Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Qualiter omne quod est aliquando, et aliquando non, necessario supponit primum movens, quod movet semper et regit ipsum, et quod illud movetur a primo motore immobili, qui est unus et primus et perpetuus.
Cum his autem quae nunc determinata sunt de primo motore, resumamus ea quae a principio hujus libri probata sunt.
Et haec sunt: quoniam secundum naturam oportet motum esse et non deficere secundum aliquod praeteritum, neque secundum aliquod tempus futurum : quia hoc est necessarium : tunc etiam oportet esse aliquid quod primum movet hunc motum necessarium qui non deficit. Sive autem sit unum tale, sive plura, eo quod tales motus indeficientes forte sunt plures, oportet quod movens primum in talibus sit omnino immobile, et per se et per accidens. Si enim per accidens moveretur, tunc oporteret alium priorem motum aliquem existere, ut supra ostendimus.
Sed ad rationem istius scientiae non : pertinet determinare, utrum unumquodque moventium immobilium sit perpetuum, vel non : quia utrum animae animalium quae sunt per se immobilia moventia, sint perpetua moventia, sicut dicit Plato, non pertinet ad scientiam istam : sed in scientia de Anima hoc habet inquiri. Sed ad nos spectat hic determinare, quoniam necessarium est esse aliquid immobile ab omni immutatione intrinseca, id est, quae cadere potest in ipsum, sive sit mutatio per se, sive per accidens, et sive sit mutatio in substantia, sicut generatio et corruptio, sive in accidentibus, sicut alteratio et caeterae mutationes, quae non sunt secundum substantiam : et hoc oportet esse motivum alterius quod movetur ab ipso. Quod enim hoc sit verum, manifestum est omnibus considerantibus ea quae dicturi sumus per hunc modum. Si enim vult aliquis, ut Plato, quod contingunt aliqua moventia impartibilia esse moventia aliquando, et aliquando non moventia, quia cum nec generantur, nec corrumpuntur, sicut dicit Plato de animabus animalium, tunc absque dubio oportet aliquem motorem esse primum, qui est causa mo- tus continui et perpetui, qui est causa omnium eorum quae fiunt aliquando, et deficiunt aliquando. Est enim fortasse necessarium : quia si dicatur aliquod impartibile ut anima movens, et aliquando esse et aliquando non esse, quod tamen sine mutatione per se quod hoc sit aliquando hujusmodi movens, et aliquando non movens. Et dico fortasse, non quia dubium sit, sed quia deinceps in libro de Anima probari habet. Et dico aliquando non esse sine mutatione per se : quia Plato ponit hujusmodi moventia esse perpetua : et licet in rei veritate secundum esse non sint perpetua secundum Peripateticos, cum non generantur per se, neque corrumpuntur, sed potius fiunt et desinunt ad generationem corporum et corruptionem praeter animam intellectualem, quae non educitur de materia cor-
porali: et ideo non deficit propter defectum ejus. Necessarium est igitur principiorum moventium immobilium contingere quaedam aliquando quidem esse, et aliquando non esse: sed nequaquam est possibile hoc contingere in omnibus hujusmodi causis. Manifestum est igitur, quod una aliqua participationum inest sicut movens et continens omnibus partibus inferioribus quae movent seipsa, quae causa est eis secundum sucessionem continuae mutationis, in qua. particulariter comparata singula aliquando sunt, et aliquando non sunt, cum tamen secundum sucessionem semper saluentur. D ximus enim supra, quod ipsum seipsum movens quod compositum est ex motore et moto, necesse est habere magnitudinem corporalem: eo quod omne quod movetur, est corpus: sed non est necessitas aliqua, quod id quod est movens immobile, habeat magnitudinem aliquam: quinimo, ut inferius probabimus, quod nullam penitus habeat magnitudinem primum movens immobile: quia primum movens seipsum movens habet magnitudinem quae est primi corporis moti, potest ipsum effici propinquum et remotum ei quod movet: et sic causato aliquando esse et aliquando non esse in eo quod movetur ab ipso, tanquam ab alio extrinseco sibi: et sic patet quod ejus successionis secundum quam est alia fieri et alia corrumpi, et hoc continue sit succedere, nihil eorum est causa quae sunt de numero moventium immobilium, quae aliquando sunt et aliquando non sunt: neque etiam est causa, quare hoc est quod se semper moveat secundum successionem. Sed oportet quod horum quae dicta sunt, sit aliqua altera causa quae semper moveat. Ipsius enim quod est semper et continue hoc sibi succedere, neque ipsorum unumquodque divisim est causa, nec omnia simul. Et hujus ratio est, quia omnia singularia haec quae generantur, sic se secundum successionem habere perpetuum est, et ex necessitate secundum naturam: et hujusmodi omnia non
possunt esse causa simul: quia omnia sunt infinita, cum in numero considerantur, et non sunt simul. Causae autem motus non sunt infinitae, et sunt simul. Et redit totum hoc quod dictum est ad hoc, quod omnium eorum quae movent et moventur in materia generabilium et corruptibilium, quae aliquando sunt et aliquando non sunt, necesse est esse aliquam causam perpetuae successionis extra ipsa, cum ipsa infinita sint, et ideo reduci habent ad finitam causam: et non simul sunt, sed succedunt: et ideo reduci habent ad causam quae de necessitate est semper. Nihil enim generabilium est casu: quia casu in natura non fiunt nisi monstra: et illa non permanent, sicut diximus in secundo hujus supra.
