Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio in qua ostenditur convenientia et differentia opinionis Platonis ad opinionem Peripaticorum quantum ad positionem motorum superiorum.
Nos autem hic oportet facere digressionem ut ostendamus differentiam opinionis Platonis ad opinionem Peripateticorum: et quia licet hoc ad scientiam istam non pertineat, tamen facit ad doctrinam, faciliorem. Oportet igitur scire, quod in tribus quantum ad motores primos convenit Plato cum Aristotele qui fuit dux et princeps sectae Peripateticorum. Quorum unum est, quod convenit in probatione priorum motorum quae habita est superius: et hoc est, quod sicut est in inferioribus, ita est in superioribus, quod scilicet in inferioribus quaedam moventur in se, et quaedam ab alio: et eorum quae moventur ab alio, quaedam moventur naturaliter a generante, et quaedam ab alio per violentiam: et quod illa quae moventur ab alio, non moventur nisi a motore moto: et quod illum reducere oportet vel in motorem qui movetur a seipso, vel oporteret quod iretur in infinitum: in hanc enim probationem consentit Plato.
Secundum autem est in quod consentit, quod primum movens quod movet mobile primum, est substantia intellectualis, quae dicitur intellectus sive intelligentia separata: quia vidit bene quod nihil est in potentia ad motum localem, nec per se, nec per accidens in loco suo existens, nisi id quod est mobile a substantia spirituali, quae est anima vel intellectus. Et vidit bene, quod continuum corpus in quantum est corpus, non movet seipsum: quia omne corpus motum movetur ab alio distincto a se per diffinitionem tantum, vel per esse et diffinitionem, sicut patet ex dictis.
Tertius autem est, quod bene consentit in hoc quod motores corporum caelestium sunt indivisibiles non habentes magnitudinem: et ideo nec finitam, nec infinitam potentiam habentes, sicut sunt potentiae quae sunt virtutes corporales, sicut est gravitas et levitas, caliditas et frigiditas, et hujusmodi: quod nos etiam ita probabimus.
Sed dissentit in duobus: quorum unum est, quod ipse dixit quod motores primi per hoc movent, quod a se moventur: et dixit hoc non tantum de motoribus corporum caelestium, sed etiam de anima, quam ideo dixit esse immortalem, quia movet seipsam, sicut expresse patet legenti Phaedonem Platonis. Dixit enim quod intellectus separatus in eo quod fa-
cit ipse formas intellectus, movet se: quia nihil facit intelligibilia nisi intellectus, sicut nihil facit calida nisi calor. Faciendo autem intelligibilia in eo quod sunt intelligibilia, movet se intellectus: et quod sic movet se, est causa motus localis: quia scientia intellectus et conceptio est causa motus localis in habente intellectum: et ideo movendo se in intelligibilibus, movet motum localem: et similiter est in anima intellectuali quoad intellectum practicum: ideo dicebat quod anima movendo se in seipsa, est causa motus localis: et quia id quod movet se, nunquam deficit sibi, et non est in eo contrarietas moventis et moti, neque distantia, ideo dixit quod quodlibet talium est immortale et perpetuum. Et quia hoc primitus est in caelestibus, ideo dixit semen animarum esse in caelestibus, vocans semen animarum animas separatas quae descendunt a comparibus stellis. Taliter autem non fuit dictum Aristotelis, quia ipse voluit per rationes supra habitas, quod primus motor est omnino immobilis, et per se et per accidens, et movet mobile primum conjunctum sibi, et non movetur motu ipsius, nec per se, nec per accidens. Quod autem non moveatur in motu ipsius mobilis, posuit duas causas, quarum una est ex parte motoris, alia ex parte mobilis. Ex parte motoris quidem: quia cum ipse sit substantia intellectualis quae nullius corporis est actus, ipse non est in corpore sicut actus corporis organici physici potentia vitam habentis: neque etiam est in corpore non organico sicut actus in potentia, quia sic esset anima secundum unam rationem et eamdem ad animam animalis: et hoc non est verum: et ideo cum non sit sicut actus in potentia in ipso corpore caelesti, non