Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quia a communibus principiis est in omni scientia ei praecipue naturali.
Quoniam quidem igitur de principiis corporis mobilis sermo nobis est habendus, oportet nos tentare determinare
prima principia in naturali scientia. Natura enim omnis scientiae talis est, quod si ipsa habet principia et causas et elementa, intelligere et scire non accidit in ipsa nisi ex cognitione istorum quae dicta sunt. Cum enim intellectus in scientiis non sit nisi habitus et acceptio principiorum ex quibus sciuntur alia, scire autem sit accipere conclusionem quae sequitur ex illis principiis, oportet quod omnis scientia quae vere scientia est, Initium processus sui habeat a principiis primis usque ad principia proxima. Dico autem quod omnis scientia quae habet principia sic procedit, et illa sola est vere scientia: quia est demonstrativa, et effectus solius demonstrationis est scire. Si alitem ipsa non habeat verum nomen scientiae, tunc ipsa erit scientia topica dialecticae vel rhetoricae, et effectus ejus non erit scientia, sed opinio, vel suspicio sive praesumptio: et ideo non habet principia et causas et elementa ex quibus procedit, sed habebit considerationes topicas quas sumit aut ex Intentionibus communibus quae nulli conveniunt proprie, sed inveniuntur in pluribus, sicut dialectica: aut sumit eas ex circumstantibus negotium vel personam, sicut facit rector. Nullum autem Istorum est alicujus rei principium vel causa vel elementum: quia omnia principia et causae et elementa sunt essentialia et propria rei: qualia non sunt ea quae in logicis vel rhetoricis assumuntur. Quod autem in omni scientia cujus vere est scire, oporteat esse processum a primis in genere suo principiis usque ad elementa, patet quia (sicut dictum est in Posterioribus Analyticis) tunc opinamur nos cognoscere unumquodque quod scimus vere, quando cognoscimus prima in genere principia ejus, et causas ejus, et elementa ejus ex quibus componitur, et non aliter.
Vocamus autem hoc loco principia, causas efficientes in genere corporis mobilis secundum quod est mobile:
quoniam nos non scimus naturalia nisi sciamus causas efficientes eorum primas . Causas autem dicimus ultimos fines, propter quos sunt omnes alii fines: eo quod naturae operationum nihil est vanum, sed omnia sunt propter finem certum in natura, sine cujus scitu non perfecte scietur natura eorum: finis enim dicitur causa principaliter, eo quod causa causarum est, quia propter illum movet efficiens, et propter illum movetur materia, et illum attingit forma rei per aliquem modum. Elementa autem dicimus duas causas ingredientes essentiam rerum naturalium quae sunt forma et materia.
Et haec quidem sunt quae faciunt esse physicorum, quae quidam in nulla aliarum scentiarum realium adeo plene colliguntur sicut in scientia naturali: quoniam in mathematicis eo quod sino motu considerantur, nihil demonstratur per efficientem et finem: quia efficiens movet motum, et per motum attingit et acquirit finem: et ideo quae sine motu sunt considerationem efficientis et finis habere non possunt. Similiter etiam mathematicus non curat materiam, eo quod abstrahit ab illa, propter hoc quod ipsa est subjectum motus: formam autem accipit solam secundum quod ab ipsa diffinitio accipitur, quae quod quid erat esse secundum quod subjicitur passioni quam probat inesse substantiae forrnali, Metaphysicus autem licet consideret omnes causas, non tamen considerat eas in eo quod causantes sunt: quia materiam et formam non considerat secundum quod ingrediuntur in rem quam componendo constituunt, sed potius secundum quod reducuntur in rationem substantiae quae est verum ens et principium aliorum quae metaphysicus attendit. Et ideo solius physicae est procedere ex principiis et causis et elementis secundum quod sunt hujusmodi.
Si autem aliquis dicat quod ista prin- cipia referuntur ad esse: sed principia ex quibus procedit scientia, sunt principia cognitionis: et ideo non habet locum hoc quod diximus. Scire debet, quod in physicis res non cognoscitur nisi ex principiis ex quibus est. Et ideo talia in physicis sunt principia cognitionis et esse: sed differenter, quoniam universaliter accepta prout sunt in ratione physicorum, sunt principia cognitionis: determinata autem in natura secundum esse agentia vel patientia, sunt principia esse.
Sed tunc nobis videtur oriri repugnantia sermonis quem diximus, quod in omni scientia demonstrativa contingit scire ex cognitione principiorum et causarum et elementorum: et nos non ostendimus hoc nisi in scientia naturali: nostra enim probatio nulla esset si sic argueremus, quod scire convenit in omni scientia quae scientia est vere ex cognitione principiorum et causarum et elementorum: sed scientia naturalis est scientia vere: ergo in ea convenit scire ex cognitione principiorum causarum et elementorum: quia prima non est universalis nisi in voce, eo quod cum dicitur omnis scientia quae vere est scientia, scit per principia, non supponitur nisi scientia naturalis. Sed ad hoc dicimus, quod ea quae dicta sunt, relata simul ad hoc quod faciant cognitionem et esse, non sunt perfecte inventa nisi in physicis. Si autem ad cognitionem solam referantur, inveniuntur in aliis scientiis realibus. Sed tunc aliter exponuntur. Sunt enim quaedam principia cognitionis non ingredientia syllogismum, quae sunt dignitates primae cujuslibet scientiae. Et sunt quaedam ingredienta, et haec sunt duplicia, scilicet priora et proxima. Priora quidem sicut non convertibilia: proxima autem sicut convertibilia. Fit enim demonstratio aliquando ex. primis et veris, et haec sunt principia. Aliquando autem per ea
quae per prima et vera acceperunt fidem, quae tamen non proxima sunt. Et aliquando per ultima essentialia. Prima ergo et vera sunt principia. Et ea quae sunt probata per prima et vera et ulterius accipiuntur ad alia inferenda, sunt causae: quia propositiones sunt causa conclusionis. Et elementa sunt proxima quae ad nihil ulterius probandum adhibentur. Sed tamen distinctio prima principiorum causarum et elementorum magis est ad propositum. Nec est dictum quod omnis scientia procedat ex principiis et causis et elementis: sed omnis scientia quae habet ea, procedit ex his et in quantum habet ea: et ideo quae habet omnia, procedit ex omnibus: ei quae habet quaedam, ex eisdem procedit quae habet.
Sed sciendum est quod scientia naturalis ex his non procedit nisi sumptis secundum ambitum communitatis et principiorum et causarum in suo genere . ''Et ideo omne principium physicum et omnem causam physicam accipit et colligit: sed tamen non omnem causam efficientem, nec omnem finem. Si enim acciperet omnem causam efficientem, oporteret quod extenderet se ad aliquid non physicum: quoniam causa prima est efficiens per essentiam suam, et de illa non intendit physica, sed philosophia prima. Eodem autem modo est de fine ultimo, qui est finis universitatis, et est in prima causa, sicut in duce exercitus. Similiter autem forma reducta in principium substantiae secundum quod hujusmodi, et similiter materia, non. sunt de intentione scientiae naturalis, nec ex talibus aliquid probatu r in scientia naturali. Sed potius de efficiente qui movet per formam quae disponit ipsum ad movendum, et non per essentiam, sicut ignis qui movet per dispositionem calidi quod est in ipso, et similiter de fine qui includitur et acquiritur
per motum talis efficientis, et de materia et forma secundum quod materia subjicitur motui et mutationi, et forma est finis generationis, intenduntur haec a physico: et sic nos in ista scientia procedemus ex. istis.