque inveniatur; et tunc sequitur inconveniens; sicut si mox sino medio moveatur secundum eumdem modum motus quo movetur: et sic patet quod utrumque horum est inconveniens. Vel potius dicamus, quod unum illorum est impossibile, scilicet quod mox moveatur secundum eamdem speciem, motus qua movet: alterum autem est figmentum, ex quo tamen sequitur impossibile licet non ita sit manifestum, quod
scilicet moveatur secundum aliam speciem motus qua movet. Inconveniens enim est, quod alte. rati. vum . sit ex necessitate et essentialiter augmentativum et augibile, licet forte accidat: ergo non potest dici, quod primo primus motor semper moveatur: et inde ulterius concluditur, quod non est necessarium quod omne quod movetur, semper moveatur ab alio a se distincto per esse: quia superius habitum est quod omnis motor extrinsecus distinctus movetur ab alio motore, qui etiam movetur, et est sicut instrumentaliter movens: quia si ita esset, oporteret quod iretur in infinitum: oportet ergo dicero, quod id quod movetur a motore primo immobili, sit seipsum movens, sicut animal movet seipsum, et motor immobilis non est extrinsecus ei, sicut intellectus movet hominem, cum tamen sit per se immobilis et per accidens mobilis. Sed motor primus in hoc differt ab intellectu, quod nec per se nec per accidens est mobilis.
Ergo non est necessarium, quod omne id quod movetur, semper moveatur ab alio, quod etiam ipsum ab alio moveatur: ergo stabit hoc in aliquo motore, qui est causa omnis motus: aut ergo a quiescente, hoc est, immobili movebitur sicut a motore primo: aut movebitur a motore qui. seipsum movet, qui compositus est ex motore et mobili, qui est sicut motor secundo primus. At vero si oportet considerationem facere et quaerere, utrum causa universaliter omnis motus sit motor seipsum movens, aut motor qui movetur ab aliquo extrinseco sibi secundum esse, omnes homines, licet aliquid modicum rationis habentes, ponenl, quod illud est causa universalis omnis motus, qui est movens seipsum, eo quod illud componitur ex primo motore immobili, et primo moto quod movetur ab ipso. Illud enim quod per se et non ab alio causa est, semper est prior et potior causa quam id quod est causa in altero quodam habens causalitatem. Hoc enim licet et ipsum sit causa, non tamen a se, sed ab altero habet causalitatem.
Oportet igitur nos illud considerare accipiendo aliud principium considerationis quam prius, ut quaeramus, si aliquid movet seipsum, secundum quem modum movet, et secundum quem est motum.