Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
De his qui utrique positioni Parmenidis ei Melissi consentiunt.
Sunt autem quidam praeteritorum qui utrique rationi Parmenidis in parte consentiunt, et in parte contradicunt. Primae rationi consentiunt dicentes, quoniam omnia unum sunt, si quod est ens, significat tantum unum quod est vere ens: sed. dicunt cum hoc, quia est etiam illud quod non est: quia accidens quod est extra ens, significatur. esse, tamen denominative praedicatur de eo quod vere est. Secundae autem rationi, quia dicit magnitudines esse individuas, in hoc consenserunt, quod dicunt quasdam magnitudines esse indivisibiles: sed in hoc contradicunt, quod dicunt componi magnitudinem totius ex parvis indivisibilibus quantis et magnitudines esse indivisibiles. Et volunt evitare unum inconveniens, quod dixit totum non componi, et incidunt in aliud concedentes atomas magnitudines.
Sed contra hoc est id quod est manifestum, quod non verum est quod dicunt: si enim detur ens unum significare solum, et detur etiam contradictoria non posse esse simul vera: tunc id quod est extra ens, non potest esse ens: quoniam ens de nullo dicetur nisi in. significatione substantiae, et quod. est extra substantiam, non habebit praedicationem entis: ergo erit non ens. Si autem cum hoc dicatur esse ens, erit non ens simul et ens: et sic contradictoria simul erunt vera, quod non potest esse. Cum enim dicitur, quod, id quod est extra ens, sit non ens, et illud cum sit ens, oportet ut negatio non prohibeat non ens esse simpliciter: quia sic esset nihil: sed oportet ut non ens sit non ens aliquid hoc vel illud: quod ponitur vere esse: et haec est negatio in genere, et non negatio absolute, et extra genus negans et prohibens entitatem. Est ergo inconveniens dicere quod unum sit omnia, nisi aliquid aliud a vere ente esse ponatur extra ipsum ens: et sic ens plura significabit, scilicet vere ens et accidens. Et hoc manifestum etiam alia, ratione, quia cum dicitur vere ens, non intelligitur in intentione vere entis, neque addiscitur per nomen ejus, nisi quod vere ens sit aliquid: sed hoc concesso quod aliquid sit vere ens, non est prohibitum per hoc quod non sint multa quae sunt entia, quorum nullum est extra ens, sicut dictum, est prius. Manifestum est ergo ex his quae dicta sunt, quod impossibile est quod ea quae sunt, hoc modo unum sint sicut dixerunt Melissus et Parmenides.