Sed generabilia dupliciter considerantur: uno enim modo comparantur ad id quod proxime movet ad actum generationis: et alio modo comparantur ad naturam, virtute cujus fit generatio. Et siquidem comparantur ad id quod movet ad generationem, sic non habent causam suae generationis nisi per accidens, sicut patet in animalibus quae generantur. Inclinans enim ad actum generationis voluntas est coeuntis, qui non intendit nisi delectari, et forte projicere semen: sed ulterius non operatur ad generationem: et ideo hoc modo generantur res a causis accidentalibus. Si autem comparatio fit ad naturam virtute cujus est generatio: tunc est sicut ex homine homo, et ex capra caper fit: propter hoc quod in semine hominis projecta in matricem, est virtus formativa hominis et non alterius. Et comparatione prima est causa quae fit raro: et comparatione secunda sunt causae quae operantur frequenter, et non semper et necessario. Tamen quia semen projectum indiget movente et regente, oportet quod extra causam quae operatur per accidens, et extra eam quae operatur frequenter, sit illud quod movet semper adducendo et reducendo generans et movens primum quod movetur a seipso: et illud est quasi in omni operatione naturae.
Virtutes autem quae sunt in semine, sunt instrumenta quibus operatur virtus caelestis quae est ut artifex. Et quia instrumenta non necessario sunt finita, sed artifex est unus et finitus, propter hoc ea quae sunt in materia infinita, reducuntur ad operans caeleste finitum: et iterum quia illa quae sunt in materia succedunt, oportet quod reducantur ad caelestem virtutem quae reiterat idem in substantia corruptum, quod reducendo et adducendo causat totam multitudinem eorum, et causa est succedentis sibi continuae generationis et corruptionis: et ideo omnia ista sunt necessaria in generatione et corruptione.
Si enim solum movens regens primum sufficeret, hoc est, virtus caelestis, tunc superflueret materia propria: et tunc ad generationem, hominis non exigeretur semen hominis, sed posset generari ex terra vel qualibet alia materia quae aliquo respectu moveretur a virtute caelesti. Sed hoc non videtur esse verum secundum Averroem qui dicit, quod si ex alia materia quam ex semine hominis posset generari homo, tunc ille talis homo aequivoce diceretur homo cum illis qui generantur ex semine hominis: quia homo dicit formam in materia: et ideo quando diffinitur, in diffinitione concipit materiam propriam. Propria autem materia non est eadem quae est hominis decisum semen ab ipso, et non decisum semen ab ipso. Et ideo reprehendit Avicennam dicentem, quod ex semine hominis generatur homo, et matrix facit ad hoc quod generatur i n loco convenienti sibi: sed tamen ex stellis potest praeparari materia ad. figuram hominis, sicut patet in scrophis parientibus porcellos aliquando in figura capitis humani. Et hanc reprehensionem ego non judico convenientem generaliter: quia efficiens non est aliquid seminis: licet ab ipso in semine sint plures virtutes formativae ad speciem et formam ejus quod generat efficienter deducendo semen a seipso: et ideo si dispositiones et temperationes seminis possint sufficienter haberi per stellas, tunc posset fieri homo de eo semine quod non est abscissum ab homine vel capra, et esset ejusdem speciei cum aliis: quia virtutes caelestes quae inducunt seminis causas specificas, operarentur ad eamdem speciem ad quam dispositum est semen: et de hoc multa diximus in secundo libro supra.
