Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De logicis rationibus, quibus probatur quod motus continuus et perpetuus non potest esse in recto.
Rationaliter autem ita quod ex communibus quae inveniuntur in multis et nulli sunt propria quae sunt logicalia intendentibus et procedentibus videbitur idem accidere quod prius, quod scilicet motus continuus non possit esse reflexus in. recto. Omne enim quod continue movetur naturaliter vel voluntarie, venit in idem a principio motus et in fine et in medio ejusdem, nisi violenter prohibeatur ab aliquo. Dico autem moveri continue secundum naturam, vel secundum voluntatem, sicut illa quae a se moventur: quia infra probabimus quod motus violentus non potest esse continuus. Quod autem omne naturaliter motum vel voluntarie, in idem veniat secundum loci mutationem posterius in moveri quo
venit prius in motu eodem, probatur ex hoc quod motus non est nisi formae ad formam, vel ubi post ubi: et ideo per omnes partes motus motum ipsum aliquid continue amittit de eo unde est motus, et continue acquirit aliquid de eo ad quod est motus: et sic prius et posterius in motu venit in idem. Verbi gratia, hoc autem modo venit in b, et prius in eo ferebatur in idem b, et non tantum fertur in B cum proximum est ad ipsum, sed etiam mox. cum incipit moveri, sicut diximus prius. Quae enim esset ratio quare non magis fertur in b, cum proximum est B, quam prius quando fuit remotum, cum totus motus sit acceptio ejusdem formae, vel ejus ubi quod est terminus ipsius. Similiter antem est in omnibus aliis motibus. Si igitur unus et continuus motus est reflexus in recto, sit illud rectum a C linea. Si enim continuus et unus est motus reflexus super a c, tunc unus et continuus est motus ab a in c et reditus ex C in a: et terminus formalis totius reflexi motus secundum unam reflexionem est a: ergo secundum praemissa quando aliquid fertur ex a in principio reflexivi motus, tunc fertur in a et venit in C: ex quo datur quod movetur continue in eundo et redeundo: ergo quando fertur ab a in C, tunc fertur in a secundum motum unum qui est a c, et hoc est ac si dicatur, quod quando aliquid fertur a sursum in deorsum, quod tunc fertur in sursum: et quando aliquid fertur de albo in nigrum, quod tunc fertur in album. Quando autem aliquid sic fertur, tunc fertur secundum motus contrarios: ergo in eodem simul sunt motus contrarii continui sine quietis interpositione. Motus enim qui sunt secundum rectitudinem inter situs oppositos, contrarii sunt. Similiter autem ex hoc sequitur, quod idem quod fertur, movetur mutando ex eo in quo nondum est: quia cum. ex a movetur in c, tunc movetur in a, ut dicit adversarius: sed non movetur in a nisi ex c. Cum igitur non sit in C quando movetur ex a ad C, tunc sequitur quod movetur ex c quando nondum est in c. Si autem impossibilia ambo sunt, tunc necesse est stari in medio omnium duorum contrariorum motuum in eodem motu sibi succedentium: ergo in C statur. Non est igitur unus motus ab a in C et a c in a: reditus enim non est unus statui, nec etiam motui. Haec autem ratio ideo logica dicitur, quia est universaliter ex omnibus motibus convenientibus, et non tantum ex convenientibus motui locali .
Amplius etiam ex his manifestum est quod dictum est, si loquamur de hoc quod est magis universaliter omni motui. Si enim omne quod movetur, aliquo dictorum in sexto motuum movetur, et quiescit aliqua quietum ibi determinatarum, tunc nullus motus neque quies erit praeter istos qui ibidem sunt determinati. Omne autem quod non semper movetur uno et eodem motu secundum speciem, et non movetur motu qui est pars alterius motus, necesse est prius quiescere secundum oppositam quietem illi motui quo movetur: et hoc est ideo, quia motus nunquam est ad motum, neque ex motu, sicut in superioribus probatum est, nisi sit pars illius motus, vel nisi sit hoc per accidens, sicut illuminatio est finis motus candelae. Illud vero quod movetur motibus diversis secundum speciem, non semper movetur motu eodem secundum speciem: ergo motus ejus procedit ex quiete opposita motui, sicut actus procedit ex privatione et potentia: quia quies est privatio motus. Si igitur illi motus sunt contrarii qui secundum rectitudinem sunt ad oppositos situs, et non convenit aliquid simul moveri secundum contrarios
motus, oportet absque dubio procedere ex quiete opposita motui, et non a motu opposito immediate: ergo illud quod fertur ab a superiori ad c inferius, utique non simul cum illo, nec immediate post illud fertur etiam a c in a. Quoniam igitur non simul fertur his contrariis motibus, neque unus continuatur ad alterum: et constat quod movetur aliquid secundum alterum illorum motuum, tunc necessarium est quod moveatur a quiete illi opposita motui: ergo antequam exeat revertendo ab ipso c ad a, absque dubio quiescit in ipso c. Sunt enim haec opposita, scilicet quies in ipso c, et motus ab ipso C in id quod est a. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quoniam isti motus non sunt continui, ex quo interponitur eis quies.
Amplius autem et haec ratio quam modo inducemus inter rationes logicas et communes, est magis continuata proposito, et magis propria illi quam illae quae inductae sunt prius, et deducens ad impossibile, quod habitum est in praecedentibus, scilicet quod sequatur, quod in eodem nunc simul factum est album aliquid et corruptum non album: quia sicut diximus in praehabitis, quod generatio et corruptio utrumque non fit nisi finali instantis motus vel mutationis. Si igitur continua et una dicatur alteratio quae est ex non albo ad album, et e converso ex albo ad non album, et non sit mansio sive quies inter duas alterationes in tempore aliquo, tunc est unum instans utriusque alterationis finale. Cum igitur in una alteratione corrumpatur non album, et fiat album, et in. altera corrumpatur album, et fiat non album, oportet quod omnia ista fiant in instanti: et sic alterationis eorum tempus terminatur ad idem nunc numero. Tria autem sunt, scilicet factio albi, et factio non albi, et corruptio non albi, quorum sunt quatuor secundum
rationem, scilicet duae corruptiones, una albi, et altera non albi. Amplius si continuum dicatur esse tempus duorum motuum contrariorum, tunc etiam oportet quod ipsi motus sint continui, sed motus contrarii consequenter sunt et non continui. Cujus probatio est, quia non posset assignari causa, quomodo erit ultimum duorum contrariorum, sicut albedinis et nigredinis: ergo etiam tempus est consequenter et non continuum: ergo non potest esse unus et continuus motus reflexus de contrario in contrarium, et e converso supra rectam dimensionem: et hoc est quod intendimus probare.