movetur motu ipsius, neque essentialiter, neque accidentaliter: et haec est etiam causa, quare non dixerunt priores Peripatetici quod intellectus movens corpus caeleste esset anima, sed potius esset separatus, cum anima non dicat substantiam separatam, sed conjun- etam ineo quod est anima . Et ulterius non dixerunt, quod compositum ex motore tali et moto esset animal, cum motor non habeat vere rationem animae, nisi aequivocatur anima ab eo quod intellectualis substantia separata nullam habet potentiam sive vim per quam sit actus corporis et corpore indigeat, eo quod de virtutibus ejus non inveniatur nisi intellectus et voluntas: et quando movet, non movet sicut anima, ita quod habeat quasdam vires affixas ipsi mobili, et alias imperantes motum, et alias dirigentes motum ipsum, sicut habet anima intellectualis hominis: anima enim intellectualis hominis non habet corpus, cui motus ejus sit omnino naturalis, ut supra diximus: et ideo oportet quod virtutes quasdam habeat affixas corpori, per quas quasi trahendo movet corpus contra pondus proprium. In caelo autem non est nisi voluntas imperans motum proprium, et non indiget viribus affixis corpori: quia ipsum corpus secundum suum esse ad motum illum est complendum quem imperavit voluntas: propter quod dicit Ptolemaeus in decima tertia divisione Almagesti , quod non debet sumi judicium, corporis caelestis ab aliquo corpore inferiorum simplicium: quia corpus caeleste obedit in omnem motum quem vult fieri in eo motor suus absque lassitudine et tristitia: non autem sic est in corporibus inferioribus a se motis.
Quidam autem ex posterioribus Peripateticis ex quadam difficultate seducti, sicut Avicenna et Algazel et Moyses aegyptius, et quidam alii dixerunt substantiam intellectualem moventem caelum habere imaginationem, non quidem assuefactam, sed potius sicut habet artifex ad formas artis quando derivat eas in materia: et hoc ipsi dicebant ideo, quia si formae quas expiet ex motu sui mobilis in natura motor caelestis, essent in intellectu tantum, cum intellectus non ha-
beat nisi formas universales, et ex universali non derivetur particulare nisi secundum, potentiam, ideo dixerunt quod non posset intendere hunc motum modo quo movet ipse suum mobile, sicut nec operativus intellectus in nobis, cum operatur ea quae sunt artis, oportet quod primo reducat rationem universalem ad imaginatum particulare, et tunc secundum illud moveat corpus per vires affixas membris, et traducatur in ligni materiam vel lapidem: et ideo dixerunt caelestia corpora esse animalia de sensibilibus virtutibus solam imaginationem habentia. Et hoc non est verum: quia licet universalis forma sit in intellectu substantiae separatae, tamen quia corpus ex sui natura ad motum intellectus exequendum ipso motu corporis particulatur, et sit determinata. Et cum dicitur quod forma universalis est in intellectu operante, non sic intelligitur esse universalis, quod sit praedicabilis de multis sicut forma abstracta a rebus, sed intellectus universalis esse sicut causa multa explicans et causans dicitur esse universalis, et tunc intelligentia talem motum universalem imperat, qui licet particularis sit in quantum est in moto corpore, universalis tamen est sicut causa multa causans, et est in intellectu sicut ratio simplex motus taliter universaliter, sicut dictum est. In corpore autem quod movetur, est sicut passio determinata sui subjecti. Et in. hoc differunt positiones Aristotelis et Platonis secundum certius intelligentes in philosophia de primis motoribus.
Secundum autem est in quo differunt, quod Plato dicit animas esse perpetuas, et descendisse a comparibus stellis: et hoc non dixit Aristoteles Peripateticorum dux, sed potius causatas in corpore, licet quaedam sint post mortem manentes, et quaedam non: nec dixit quod seipsas moveant, sed potius moverit motae quantum ad nos, sicut superius in primo tractatu explanavimus. Haec igitur hic sufficiant ad faciliorem intellectum eorum
quae hic habent dici. In scientia enim divina plurima de his habent disputari.