Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans utrum substantia secundum se sit divisibilis, sicut praesuppositum est in disputatione contra Melissum ei Parmenidem.
Est autem dubium, utrum sola existente substantia, ipsa sit divisibilis vel non ? Quod enim habet partes, divisibile esse videtur. Substantia autem sola existente, ipsa potest esse composita ex materia et forma. Ergo non removetur ab ea divisio etiamsi sola sit absque quantitate. Si autem dicatur, quod nos loquimur hic de divisione quae est in infinitum, vel de divisione partium ejusdem generis, sicut sunt partes continui, adhuc videtur esse falsum quod dictum est. Quod enim est causa antecedentis, videtur etiam esse causa consequentis: essentia autem quantitatis causatur a substantia, sicut essentia cujuslibet alterius praedicamenti: videtur ergo quod passio consequens quantitatem, causetur etiam a substantia, quae est dividi in infinitum: ergo primo accidit substantiae, ut videtur. Adhuc constat, quod materia non tota est in uno, sed in multis est partita: ergo habet partem. Sed quod habet partem et partem, est divisibile. Videtur ergo substantia materiae divisibilis esse. Adhuc constat quod substantia nihil habet ab accidente de essentialibus Sibi. Est autem essentiale materiae, quod est de ipsa in uno, et quod est de ipsa in alio, et sic de aliis in qua est divisa. Ergo partes illas a quantitate non habet: ergo nec divisibilitatem: videtur. enim aliter non posse causari generatio in infinitum, nisi materia prima divisibilis sit in infinitum per hoc quod est materia.
Sunt autem quidam theologizantium, qui omnia haec concedunt, et quod Aristoteles dicit, dicunt dicere ipsum secundum sensum: cum tamen secundum rationem aliter sit: quia divisio secundum rationem, ut dicunt, primo est in substantia per ea quae dicta sunt . Sed hoc frivolum est, quia tunc Philosophus falsum diceret, et videretur verum dicere, et hoc esset deceptorium et non philosophicum dictum. Causa autem dicti istorum est, quod ipsidicunt homines esse multiplicatos ex uno materiali aliquo, quod fuit in primo homine, ex quo licet sit parvum, nunquam deficiet generatio: quia divisibile est in infinitum: nec est divisibile ut inquiunt, sicut quantum: quia quantum habet partem juxta partem distantem ab ea per situm: sed substantia materiae non habet partes a se invicem distantes per situm: sed habet partem in parte, et non juxta partem: et illa pars quae est in parto, producitur in generatione sine diminutione partis, ex qua educitur per multiplicationem materiae, et partium materiae in seipsis absque additione aliqua: et hoc modo dicunt multiplicatum esse genus humanum, et omne quod est multiplicatum per generationem.
Sed quod hoc absurdum sit, sic demonstratur. Materia absque quantitate accepta, aut est simplex, aut est composita. Si est simplex, tunc est indivisibilis per omnem modum. Si autem est composita, dicatur qua compositione. Est enim compositio prima, et compositio secunda. Compositio prima exessentialibus est. Compositio secunda ex accidente et subjecto. Et sicut se habet accidens ad substantiam, ita se habet compositio secunda ad compositionem primam: sed accidens causatur a substantia: ergo compositio accidentalis causatur a compositione essentiali: ergo ubi non erit compositio prima, ibi nulla erit compositio: sed in materia prima non est compositio prima: quia
prima compositio est ex potentia et actu: ergo in materia nulla est compositio: ergo simpliciter et absolute est indivisibilis.
Adime autem sicut juxta et citra et infra dicunt differentias positionis partium in toto, ita dicunt differentias positionis et situs intus et extra: ergo impossibile est imaginari partem in parte, nisi intra dicat aliquam positionis differentiam.
