Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod primus motor neque corpus est, neque virtus in corpore, sed est indivisibilis perpetuus,
Habet autem dubitationem, utrum aliquid eorum quae moventur, convenit moveri continue omnino: et hoc est quaerere utrum primus motor sit corpus, vel alia virtus situm habens in materia corporis ? Videtur enim omne quod movetur, movere sicut impellens iterum et iterum hoc quod sequitur ipsum continue sine temporis interruptione: quia aut oportet ipsum trahere si motum habet ad. seipsum, aut oportet ipsum utroque modo istorum modorum movere, sicut si vertigine ducit, aut oportet esse aliquem alium motum sub alio factum per expulsionem, in qua movens deficit ei quod movetur, sicut olim diximus in his quae projiciuntur, Diximus enim in septimo, quod licet isti motus sint vio- lenti, tamen etiam motus naturales similes sunt illis. Si autem dicatur, quod aliquo istorum modorum movet motor primus, tunc absque dubio ipsum erit corpus movens, et moveret secundum hoc situm in aere, aut in aqua: quia illa duo elementa sunt facile divisibilia, sicut patet ex dictis: sed si sic moveret, tunc motus ille esset sicut motus qui. fit iterato semper et succedente motore: sicut diximus quod multis motoribus perficiuntur motus eorum qui ferantur expulsione. Et simile his habet motor naturalis qui est corpus, eo quod ipso non in una dispositione se habet ad mobile suum, eo quod non aequaliter vincit ipsum in principio et fine, sicut patet ex praehabitis: et ideo licet motor naturalis unus sit in substantia, tamen multus est in dispositionibus, et non uno modo movet. Unde utrobique tam in motu in quo non deficit movens moventi, quam in motu expulsionis in quo deficit movens moventi, non possibile est motum unum et eumdem esse omnino: sed potius est habitus, et consequens ad minus ex parto moventium, licet forte nihil intercipiat de tempore ex parte ejus quod movetur. Cum autem primus motus sit continuus omnino, sicut in praehabitis probatum est; non potest primus motor esse corpus vel aliqua virtus in corpore sita, sicut in materia: et quia ipse solus separatus est et uno modo se habens, suus motus continuus est: eo quod ipse est Immobilis per se et per accidens existens: et similiter se habet in se et in comparatione ad mobile, et ad Id quod movetur ab eo, se habet uno modo. Secundi autem motores inferiorum orbium eo quod ipsi sunt separati per diffinitiones suas, etiam uno et continuo movent motu.
Determinatis autem his, inani festum est quod impossibile est quod primum movens quod est immobile, habeat magnitudinem aliquam: eo quod ipsum non est corpus, sicut jam probatura est. Si enim diceretur quod magnitudinem habet, necesse esset quod finitum aut infinitum esset secundum virtutem et quantitatem. Probatum est autem, quod non convenit magnitudinem aliquam esse infinitam secundum actum in tertio libro supra. Quod autem corpus finitum impossibile sit habere potentiam infinitam, et iterum, quod a finito corpore possibile est moveri aliquid secundum tempus infinitum, demonstratum est nunc in isto ultimo tractatu: et habitum est jam ante, quod primum movens immobile movet motu perpetuo secundum tempus infinitum secundum naturam. Manifestum est
igitur quod neque corpus est, neque virtus aliqua quae sit actus corporis: ergo est indivisibile in se et impartibile: et cum nec corpus sit ut per se dividatur, nec virtus corporis ut dividatur per accidens: et etiam est incorruptibile in se et in quantum movet. Causa antem incorruptionis ejus in se est, quia separatum est per diffinitionem: et causa incorruptibilitatis ejus in quantum est movens, est quia non est actus corporis, sicut ex praehabitis est manifestum: et ideo est simplex, nullam habens magnitudinem penitus. Haec autem est conclusio ultima a nobis in hoc opere intenta. Et penitus ab omnibus hoc opus inspccturis, ut diligenter examinent, non conceptiones suas, sed dicta antiquorum. Peripateticorum: et tunc vel reprehendant, vel diminuant secundam quod placuerit eis.