Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De destructione sive improbatione
Parmenidis. Ut ad Pafmenidem autem idem modus rationum in communi, quamvis alii sint modi rationum in speciali.: et hoc est ideo, quia Parmenides et Melissus unam fere et eamdem habent positionem: et
ideo solutio eodem modo est: partim enim solvitur syllogismus Parnaenidh, quia falsum suppoml et pailim quia non concludit pereatis in forma syllogis mi. Quod qualiter contingat, sciri convenienter non potest, nisi syllogismi Parmenidis accipiantur qui fuerunt isti. Quidquid est ens, est vere ens: sed unum est ens: ergo est vere ens: ergo vere ens est ulium. Inde arguit ulterius sic: omne ens unum vere est ens: sed accidens est extra unum vere ens: ergo accidens non est unum vere ens: ergo unum ens est substantia. Et inde argumentum produxit ulterius sic: quidquid est unum, caret multitudine et motu. Quod autem omne quod est unum careat motu et multitudine, probat ex hoc quod movetur, movetur ad aliquid quod non habet: quod autem non habet, est extra se: ergo movetur ad id quod est extra se: sed. extra ens nihil est: ergo si. movetur ens, movetur ad id quod nihil est, quod est falsum: ergo ens est unum et immobile.
Patet autem in his syllogismis, quod supponitur ens uno modo dici: et ideo idem esset dictu, aliquid esse extra vere ens, quod est esse extra ens: et hoc non est verum, quia vere ens est per se ens et substantia: ens autem ambigue dicitur de substantia et accidente. Peccat autem in forma: eo quod non sequitur aliquo modo, si tantum dicatur esse ens, et extra ens nihil esse dicatur, quod tantum sit unicum ens: quia licet tantum ens esse dicatur, tamen possunt esse entia plura quae eritis recipiunt praedicationem per prius et posterius, sicut subjectum et accidens: et ideo non sequitur, est tantum ens, ergo tantum unicum ens: Parmenides enim accepit unum ens pro unico ente: tamen non aequivocahat aliquid: et ideo magis propositum suum inferebat quam Melissus. Videamus autem hoc quod diximus per singula.
Dicamus ergo quia falsa assumit Par menides in eo quod supponit ens simpli-: citer, hoc est, uno modo dici, cum multipliciter dicatur, sicut praehabitum est: sed non concludit in forma syllogismi, sicut videre possumus (ali exemplo. Si enim nos ponamus quod nihil sit nisi album, et quod album significet unum
quod est ens: tunc sequitur quod omne quod est, est album: sed album est unum: ergo omne quod est est unum. Et si inferatur ulterius sic: omne quod est, est unum: ergo non sunt multa, non valet j quia cum dicitur, omne quod est, est album, significatur subjectum et accidens: et haec duo nec ratione nec continuatione sunt unum: et constat omnibus, quod nec sunt indivisibile unum: et ideo illa simpliciter sunt multae essentiae, licet unum sint subjecto: quod autem aliqua unum sint subjecto, et multa in essentia, non vidit neque intellexit Parmenides. Et similiter non sequitur: quidquid est praetor ens, est non ens: ens autem est unum, quia unum et ens convertuntur: ergo quidquid est praeter unum, est non ens: ergo ens est unum et unitum: quia licet tantum ens sit, et hoc sit unum quodammodo per analogiam, tamen multa esse possunt, quorum unum est ut subjectum quod est substantia, et alia sunt sicut accidentia in substantia, sicut novem praedicamenta accidentium.
Quod autem dicimus, quod aliud esse diffinitum est albo et subjecto quod suscipit ipsum, non intelligimus, ita quod accidens separetur a subjecto: quia accidens non est separabile a subjecto, eo quod accidentis esse est inesse: sed alterum est esse albo et subjecto cui inest album: quia si diffiniatur subjectum, alia erit ejus diffinitio secundum quod est substantia, et alia albi in quantum est album. Patet igitur qualiter Parmenides et falsum assumpsit, et in forma argumentandi peccavit.