Adhuc autem in omni quod habet partes in quas dividitur, necesse est quod partes inter se differant aliqua differentia: si enim nulla differentia differrent, tunc essent omnes eadem et una, quia idem est a quo non differunt differentia: partes ergo in quas dividitur materia, differant inter se. Quaeratur ergo qualiter defleriint? aut differentia substantiali, aut accidentali. Constat quod non accidentali, quia materia prima ponitur esse sine accidendente secundum seipsam. Similiter patet quod non substantiali, quia tunc differrent formis vel materiis: et constat quod non formis, quia hypothesis est quod sint sine formis. Materiis autem non differunt, quia non est idem in quo aliqua conveniunt, et in quo differunt. Conveniunt autem in principio materiali. Ergo non differunt in illo: et tunc mirabile est qualiter sint partes, cum nihil sit causa pluralitatis, nisi differentia sola dividens.
Adhuc etiam logica ratione constat idem, quia cui convenit passio, convenit et subjectum: divisio autem passio est quantitatis: ergo tali materiae si dividitur, convenit esse quantum.
Adhuc passio diffinita per subjectum, non se extendit extra subjectum illud, sicut simum non extendit se extra nasum. Sed divisio passio est diffinita per substantiam: divisio, dico, quae est per ea quae sunt ejusdem rationis cum toto: sic enim divisio non diffinitur, nisi per continuum. Ergo non invenietur unquam extra illud: non ergo convenit materiae qua) est ante continuum per naturam.
Sed si forte aliquis dicat, quod materia intelligitur esse divisibilis sicut intelligitur separabilis a forma: non enim actu unquam separatur ab omnibus formis, ita quod sub nulla forma sit: sed quia successive ab hac et illa separatur, ideo separabilis esse dicitur: ita etiam divisibilis esse per se dicitur, non quia dividatur quando nuda ponitur, sed quia divisa in entibus invenitur.
Si ergo sic aliquis velit dicere, constat absurdum esse: quod enim materia nunquam separata est a formis omnibus, hoc est propter sui imperfectionem, quae ad esse non sufficit sine forma: et haec imperfectio nunquam materiam derelinquit: et ideo cum forma semper erit secundum actum. Sed divisio non accidit materiae propter imperfectionem, necaccidit ei ex alio aliquo, sicut dictum est in hypothesi: ergo maxime conveniet ei per seipsam. Adhuc autem eadem ratione calor et albedo possunt dici divisibilia per se: quia in entibus quantis dividi inveniuntur: quod tamen est absurdum. Adhuc etiam secundum hoc qualis materia per se diceretur, quia invenitur qualitate aliqua disposita in entibus.
Forte autem aliquis dicet, quod invenitur materia divisa in entibus quibusdam absque quantitate, sicut in intelligentiis et animabus: et ita dividi non convenit ei ratione quantitatis.
Sed contra hoc proceditur ex eo quod difficilius assumitur: quia non est probatum intelligentias et animas ex materiis constare. Adhuc autem et si concedatur intelligentias et animas habere materias, adhuc absurdum erit dicere vel ponere partes materiae quae sunt in intelligentiis et animabus, divisas ex materia una esse, cujus illa particulares materiae sunt partes, sed potius unaquaeque erit ex materia sua tota, quae secum producta est in esse, et non reducuntur istae particulares materiae in unum quod sit eis commune re, sicut totum integrale commune est partibus, sed. potius in unum quod est commune ratione. De tali autem materiae divisione non loquimur, quia bene scimus gens dividi per differentias, et materiam dividi per formas, et hoc dupliciter, scili- cet quando est commune unum, dividitur per generationem: et quando aliter est, non. dividitur, sed. plures materiae talibus concreantur.
Adhuc autem, mirum videtur si intel-. ligibile est quod dicunt de multiplicatione materiae in seipsa sine additione. Multiplicatio enim non causatur nisi divisione continui, vel per differentiam causae et causati, ut docent Philosophi. Nullo autem istorum modorum fit ista multiplicatio. Si autem multiplicationem rei in seipsam vocent augmentum rei et incrementum. Hoc erit mirabilius si intelligere possunt aliquid, augeri non rarefactam nec productum sine additione alicujus ad ipsum: quia omne augmentum est praeexistentis magnitudinis additamentum.
Adhuc autem quaeramus, qua ratione ponunt hoc hic quod dicunt de tali multiplicatione: Philosophi enim non est ponere aliquid nisi per rationem certam. Hanc autem rationem non videmus aliam, nisi quia sic placet dicere gratia contentionis.
