Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans qualiter unum omnia dicunt Melissus et Parmenides, et qualiter lotum et partes sint unum, ei qualiter diversa.
Attendendum autem est ad faciliorem intellectum eorum quae sunt dicenda, qualiter isti duo viri, scilicet Melissus et Parmenides, omnia quae sunt dixerunt unum esse, et qualiter Heraclitus unum qua) sunt, dixit esse: quia tunc intelligemus melius rationes inductas et inducendas contra istas opiniones. Et oportet hic tangere diversitatem et identitatem quae est inter partes et totum. Ad primum autem horum sciendum quod, sicut supra diximus, primi philosophantes de ente, non viderunt nisi materiam, et omnia alia dixerunt esse accidentia et vere non esse, sed potius esse extra ens verum. Materiam enim viderunt neque generari neque corrumpi, sicut infra ostendetur: et ideo putabant ipsam esse principium necessarium et aeternum et divinum, quod essentialiter est quidquid est. Nec enim dividitur secundum istos in essentias plures: et ideo remanet indivisa. Et plurali fas est et differentia et distantia entium, non per se, sed per accidens: viderunt enim quidquid generatur ex aliquo, quod secundum totum esse suum fuit in ipso, et essentiam aliam non habet nisi quam ex ipso accipit: et cum nihil det nisi id quod habet, oportet quod generatum accipiat essentiam ejus ex quo est generatum: et sic generatum, et id ex quo est generatio, sunt ejusdem essentiae. Eadem autem ratio est de omnibus generatis. Ergo omne generatum est idem in essentia cum materia: sed. quaecumque sunt eadem eisdem, sunt etiam eadem. inter se: cum ergo omne generatum sit idem cum materia quae est una et eadem,
eo quod nihil habeat de esse, nisi quod accipit ex seipsa, omnia generata eadem sunt inter se. Et hoc modo putabant isti viri, quod omnia essent unum: et secundum eos homo et equus sunt eadem per essentiam, et differunt in esse accidentis: et similiter contraria hoc modo sunt unum. Sed de contradictoriis non hoc concedebant, nisi esset negatio aliquid relinquens, quae est negatio in genere. Si autem negatio nihil relinqueret, tunc secundum suas positiones non oportuit eos concedere, quod idem essent contradictoria.
Est autem deceptio in hoc, quod forma est quae dividit materiam: et ideo entia differunt suis formis et suis materiis divisis ab invicem. Quod patet, quia nullo modo potest unum esse quod dividitur forma generis et speciei et individui. Ens autem dividitur omnibus his formis in genera et in species et in individua. Constat ergo quod nullo modo est unum. Et si objiciatur, quod ens et unum convertuntur: et ideo quod est extra unum, est etiam extra ens: dicendum quod ens et unum secundum supposita convertuntur: tamen alia est intentio in uno, et alia in ente: propter quod non sequitur quod si omnia sunt ens, quod omnia sint unum . Hujusmodi autem plana scientia brevibus explicari non potest, et ideo usque ad primam philosophiam differatur. Heraclitus autem dicebat omnia esse unum habens in se omnia propter suam mutabilitatem. Et quia formae omnium sunt in ipso, ideo omnis diffinitio convenit ei, et etiam contradictoriorum: quia Heraclitus dixit simul esse vera. contradictoria. Et haec sint dicta ad intelligentiam istarum opinionum.
De partis autem et totius unitate et diversitate sciendum, quod totum in forma totius unit partes, sive forma illa sit con-
tinuitas, sive alia, forma sicut est forma corporis compositi ex partibus dissimilibus non continuis: et ideo relatae partes ad unam formam unientem eas sunt unum in forma illa, sive sint continuae, sive non continuae. Si autem accipiantur secundum se, divisae vero sunt per situm tantum, vel per situm et formam partis, in eo quod pars est non continua: per situm solum, sicut partes continui, quae non eumdem situm habent sub forma continuitatis: per situm autem et formam partis, sicut partes non continuae, ut caro, et os, et hujusmodi. Et sic patet qualiter partes totius compositi sunt unum, et qualiter diversa. Nec sequitur, sisunt illo modo unum, quod sint idem: quia idem dicit unitatem absolutam: unum autem quod unit partes, est in alio quodam unum, quod est forma totius uniens. Nec sequitur iterum, si sunt diversa, quod sint divisa: quia in alio quodam sunt unita, licet distent per situm et formam, vel per situm solum.
De modo autem quo partes sunt idem toti, dicit Averroes quod totum est partes simul sumptae : et hoc est verum de toto per compositionem partium facto: quia de hoc solo loquuntur viri prius habiti. Posset tamen dici quod totum est unum cum partibus, quia uniens partes, et partes unum cum toto: quia in unitate sunt totius, diversa tamen sunt secundum rationem totius ut totum est, et secundum rationem, totius ut totum est, et secundum rationem partium prout pars est: quia sic relativam habent comparationem ad invicem. De modo autem quo quaelibet, pars stat sub forma totius perficiente et uniente partes, dicendum erit in fine quarti Meteororum,