Hoc igitur modo manifestum est, quod quamvis millies reiterentur principia particularium motorum quae sunt per se mobiles, sicut animae animalium. Et quamvis multa de numero eorum quae seipsa movent continue corrumpuntur, et alia fiant sive generantur, et in quolibet illorum sint duo quorum unum est immobile per se, sicut anima, et alterum sit motum, sicut corpus, et horum alterum unum sit distinctum ab alio secundum diffinitionem, quod nihil oportet aliquid esse extra haec omnia quod continet ista, sicut causa omnium istorum, et hoc extra unumquodque istorum est, sicut diximus, et est causa, quod alia sint, et alia non sint, sed corrumpuntur: et est causa continuae mutationis secundum successionem: et quaedam inferiorum sunt quibusdam causa mutationum, et quaedam alia sunt causa mutationis aliis, si aliquid extra ea erit causa mutationis omnibus inferioribus: hoc autem est quod seipsum movet perpetuo in numero idem conservatum.
Redibimus igitur ad conclusionem primam, et si. talis motus qui causa omnis motus est, perpetuus est, tunc oportet etiam quod movens immobile quod movet hunc motum sit perpetuum, et primum sic est unum. Si autem plura sint talia moventia se, tunc etiam plura erunt
perpetua: sed oportet magis existimare, quod est unum quam quod sint multa: quia in rei veritate primum movens non est nisi unum quod primo primum mobile movet. Sed tamen sunt plura inferiores sphaeras moventia, quae magis oportet existimare esse finita quam infinita. Considerantibus autem de tali reductione motus admotum, et motoris ad motorem qualem nos diximus, semper sunt finita magis accipienda quam infinita: quia cum caelestia operentur per modum artificum, oportet quod sint finita. Infinita autem particularium causarum sunt per modum instrumentorum, quae non oportet redigi ad finitum numerum: sed sunt infinita per accidens: quia secundum successionem sunt infinita, et non actu, neque per se. In omnibus enim quae naturaliter sunt, oportet quod melius sit finitum quam infinitum, dummodo possibile sit ipsum esse finitum: et hoc tiico ideo, quia in generabilibus non potest esse finitas aliqua, sed in generabilibus est infinitas. Est autem sufficiens ad omnem naturalem motum, quod unicum et infinitum sit id. quod est primum immobilium, et principium aliis mutationis et motus est: et hoc ideo sufficit unicum esse, quia est perpetuum: et ideo non indiget successione inferiorum. Haec enim est causa motoribus sphaerarum inferiorum, quod moventur: et causa estgenorabilibus et corruptibilibus, quod mutentur successione.
Hoc autem ex eis quae dicemus erit manifestum, quod scilicet necesse est aliquod unum esse perpetuum primum movens. Ostensum est enim in praehabitis, quod scilicet necesse est quod ille motus qui est semper, sit etiam semper continuus, nihil intercipiens de tempore vel spatio. Id enim quod semper est, continuum est secundum temporis durationem: sed id quod est frequenter, non. est continuum, sed potius interrumpitur in tem- pore: sed si continuus est motus qui est semper, tunc oportet unum esse per ea quae determinata sunt in quinto supra. Sed unus vere est motus qui est ab eodem continuo movente, et in eodem quod continue movetur. Si enim quoddam aliud et aliud movens movebit, tunc non erit continuus motus totus, sed erit frequenter: quia quando movens movet, tunc esset id quod movetur non moveretur, tunc non erit continuus motus. Cum igitur motus semper sit, oportet idem numero movens semper esse movens, et idem numero motum semper esse motum: et ex his duobus compositum idem numero movens seipsum semper esse movens se. Ex his igitur quae dicta sunt, sciet aliquis certificatus certissime, quod est aliquid primum movens immobile quod non movet seipsum.