Adhuc Aristoteles probavit in libro de Generatione et Corruptione , quod generatio non est infinita propter materiae infinitatem, sed potius propter generationis reciprocationem. Generatio enim unius est corruptio alterius, et corruptio unius generatio alterius in simplicibus: ergo positio ista quae ponit sic materiam divisibilem in infinitum, non est de positione Peripateticorum,
Adhuc autem totum opus naturae per hunc modum esset per multiplicationem materiae in seipsam, et divisibilitatem. Quaeramus ergo, quid ad actum ducat illam potentialem multiplicationem quae est in materia? aut enim hoc facit natura, aut Deus. Si natura, hoc est absurdum: quia natura expedit se paucioribus quam potest: ergo natura non adhibet materiam per cibum vel ali. un. de , ut ex illa operetur in hominibus et plantis et animalibus, quod videmus esse falsum. Si autem Deus sic operatur, tunc ea quae videmus, non erunt opera naturae, sed Dei. Adhuc autem Deus magis ordinatus est, in opere suo quam natura: ergo suum opus minus abundat superfluis quam natura: quare ergo adhibet et ipse fomenta aliena ciborum, ut suum opus multiplicetur. Si dicat quod cibi impediunt ne consumantur ea quae sunt materiae primae partes: hoc erit mirabile. Si enim consumptibilis est materia, tunc est corruptibilis: ergo habet contrarium, quod est absurdum. Adhuc autem si consumptibilis est, impossibile est impediri, quod aliquid non consumatur ex continua calidi actione quantumcumque fomentetur et impediatur per cibum. Si ergo consumitur, aut consumptum restauratur, aut non. Si non, ergo diu est consumpta a principio mundi. Si restauratur, aut accipit in se restaurationem, aut a cibo. Si in se, ergo cibo non indigent ea quae cibantur. Si autem accipit ex cibo, tunc necessario aliquid convertitur in ipsam: non ergo multiplicatur in seipsa.
Hanc igitur positionem tanquam absurdam et mendaciis plenam relinquentes dicimus ad primo objecta, quod compositio quae est ex materia et forma, non est compositio dans materiae partes et faciens eam compositam: et ideo de tali. compositione non est nobis hic sermo.
Quod autem objicitur de divisione quae est per modum continui, dicendum quod quando consequens est passio alicujus, et antecedens est subjectum, tunc non oportet quod idem sit causa antecedentis et consequentis: quia consequens fluit tunc ex essentialibus antecedentis, et antecedens non fluit ex essentialibus substantiae, sed. potius substantia est causa accidentium sicut subjectum et non sicut essentiale ipsis. Si vero demus etiam quod consequens causatur a substantia sicut et antecedens, adhuc non valebit ratio, quia non est necesse, quod causa
disponatur dispositione effectus sui nisi sit causa per se et univoca, sicut iit ab homine homo, et calidum a calido i talis autem causalitas non est inter substantiam et accidens . ''Adhuc autem si concedamus tenere argumentum, non potest probari quod substantia dividatur nisi sicut est quanta. Est autem potentia quanta, non actu: ideo potentia non actu est divisibilis. Quod autem materia non tota est in quolibet materiato, sed. per partes convenit, ideo quia non ingreditur materia sua nisi sub prima forma sua quae est corporeitas, et per illam offieitur divisibilis,
Nec dicimus hoc, quod subjectum nihil habeat ab accidente: alba enim nix disgregare habet visum ab accidente. Similiter substantia divisibilitatem habet ab accidente: quia dividi accidit substantiae. Sed verum est quod essentialium nihil habet subjectum ab accidente : quia si aliquid essentialium substantia acciperet ab accidente, contingeret quod accidens esset causa substantiae: quod non potest esse, quia e converso est: substantia enim est causa accidentis. Haec ergo hic dicta sufficiant: quoniam quae restant de nutrimento et augmento rerum, partim in libro de Generatione et Corruptione, tractatu de augmento, partim autem in libro de Nutrimento habent determinari.